Page images
PDF
EPUB

maiores lineolis trium fere litterarum spatium indicantibus; licet calculus propter inaequalitatem litterarum et frequentissimum siglarum usum non satis certus videatur. Lacunarum supplementa, ubi non litterae sed vocabula integra desiderantur, binis asteriscis ✶ ✶, altero in principio, altero in fine posito separavit. Versuum integrorum lacunas longioribus lineis et numero versuum deficientium apposito significavit.

Denique multorum doctorum observationes criticas Goeschenius suis annotationibus intermiscuit, eosque ipse enumerat. Sunt hi: Andreae, Baumbach, Bluhme, Brinkmann (Notae subitaneae ad Gai Instit. Slesv. 1821), Buttmann, Caplick, Cramer, Dirksen (Versuche zur Kritik etc. Lips. 1823 p. 104 sq.), Euler, Haubold (Gesch. Zeitschr. III. 358 sq.), Heise (ibid. III. 297 sq.), Hollweg, Hugo (ibid. III. 289 sqq.), Huschke, Keller, Niebuhr (ibid. III. 129 sqq.), Sander, Savinius (ibid. III. 129 sqq. 305 sqq.), Schrader, Unterholzner (Coniecturae de supplendis lacunis Gai etc. Vratisl. 1823. et Zeitschr. V. 26 sqq.).

Ceteri Gai editores quantum Goeschenianis editionibus debeant, ipsi fatentur. Inter quos Boeckingii editiones quatuor nitidissimae contextum diligentissime expressum exhibent (quarta Lips. 1855. 12.), expletis cautissime iis quae in codice legi non poterant ex coniectura tam aliorum quam sua: ita tamen, „ut ex formis signisque facile perspici posset, et ubi codicis verba litteraeve ante oculos lectorum versarentur, et ubi dubios ductus editor interpretatus esset, et ubi verba locave plane evanide facta coniectando restituisset." Duodecim editiones praeter suas Boeckingius ipse enumerat in quartae suae Praefatione p. XI-XIII. Quibus accedit Heffteri libri IV. editio cum libro observationum honorifice nominanda.

IV. Post tantam clarissimorum virorum operam novam editionem synopticam in usum scholarum paraturo mihi complura quae a prioribus in usum vocata erant nec necessaria nec apta visa sunt. Gaianam scripturam nec paginis codicis indicandis, nec lineolis perpendiculatis et obliquis, nec asteriscis, nec semicirculis onerare volui, quibus animus adolescentium confunditur et a verborum tenore avertitur; neve complicata lacunarum indicatione lectores deterrerentur, locos desperatos in annotationem reiicere malui. Vel his lectionis impedimentis remotis spero me orationem ad legendum faciliorem reddidisse. Paragraphorum signa ut ea Goeschenius posuerat retinui, licet non omnibus locis satis apte collocata videantur. Sequor etiam rationem a Goeschenio traditam, ut verba minus certa, ubi de sententia constaret, admitterem litteris cursivis distincta; idque etiam iis locis feci, ubi solae orthographiae differentia subesset, atque ipsam orthographiam paulo magis quam Lachmannus consueto huius aetatis mori et constantiae accommodavi. Litteris antiquis seu vulgaribus non expressi nisi quae in codice aut litteris aut certis compendiis scripta supersunt.

Sed illam regulam,,ut rerum novarum et incertarum nihil Gaio adfingeretur, nisi quod aut clare scriptum, aut aliorum scriptorum certis testimoniis confirmatum esset," non stricte tenui. Nimirum ipsi qui eam sequi voluerant, viri gravissimi, non solum vocabula, sed integros versus et articulos ex coniectura suppleverunt. Quae ratio paulo audacius adhiberi potest edi tioni usui tironum accommodatae, quibus multa commata plane inutilia sunt, ni lacunas expleveris, quorumque mentes interrupta oratione a re ipsa avertuntur. Id solum cavendum est, ne supplementa talia pro certis habeantur. Permulta igitur ex mera, graviorum certe auctorum, coniectura supplevi, sed ea litteris minusculis cursivis ita distincta, ut primo adspectu cuius origi

nis et generis sint planissime pateat; nisi quod quae ex Iustiniani Institutionibus et Digestis aut ex aliis certis testimoniis suppleta sunt, non dubitavi maiusculis cursivis reddere.

