Page images
PDF
EPUB

calicem bibere, quem ipse bibere pro eâdem dignatus est, eum per viscera misericordiæ suæ obsecramus obtestamurque ut quas diu noctuque pro eorum resipiscentiâ ac salute orationes deprecationesque fundimus, ne despiciat atque aspernetur. Nobis certè nulla lætior illâ, nulla jucundior illucescet dies, qua videamus, divinâ nos exaudiente misericordiâ, filios nostros, à quibus tantæ nunc proficiscuntur in nobis tribulationum dolorisque causæ, paternum in sinum nostrum confugere, et in ovile Domini regredi festinantes.

⚫ Decernentes præsentes litteras et in eis contenta, quæcumque etiam ex eo, quod præfati et alii quicumque in præmissis interesse habentes: seu habere quomodolibet prætendentes, cujusvis statûs, gradûs, ordinis, præminentiæ et dignitatis existunt, seu alià specificâ et individuâ mentione digni illis contrà senserint, sed ad ea vocati, citati et auditi, causæque propter quas præsentes emanaverint, sufficienter adductæ, verificatæ et justificatæ non fuerint, aut ex aliâ quâlibet causâ, colore, prætextu, et capite nullo unquàm tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, aut intentionis nostræ, vel interesse habentium censuras, aut alio quocumque defectu notari, impugnari, infringi, retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos juris reduci, seu adversùs illos aperitionis oris, restitutionis in integrum, aliud've quodcumque juris, facti, vel gratiæ remedium intentari, vel impetrari, aut impetrato, seu etiam motu, scientiâ et potestatis plenitudine paribus concesso et emanato quempiam in judicio, vel extrà illud uti, seu juvari ullo modo posse: sed ipsas præsentes litteras semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere; ac ab illis ad quos spectat et pro tempore quomodocumque spectabit, inviolabiliter et inconcussè observari, sicque et non aliter in præmissis per quoscumque judices ordinarios et delegatos etiam, causarum Palatii Apostolici Auditores et Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, etiam de latere legatos et Sedis prædictæ nuntios, aliosque quoslibet quâcumque præminentiâ et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quâvis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate, judicari ac definiri debere, ac irritum et inane si secus super his à quoquam quâvis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

. Non obstantibus præmissis, ac quatenus opus sit nostræ et cancellariæ Apostolicæ regula de jure quæsito non tollendo, aliisque constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, nec non quibusvis etiam juramento confirmatione Apostolicâ, vel quâvis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, ac usibus et stylis etiam immemorabilibus, privilegiis quoque indultis, ac litteris Apostolicis prædictis aliisque quibuslibet personis etiam quâcumque Ecclesiastica, vel mundanà dignitate fulgentibus et alias quomodolibet qualificatis, ac specialem expressionem requirentibus, sub quibuscumque verborum tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis, etiam motu, scientia et potestatis plenitudine similibus et consistorialiter et alias quomodolibet in contrarium præmissorum concessis, editis, factis, ac pluries iteratis et quantiscumque vicibus approbatis, confirmatis et innovatis; quibus omnibus et singulis etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum nihil penitus omisso et forma in illis tradita observata exprimerentur et insererentur præsentibus pro plene, et sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad præmissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expressè derogamus, ac derogatum esse volumus contrariis quibuscumque.

. Cùm autem præsentes eædem litteræ ubique, ac præsertim in locis in quibus maxime opus esset nequeant tutè publicari, ut notoriè constat, volumus illas,

INDULT POUR LA RÉDUCTION DES FÊTES.

511

seu earum exempla ad valvas Ecclesiæ Lateranensis et Basilicæ Principis Apostolorum, nec non Cancellariæ Apostolicæ Curiæ generalis in Monte-Citorio et in Arce Campi floræ de urbe, ut moris est, affigi et publicari, sic publicatas et affixas omnes et singulos, quos illæ concernent, perinde arctare, ac si unicuique eorum nominatim et personaliter intimatæ fuissent.

Volumus autem, ut earumdem litterarum transumptis, seu exemplis impressis manus alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiasticâ constitutæ munitis, eadem prorsus fides ubique locorum et gentium tàm in judicio, quàm extrà illud, ubique adhibeatur, quæ adhiberetur ipsis præsentibus ac si forent exibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo piscatoris, die decimâ junii 1809, Pontificatus nostri anno X.

V

« PIUS PAPA VII. »

INDULT du cardinal Caprara pour la réduction des FÊTES (1).

Nos Joannes Baptista, tituli sancti Honuphrii, sanctæ romanæ Ecclesiæ presbyter cardinalis CAPRARA, archiepiscopus sinus, sanctissimi Domini nostri Pii Papæ VII, et Sanctæ Sedis apostolicæ, ad primum Galliarum reipublicæ consulem à latere legatus.

