Page images
PDF
EPUB

Nos igitur de spirituali universi dominici gregis nobis divinitus commissi bono vel maximè solliciti, ac non parùm dolentes, ex hujusmodi prætermissione fideles illorum locorum populos maximis spiritualibus fructibus privari, tanti momenti negotio occurrere statuimus, cùm præsertim noscamus, hanc apostoli cam Sedem docuisse, parochos diebus festis etiam reductis debere sacro populo celebrare. Et sanè quamvis romani Pontifices decessores nostri enixis sacrorum antistitum petitionibus, ac variis pluribusque fidelium populorum indigentiis, et gravibus rerum temporum ac locorum rationibus permoti festos de præcepto dies imminuendos censuerint, ac simul benignè concesserint, ut populi hisce diebus servilia opera liberè exercerent, quin sacrum audire deberent, tamen iidem prædecessores nostri in hisce indultis tribuendis integram inviolatamque legem esse voluerunt, ut scilicet prædictis diebus nihil in Ecclesiis unquàm innovaretur quoad consuetum divinorum officiorum ordinem et ritum, utque omnia eo prorsus modo peragerentur quo anteà peragi solebant, cùm enunciata Urbani VIII constitutio plenè vigeret, quà festi de præcepto dies servandi fuerunt præscripti. Ex quo parochi vel facilè intelligere poterant, se illis diebus minimâ expeditos esse ab obligatione applicandi pro populo missam, quæ potissima ritus pars est, anima præsertim reputantes pontificia rescripta eo planè, quem præ se ferunt, sensu esse omninò accipienda, et illa strictissimæ esse interpretationis. Accedit etiam, ut hæc Sancta Sedes in plurimis peculiaribus casibus de hujusmodi parochorum onere consulta haud omiserit per suas præsertim congregationes sive concilii, sive fidei propagandæ, sive sacrorum rituum, sive etiam per sacram pœnitentiariam sæpissimè respondere et edicere, parochos eidem oneri esse obnoxios applicandi pro populo missam illis etiam diebus, qui de festorum ex præcepto dierum numero fuerunt sublati.

Itaque rebus omnibus maturo examine perpensis atque in concilium adhibitis nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. cardinalibus nostræ congregationis Tridentinis decretis tuendis, interpretandisque præpositæ, hanc vobis, venerabiles fratres, encyclicam epistolam scribendam esse censuimus, ut certam et constantem normam legemque constituamus ab omnibus parochis sedulo, diligenterque observandam. Quamobrem hisce litteris declaramus, statuimus atque decernimus, parochos, aliosque omnes animarum curam actu gerentes sacrosanctum missæ sacrificium pro populo sibi commisso celebrare, et applicare debere tùm omnibus dominicis, aliisque diebus, qui ex præcepto adhuc servantur, tùm illis etiam, qui ex hujus apostolicæ Sedis indulgentia ex dierum de præcepto festorum numero sublati, ac translati sunt, quemadmodum ipsi animarum curatores debebant, dùm memorata Urbani VIII constitutio in pleno suo robore vigebat, antequàm festivi de præcepto dies imminuerentur et transferrentur. Quod verò attinet ad festos translatos dies id unum excipimus, ut scilicet quando una cum solemnitate divinum officium translatum fuerit in dominicum diem, una tantum missa pro populo sit à parochis applicanda quandoquidem missa, quæ præcipua divini officii pars est, una simul cum ipso officio translata existimari debet.

Nunc verò paterni animi nostri caritate illorum parochorum tranquillitati prospicere volentes, qui ob assertam consuetudinem memoratis diebus missam pro populo applicare omiserunt, eosdem parochos ab omnibus quibusque præteritis omissionibus auctoritate nostrâ apostolicâ plenissimè absolvimus. Et quoniam non desunt animarum curatores, qui peculiare aliquod reductionis, uti dicunt, indultum ab hâc apostolicâ Sede obtinuere, concedimus, ut ipsi hujusce indulti beneficio perfrui pergant juxtà tamen conditiones in indulto expressas, et donec parochorum officium exercuerint in parœciis, quas in præsentiarum regunt et administrant.