Triplici igitur typorum genere usus sum:

1. typis qui vulgo vocantur antiquis, seu rectis vulgaribus, in iis reddendis quae in codice certa et indubitata extant;

2. typis cursivis seu italicis, ad ea exprimenda, quae ob solam orthographicam rationem mutata, vel ductibus codicis aliquatenus indicata, vel ex orationis tenore satis certa, vel locorum cognatorum testimoniis firmata videntur;

3. typis cursivis minusculis, in iis quae ex mera coniectura interpolata vel mutala sunt. Uncinis [] more solito ea inclusi, quae in codice scripta quidem sunt, sed eiicienda videntur.

Etsi editionem potissimum Goeschenianam tertiam, habita quidem per universum opus Boeckingianae quartae ratione, secutus sum, tamen codicis scripturam hinc inde ubi ferri potuit tacite restitui. Ceterum in locis difficilioribus libera ex coniecturis aliorum eligendi facultate usus sum, et ubi gravioris momenti videbantur, variarum coniecturarum delectum addidi, signis *) **) ††) appositis; atque ubi commode fieri poterat, simul ea quae de re ipsa addenda erant subiunxi. Plura qui desiderent, iis Lachmanni maior editio cum Boeckingiana debet ad manus esse. Permulta, eaque ingeniosa, Huschkius ad Gaium contulit in variis scriptis (Phil. Ed. Huschke zur Kritik und Interpretation von Gaius Institutionen, Studien des röm. Rechts. Vratislav. 1830 pag. 168-336, Kritische Bemerkungen zum 4ten Buch der Institutionen des Gaius, gesch. Zeitschr. XIII. pag. 248-388,- Gaius, Beitraege zur Kritik und zum Verständniss des Gaius Lips. 1855). Cui quantum debeam, ut ad singulos articulos annotatum est, ita hoc quoque loco gratus profiteor. Neque neglexi Poeschmanni commentariola: „,Studien zu Gaius Lips. 1854" et ,,Observationum ad ius Anteiustinianeum et Iustin. triga. Lips. 1857.“

Sed

Ut in annotatione critica cavendum erat, ne notae textum premerent: ita subnotandis locis similibus et aliis qui aliquid lucis afferrent, quos litteris a) b) c) significavi, Gaium illustrare institui, non longius arcessitis et undique congestis tirones fatigare. Proxime cognatos locos iam Goeschenius indicaverat, uberrimam collectionem Boeckingius composuit, plura etiam ex Schraderi institutionum editione maiore et aliunde addere poteram. quamvis breviter et succincte tales locos annotemus, tamen nimia eorum ubertate, cum praesertim adolescentibus impeditior et sumptuosior ad plerosque aditus sit,,,statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi onerabimus et desertorem studiorum efficiemus." In universum perpetua utriusque Institutionis comparatio et historiae iuris et taciti in utramque Institutionem commentarii loco est. Saepissime tamen etiam Digestorum fragmenta citavi, quae quidem Institutionum fines non multum egrediantur; frequenter Ulpiani librum singularem Regularum et Pauli Sententias, quibus comparandis etiam tabulae nostrae inserviunt; rarius fragmenta Vaticana et Collationem; rarissime Theophilum. Gai Epitomes verba supplendarum lacunarum causa apposui. Varronis, Festi, Boëthii ut plurimum, haud raro etiam Ciceronis locos, ad verbum exhibui. Librorum aditu difficiliorum mentionem facere consulto devitavi. Quae recentioribus libris, commentationibus, dissertationibus in Goescheniana Praefatione et a Boeckingio (ed. IV.) pag. XIV-XVIII.

« PreviousContinue »