Apostolicæ Sedis, cui Ecclesiarum omnium sollicitudo à Domino nostro Jesu Christo imposita fuit, officium est, servandæ ecclesiasticæ disciplinæ rationem ità moderari, ut locorum ac temporum circumstantiis opportuuè ac suaviter provideatur. Id præ oculis habens Sanctissimus Dominus noster Pius, divina Providentiâ Papa VII, ad cæteras animi sui curas quas pro gallicanis ecclesiis suscepit, eam quoque adjecit, ut, quid in novo hoc rerum ordine, quoad festos dies constituere opporteret, deliberandum sibi proponeret. Notum si quidem Sanctitati Suæ imprimis erat, in tantâ regionum latitudine quæ Gallicanæ reipublicæ territorium constituunt, non unam hac in re, eamdemque consuetudinem viguisse, sed alios ir aliis diœcesibus festos dies custoditos fuisse. Animadvertebat præterea, populis qui ejusdem reipublicæ gubernio subjacent, magnam esse, post tantos bellorum eventus earum rerum reparandarum necessitatem, quæ ad commercium pertinent, ac vitæ usus; quibus quidem reparandis, propter interdictum diebus festis manuum laborem, eorumdemque dierum numerum, non ità facilis via pateret. Denique et illud, non sine magno animi dolore expendebat, non eàdem pietate ubique hisce in regionibus festos huc usque dies observatos fuisse; ut proptereà ob neglectam pluribus in locis festorum dierum religionem, non parvum in bonos piosque fideles scandalum dimaneret.

. His ergo omnibus perpensis, et maturè libratis, factum est, ut è re tùm christiana, tùm publica futurum judicaverit, si status quidam festorum dierum numerus (isque quo contractior fieri posset) in toto reipublicæ territorio retinendus constitueretur, ut et omnes qui iisdem legibus continentur, æqualitate firmatâ, eamdem disciplinam tenerent, et eorum dierum imminutione, quùm levari multorum necessitas, tùm facilior eorum qui reliqui fierent, observatio redderetur. Quare quùm ad hæc primi etiam reipublicæ consulis desideria et postulata accesserint, nobis uti ejusdem Sanctitatis Suæ à latere legato injunxit, ut de apostolicæ potestatis plenitudine, festorum dierum, iidem Dominici non sint, numerum ad eos tantùm in universo Galliarum reipublicæ territorio contracto esse declararemus, quos ad calcem indulti hujus enumerabimus, ità ut posthac

(1) Voyez la traduction de cet INDULT, ci-dessus, page 406.

in reliquis festis diebus omnes ejusdem incolæ, non solùm à præcepto audiendi missam vacandique ab operibus servilibus, sed à jejunii etiam obligatione in diebus qui festa hujusmodi proximè præcedunt, prorsùs absoluti censeantur et sint. Eam tamen legem adjectam esse voluit, ut in festis diebus vigiliisque eos præcedentibus, quæ suppressæ decernuntur, in omnibus ecclesiis nihil de consueto divinorum officiorum sacrarumque cæremoniarum ordine ac ritu innovetur, sed omnia ea prorsùs ratione peraguntur, qua hactenus consueverunt, exceptis tamen festis Epiphaniæ Domini, Sanctissimi Corporis Christi, SS. Apotolorum Petri et Pauli, et sanctorum patronum cujuslibet diœcesis et parœcia quæ in dominicâ proximè occurrente in omnibus ecclesiis celebrabuntur.

Ad honorem autem SS. apostolorum et martyrum Sanctitas Sua præcipit, ut tùm in publicâ, tùm in privatâ horarum canonicarum recitatione, omnes qui ad illas tenentur, in solemnitate SS. apostolorum Petri et Pauli, sanctorum omnium apostolorum, in festivitate verò sancti Stephani protomartyris, omnium sanctorum martyrum commemorationem faciant; quod idem in missis omnibus iisdem diebus celebrandis agendum erit. Eadem pariter Sanctitas Sua mandat, ut anniversarium dedicationis templorum quæ in ejusdem Gallicanæ reipublicæ territorio erecta sunt, in Dominicâ quæ octavam festivitatis omnium sanctorum proximè sequetur, in cunctis Gallicanis ecclesiis celebretur.

• Quamvis verò æquum esset, ut in diebus festis sic abrogatis præceptum saltem audiendi missam retineretur, est tamen Galliarum populi verè paternam Sanctitatis Suæ in omnes caritatem magis agnoscant, hortatur solum atque eos præsertim qui victum parare manum minimè coguntur, ut iis diebus sacrosancto missæ sacrificio haud negligant interesse.