• Dum autem hæc statuimus et indulgemus, in eam profectò spem erigimur fore, venerabiles fratres, ut parochi majore usque animarum studio et amore incensi huic obligationi applicandi missam pro populo diligentissimè ac religiosissimè glorientur serio considerantes uberrimam cœlestium præsertim munerum, ac bonorum copiam, quæ ex hâc incruenti, divinique sacrificii applicatione in christianam plebem eorum curæ commissam abundè redundat. Cùm verò nos minimè lateat, peculiares casus contingere posse, in quibus pro re ac tempore aliqua hujus obligationis remissio parochis sit tribuenda, sciatis velimus, ab omnibus nostram concilii congregationem unicè esse adeundam ad hujusmodi obtinenda indulta, illis duntaxat exceptis, qui à nostrâ congregatione fidei propagandæ præposita pendent, cùm opportunas utrique congregationi contulerimus facultates.

Nihil planè dubitamus, venerabiles fratres, quin pro eximiâ vestrà episcopali sollicitudine omnibus et singulis vestrarum diœcesium parochis, nullà interposità morâ, sedulò manifestare velitis quæ in hisce nostris litteris de eorum obligatione applicandi pro populo sibi commisso sacrosanctum missæ sacrificium supremâ nostrâ auctoritate confirmamus, ac denuò constituimus, volumus, præcipimus et mandamus. Ac persuasissimum quoque nobis est, vos maximam adhibituros esse vigilantiam, ut animarum curatores hanc etiam sui muneris partem diligenter impleant, ac studiosè observent quæ à nobis in hisce litteris statuta atque sancita sunt. Optamus autem ut harum litterarum exemplar in tabulario episcopalis cujusque vestrum curiæ perpetuò asservetur.

Cùm autem, venerabiles fratres, probe noscatis sacrosanctæ missæ sacrificio magnam fidelis populi contineri eruditionem, ne intermittatis unquàm parochos præsertim, aliosque divini verbi præcones, et eos quibus demandatum est munus erudiendi christianum populum, monere, hortari, ut fidelibus populis tàm sancti tàmque admirabilis sacrificii necessitatem præstantiam, magnitudinem, finem, fructus studiosissimè et accuratissimè exponant explicent, ac simul fideles ipsos excitent, inflamment, quo eidem sacrificio ea qua par est fide, religione ac pietate frequentissimè intersint ut divinam misericordiam, et omne, quo indigent, beneficiorum genus sibi comparare queant. Neque desinatis, omnem operam et industriam impendere, ut vestrarum diœcesium sacerdotes ea morum integritate, gravitate, eâque totius vitæ innocentià, sanctitate emineant, quæ illos omninò decet, quibus unis datum est divinam consecrare hostiam, ac tàm sanctum, tamque tremendum perficere sacrificium. Quocircà omnes sanctissimo sacerdotio initiatos etiam atque etiam monete, urgete, ut serio meditantes ministerium quod acceperunt in Domino, illud impleant et continenter memores dignitatis, ac cœlestis potestatis qua præditi sunt, virtutum omnium splendore ac salutaris doctrinæ laude refulgeant, summàque animi contentione in divinum cultum, divinasque res et animarum salutem incumbant, ac seipsos hostiam vivam et sanctam Domino exhibentes, et mortificationem Jesu in suo corpore semper circumferentes puris manibus, et mundo corde placationis hostiam ritè offerant Deo præ suâ ac totius mundi salute.

Denique nihil nobis gratius, venerabiles fratres, quàm hàc etiam uti occasione, ut iterùm testemur, et confirmemur præcipuam, quæ omnes in Domino prosequimur, benevolentiam, ac simul vobis addamus animos, ut majore usque alacritate pergatis omnes gravissimi pastoralis vestri muneris partes strenuè ac sedulò obire, et intentissimo studio dilectarum ovium saluti incolumitatique consulere.