Illud denique Sanctitas Sua à religione ac pietate Gallorum sibi pollicetur, ut quo minor in posterum futurus erit tùm dierum festorum, tùm jejuniorum numerus, eo majori studio, fervore, ac diligentia paucos illos qui supererunt observaturi sint, illud sedulò animo reputantes, christiano nomine indignum esse quisquis Christi et Ecclesiæ ejus mandata, qua par est cura non custodit; ut enim præclarè scriptum est ab apostolo Joanne. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Dies festi, præter Dominicos, in Galliis observandi.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

"Datum Parisiis, ex ædibus nostræ residentiæ, hâc die 9 aprilis 1802.

« J. B. CAPRARA, Legatus.

« P. A. SALA, Apostolicæ legationis secretarius. ▾

VI

EPISTOLA ENCYCLICA sanctissimi Domini nostri Pii papæ IX, ad omnes patriarchas, primates, archiepiscopos, episcopos, aliosque locorum ordinarios gratiam et communionem cum apostolicâ Sede habentes (1).

• PIUS Papa IX.

⚫ Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

[ocr errors]

Amantissimi Redemptoris nostri Christi Jesu unigeniti Filii Dei tanta fuit ergà homines benignitas et caritas ut, veluti optimè nostris, venerabiles fra

(1) Voyez la traduction de cette LETTRE ENCYCLIQUE, ci-dessus, pag. 412.

tres, humanâ indutus naturâ non solùm sævissimos pro nostrâ salute cruciatus, atrocissimamque crucis mortem perpeti, verùm etiam in augustissimo sui corporis, sanguinisque sacramento nobiscum semper morari, ac nos peramanter pascere et nutrire voluerit, quo ipse in cœlum rediens ad dexteram Patris nos et sui numinis præsentia, et tutissimo spiritualis vitæ præsidio communiret. Neque contentus nos tàm insigni, ac planè divina dilexisse caritate, beneficia beneficiis cumulans, suique in nos amoris divitias profundens effecit, ut probè intelligeremus, quod cùm dilexisset suos in finem dilexit eos. Namque se æternum sacerdotem esse declarans secundùm ordinem Melchisedech, unum in catholicâ Ecclesià sacerdotium perpetuò instituit, et illud idem sacrificium, quod ipse ad universum humanum genus à peccati jugo, ac dœmonis captivitate vindicandum et redimendum in arâ crucis, pretiosissimo suo sanguine effuso, semel peregit, pacificans sive quæ in cœlis sunt sive quæ in terrà, usque ad consummationem sæculi permanere decrevit, et quotidiè fieri, ac renovari jussit per sacerdotum ministerium sola offerendi ratione diversa, ut salutares uberrimique suæ passionis fructus in homines semper redundarent. Siquidem in incruento missæ sacrificio, quod conspicuo sacerdotum ministerio peragitur, illa ipsa vivifica litatur victima, quæ Deo Patri nos reconciliavit, quæque omnem merendi, placandi, impetrandi ac satisfaciendi vim habens « illam nobis mortem unigeniti per mysterium reparat, qui licet resurgens à mortuis jàm non moritur, et « mors ei ultrà non dominabitur, tamen in semetipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens pro nobis, iterum in hoc mysterio sacræ oblationis immolatur (1). Atque hæc est munda illa oblatio, quam nulla offerentium indignitas ac malitia inquinare unquàm potest, et quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, à solis ortu usque ad occasum in omni loco mundam offerendam esse prædixit (2). Quæ quidem oblatio ineffabili prorsus fructuum ubertate redundans præsentem æquè ac futuram vitam complectitur. Eà enim oblatione placatus Deus gratiam, donumque pœnitentiæ concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit, ac licet peccatis nostris graviter offensus ab irà ad misericordiam, à justæ animadversionis severitate ad clementiam.traducitur; eâ temporalium pœnarum reatus et obligatio dissolvitur; eâ defunctorum in Christo animæ nondum ad plenum purgatæ sublevantur; eâ obtinentur quoque temporalia bona, si tamen potioribus non officiant; eâ sanctis, et in primis Immaculatæ sanctissimæque Dei Genitrici Virgini Mariæ eximius quidam honor, cultusque conciliatur. Quocircà ex apostolorum traditione divinum missæ sacrificium offerimus « pro communi Eccle« siarum pace, pro rectâ mundi compositione, pro imperatoribus, militibus, sociis, pro iis, qui infirmitatibus laborant, qui afflictionibus premuntur, et universim pro omnibus, qui opis indigent, et pro defunctis in purgatorio degentibus, maximum hoc credentes adjumentum illis animabus, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram jacet vic« tima (3). »

«

«

[ocr errors]

. Cùm igitur nihil sit majus, nihil salutarius, nihil sanctius, nihil divinius incruento missæ sacrificio, quo idem corpus, idem sanguis, idem Deus et Dominus noster Jesus Christus Deo pro omnium salute in altari per sacerdotes offertur et immolatur, idcircò sancta mater Ecclesia tanto divini sui sponsi ditata thesauro numquàm destitit omnem curam, operam, diligentiamque in id conferre, ut tàm tremendum mysterium à sacerdotibus, quanta maxima fieri

(1) S. Gregor. M. Dialog. lib. IV, cap. 50.