[ocr errors]

Pro certo habete, nos paratissimos esse ad ea omnia libentissimè agenda, quæ ad majorem vestram ac diœcesium vestrarum utilitatem procurandam con.. ducere posse noverimus. Interim verò cœlestium omnium munerum auspicem,

ac studiosissimæ nostræ in vos voluntatis testem accipite apostolicam benedictionem, quam intimo cordis affectu vobis ipsis, venerabiles fratres, cunctisque clericis laicisque fidelibus cujusque vestrum vigilantiæ commissis amantissimè impertimur.

« Datum Romæ apud Sanctum Petrum die tertiâ maii 1858. Pontificatus nostri anno duodecimo. »

VII

RÉPONSE de N. S. Père le Pape Pie IX, à Mgr Depery, évêque de Gap, relative à la lettre encyclique Amantissimi.

« PIUS Papa IX.

< Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Tuas obsequentissimas nuper accepimus litteras Kalendis hujus mensis ad nos datas, ex quibus, venerabilis frater, non mediocri certè jucunditate novimus, te, nullâ interpositâ morâ, vulgasse encyclicam nostram epistolam omnibus venerabilibus fratribus universi catholici orbis sacrorum antistibus scriptam de parochorum obligatione applicandi pro populo eorum curæ commisso sacrosanctum missæ sacrificium. Ac pari gaudio intelleximus, istius tuæ diœcesis parochos nihil antiquius habere, quàm ut diligenter impleant quod in eadem encyclicà denuo fuit à nobis præscriptum ac declaratum. Non levi certè consolatione affecti fuimus ubi hæc à te nobis nunciata fuere. Etenim nostra mens ac voluntas omnino est, ut animarum curatores diebus in commemoratâ encyclicâ statutis missam pro populo sibi tradito peragant, et hoc etiam proprii ministerii officium sedulò sanctèque servent. Ac pro tuâ sapientiâ optimè noscis, hanc apostolicam Sedem per varias suas congregationes sæpissimè docuisse, parochos debere missam pro populo sibi tradito celebrare et applicare etiam diebus festis reductis, uti dicunt. Neque ignoras, romanos pontifices prædecessores nostros in festis ex præcepto diebus reducendis, atque in eximendis fidelibus populis ab obligatione audiendi sacrum semper voluisse integram, inviolatamque legem, ut scilicet iisdem diebus nihil unquàm in ecclesiis innovaretur quoad consutum divinorum officiorum ordinem et ritum, quemadmodum in eâdem incyclica copiosè diximus. Itaque eximiæ tuæ religionis ac pietatis erit summa cura, studioque advigilare, quo tuæ diœcesis parochi, jàm egregiè animati, et idcirco omni laude digni, sedulò impleant quod à nobis in memoratà Encyclicà fuit constitutum. Si autem in tuâ diœcesi aliqui existant parochi eâ laborantur paupertate, ut hujusmodi eorum obligatione satisfacere nequeant illis etiam diebus, qui de festorum ex præcepto dierum numero sublati fuerunt, oportet, ut ipsi nostram adeant concilii congregationem sicut in eâdem nostrà Encyclicâ constituimus. Habes, venerabilis frater, quid tibi de hoc argumento respondendum esse existimavimus, dùm hanc etiam occasionem libentissimè amplectimur, quo iterum testemur et confirmamus præcipuam, quâ te prosequimur, benevolentiam. Cujus quoque pignus esse volumus apostolicam benedictionem, quam toto cordis affectu tibi ipsi, venerabilis frater, et gregi tuæ vigilantiæ concredito peramanter impertimur.

Datum Romæ apud sanctum Petrum die 20 decembris anno 4858. Pontificatus nostri anno decimo tertio.

PIUS P. IX. .

VIII

CONVENTIO inter sanctissimum Dominum Pium IX Summum Pontificem atque illustrem et honorabilem virum Raphaelem Carrera Guatimalensis reipublicæ præsidem (1).

[blocks in formation]

Sanctitas Sua Summus Pontifex Pius nonus et præses reipublicæ Guatimalensis, dux exercitùs Raphael Carrera in suos respectivos plenipotentiarios nominarunt, Sanctitas Sua eminentissimum Dominum Jacobum Antonelli sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalem, diaconum sanctæ Agathæ ad Suburram, suum ministrum à publicis negotiis, et reipublicæ præses excellentissimum Dominum Ferdinandum Lorenzana, marchionem de Belmonte, equitem ordinis Hierosolymitani à sancto sepulchro, equitem à magnâ cruce, itemque torquatum Gregorianum, equitem torquatum Francisci primi Neapolitani et administrum cum liberis mandatis apud Sedem apostolicam. Qui post mutuò tradita respectivæ plenipotentiæ instrumenta de iis, quæ sequuntur convenerunt.

[ocr errors]

ART. 1. Religio catholica apostolica Romana esse pergit religio reipublicæ Guatimalensis, atque inibi sarta tecta perpetuò conservabitur cum omnibus iis juribus et prærogativis, quibus frui debet ex Dei ordinatione, et canonicis sanctionibus.

ART. 2. Hinc juventutis institutio in universitatibus, collegiis, scholis tàm publicis quàm privatis, et aliis omnibus educationis, seu instructionis institutis, erit planè conformis doctrinæ ejusdem religionis catholicæ, et idcircò episcopi et locorum ordinarii liberi omninò erunt in dirigendà doctrinâ, quæ ad theologicas, et canonici juris facultates, et ad alias ecclesiasticas cujusque generis disciplinas pertinet. Insuper iidem ordinarii, et episcopi, præter illam sollicitudinem, quam ex proprii ministerii officio in religionem juventutis educationem exercent, advigilabunt etiam, ut in quâvis aliâ tradendà disciplinà nihil adsit, quod catholicæ religioni morumque honestati adversetur.

ART. 3. Episcopi prætereà jure suo fruentur examinandi, et censuram ferendi in omnes libros et scripta quæ ad fidei dogmata, Ecclesiæ disciplinam, et ad publicam morum honestatem quovis modo pertinent ad supremum Guatimalense gubernium omnem auctoritatis suæ opem, et operam præstabit ad tuendas dispositiones, quas ipsi episcopi juxtà canonicas sanctiones suscepturi erunt ad religionem tuendam, atque ad devitandum quidquid eidem religioni adversari possit.

« ART. 4. Cùm Romanus Pontifex primatum in universam quâ latè patet Ecclesiam jure divino obtineat, tùm episcopi, clerus et populus liberè cum Apostolicâ Sede communicabunt.

ART. 5. Guatimalense gubernium obligatione se obstringit, ut decimæ sarctæ tectæ habeantur, et illæ suâ interpositâ auctoritate, omninò solventur; quæ etiamsi archiepiscopalis Sedes aut illius dioecesis beneficia vacaverint; in ipsius archiepiscopalis Sedis, capituli, et seminarii dote, in divini cultûs sumptibus, ac metropolitano templo instaurando integræ impendi planè debeant. Instituetur ecclesiasticorum virorum, commissio, quos ordinarius ipse ex metropolitanæ Ecclesiæ canonicis, quantùm fieri possit, eliget. Eidem commissioni ordinarius præerit; sede autem vacante vicarius capitularis, quæ quidem commissio, donec sedes aut beneficia vacaverint, illorum redditus exigere, et admi

1) Voyez la traduction de ce concordat, ci-dessus, page 477.