(2) Malach., cap. 1.

(3) S. Cyrill. Hierosol, cateches. 23 Mystag. 5 de sacrâ Liturg.

T. IN.

33

posset, interiore cordis munditia ac puritate pérageretur, debitoque sacrarum cæremoniarum, ac rituum apparatu, cultuque celebraretur, ut ipsius mysterii magnitudo et majestas vel externa quoque specie magis eluceat, et fideles ad rerum divinarum, quæ in tàm admirabili ac venerando sacrificio occultæ continentur, contemplationem excitentur. Ac pari sollicitudine, studioque ipsa pientissima mater numquàm cessavit suos fideles filios commonere, hortari et inflammare, ut ea, quâ oportet, pietate, veneratione ac devotione ad hoc divinum sacrificium frequentissimè convenirent, præcipiens, ut eidem omnibus de præcepto festis diebus ipsi interesse omninò deberent, animis ad illud, oculisque religiosissimè intenti quo divinam exinde misericordiam, omniumque bonorum copiam sibi felicissimè comparare possent.

« Jam verò cùm omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituatur in iis, quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, tùm pro egregiâ vestrâ sapientià apprimè cognoscitis, venerabiles fratres, sacrosanctum missæ sacrificium ab animarum pastoribus esse applicandum pro populo eorum curæ commisso, et hujusmodi obligationem ex divino præcepto descendere juxtà concilii Tridentini doctrinam, cum idem concilium disertissimis, gravissimisque verbis edoceat præcepto divino mandatum esse omnibus, quibus ani<< marum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre (1). ► Notissimæ quoque vobis sunt felicis recordationis Benedicti XIV decessoris nostri litteræ die 49 Augusti anni 1744 datæ, quibus de hâc obligatione copiosè, sapienterque loquens, ac Tridentinorum patrum mentem uberius explicans et confirmans, ad omnes controversias, quæstiones dubitationesque amovendas, clarè apertèque declaravit et constituit, parochos, aliosque omnes animarum curam actu habentes debere missæ sacrificium pro populo sibi concredito peragere omnibus dominicis aliisque de præcepto festis diebus, et illis etiam, quibus ipse in nonnullis diœcesibus dierum de præcepto festarum numerum imminuens permiserat populis in servilia opera incumbere, sed caverat tamen, ut ipsi populi obligationi de sacro audiendo satisfacere deberent (2). Non mediocri certè jucunditate perfundimur, venerabiles fratres, cum ex relationibus, quos de vestrarum diœcesium statu cum summâ vestri nominis laude, ac pari animi nostri gaudio ad nos, et hanc apostolicam Sedem veluti officii vestri ratio postulat, mittendas curatis, agnoscamus, animarum curatores hujusmodi sui muneris obligationem diligenter implere Dominicis et aliis, qui adhuc ex præcepto servantur, diebus, quibus missæ sacrificium pro populo sibi tradito celebrare haud omittunt. Sed minimè ignoramus, pluribus in locis id à parochis jamdiu prætermitti solere aliis illis diebus, qui anteà veluti festi de præcepto erant colendi juxtà constitutionem felicis memoriæ Urbani VIII decessoris pariter nostri (3), et quibus hæc apostolica Sedes annuens variis sacrorum antistitum postulationibus, ac præ oculis habens causas, rationesque ab ipsis expositas, dùm imminuit festos de præcepto dies, non solùm permisit, ut populi servilibus operibus vacare possent, verum etiam indulsit, est ipsi ab obligatione audiendi sacrum essent exempti. Ubi enim hæc benigna Sanctæ Sedis indulta in lucem prodierunt, statim plurium regionum parochi existimantes, se hisce diebus ità reductis solutos esse ab obligatione peragendi sacrum pro populo, obligationem ipsam implere planè neglexerunt. Hinc porrò invaluit consuetudo, ut earumdem regionum parochi commemoratis diebus sacrosanctum missæ sacrificium pro populo applicare cessaverint, nec defuere qui ejusmodi consuetudinem tueri ac defendere non dubitarunt,

(1) Concil. Trid. sess., XXI, cap. 1, de Reformat.

(2) Bened. XIV, Litt. encycl. Cùm semper oblatas, die 19 Augusti 1744. (3) Urban. VIII, Constit. Universa per orbem, idib. septembr. 1642.

« PreviousContinue »