nistrare, eosque sive in sacras ædes reficiendas, sive in eleemosynas elargiendas, vel in alios omninò pios, ac religiosos usus ipsius commissionis judicio juxtà indigentias, et opportunitates erogare omninò debebit. Si ob temporum adjuncta, quæ prævideri non possunt, aliqua de decimis immutatio induci deberet, id fieri nunquàm poterit, prout juris est, quin apostolica Sedes suam primum interposuerit auctoritatem, et quin gubernium idem alios attribuat fundos, quibus decens et liber, seu independens redditus constituatur ad veram Ecclesiæ proprietatem asserendam, iis omnibus pollentem juribus, quibus ejusdem reipublicæ quilibet proprietarius fruitur. Cùm autem in præsentià decimæ haud sufficiant iis sustinendis, quorum causæ destinatæ sunt, idcircò gubernium idem ex publico ærario annuam pecuniæ vim attribuet, quæ erit solvenda etiam postquàm decimæ in meliorem conditionem adductæ fuerint, quæque recognoscitur uti verum Ecclesiæ creditum in statum pro summà quatuor mille scutat. monetæ dividendæ juxtà subsequens schema videlicet pro archiepiscopo mille, pro quolibet ex quinque dignitatibus tercentum, pro unoquoque ex quinque canonicatibus, biscentum, et pro fabricà metropolitani templi quingenta scutata similia.

« ART. 6. Parochi pergent percipere, donec iis congruus, tutus, ac independens redditus ab ordinario adprobandus assignetur, primitias et emolumenta, quæ vulgò à stolà nuncupantur, salvo semper ordinarii jure hæc ultima pro suâ conscientiâ moderandi peculiari statuto quod, uti opus fuerit, examini, et probationi ipsius ordinarii subjicietur, collatis cum gubernio consiliis pro auxilio per ipsum gubernium præstando, ut illa tuto, ac reverà à parochis exigantur. Cùm in Guatimalensi republicà nonnulli adsint fundi ex juribus, aut, uti dicunt, ex fabricæ taxis constituti ad hoc ut hi in Ecclesiæ utilitatem, in divini cultùs impendia, et in parœciarum pauperum subsidium verè erogentur, ipsum gubernium, quin tamen unquàm ullum jus habeat administrandi eosdem fundos, potest advigilare, ut fundi iidem, enunciato modo impendantur, et ad id in singulis abusionis casibus ab ordinario efflagitabit, ut debita remedia adhibeat. Quoties fundi parociarum indigentiis necessarii desint, gubernium spondet se opportuno modo iisdem indigentiis provisurum susceptis cum ordinario con

siliis.

ART. 7. Obligationum causa quibus gubernium se obstringit, Summus Pontifex concedit præsidi reipublicæ Guatimalensis, ejusque in munere successoribus, jus proponendi ad sedem archiepiscopalem vacantem, et ad quascumque sedes episcopales vacantes, ubi fuerint canonicè erectæ, dignos, et idoneos ecclesiasticos viros iis omnibus præditos dotibus, quas sacri canones requirunt. Talibus autem viris Sanctitas Sua, juxtà regulas ab Ecclesià præscriptas, et formas consuetas, canonicam dabit institutionem. Antequàm verò iidem viri canonicæ hujus institutionis litteras apostolicas obtinuerint, nullo modo se immiscere poterunt regimini seu administrationi ecclesiarum, ad quas designati fuerint, prout à sacris canonibus sancitum est. Reipublicæ autem præses non ultrà annum à vacationis die idoneos hosce viros proponet.

◄ ART. 8. Eâdem de causâ Summus Pontifex præsidi indultum concedit nominandi, in quolibet capitulo ad sex præbendas dumtaxat, sive dignitates sint, sive canonicatus, aut simplices præbendæ, exceptâ primâ dignitate, quæ Sanctæ Sedis collationi reservata erit, et quam ipse Summus Pontifex clerum Guatimalensem sua benignitate prosequi volens uni ex ecclesiasticis ejusdem cleri viro conferet, nec non exceptis præbendis doctorali, pœnitentiariâ, ac magistrali, quas episcopi, prævio experimento sive concursu ritè habito, iis conferentur, quos digniores judicaverint. Reipublicæ præses, his semper exceptis, ad sex illas præbendas nominabit, quæ primum vacaturæ sunt, quæque ad ipsius nominatio

« PreviousContinue »