Page images
PDF
EPUB

Pars Secunda.

Dixi teste DEO, experientia, conscientia, quae de causis malorum et calamitatum in Ecclesia hodierna verissima esse, partim, res loquitur, partim vos ipsi mecum agnoscere ac fateri cogimini. Quanquam igitur meliora, quae est temporum perversitas, et hominum malitia, sperare vix liceat, tamen, ne officio nostro defuisse, et nostrapte culpa tot animarum myriadas sempiterna salute fraudasse, Ecclesiam vero tanta clade affecisse videamur, libet iam porro Media quaedam salutaria monstrare, quae ad avertendam DEI iram, et sananda Ecclesiae vulnera plurimum videantur allatura momenti. Et haec ipsa praescribo vobis non tanquam ignaris, hanc enim suspicionem longissime a me abesse velim, sed tanquam optime gnaris, "at affectuum vehementia alio abreptis.

[ocr errors]
[ocr errors]

| Cum igitur omnium morborum curatio fiat per contraria, Medi- 178 cos, eorumque principem GALENUM si audimus, omnium saluberrimum primo in limine consilium erit, ut, tribus illis pessimis monstris longe profligatis, tres contrarias virtutes amore prosequamur, omni studio complectamur, quae sunt Humilitas vera, Avrάoxɛia, quam Frugalitatem dicere possumus, et Concordiae studium? Cumque dirissimam omnium pestem dixerimus, et in homine Theologo nocentissimam Ambitionem, utpote quae DEO rapit id, quod ipsius est proprium, quodque unicum ille ex omnibus suis operibus ac beneficiis a nobis requirit, honorem puta et gloriam, sibique per nefandum sacrilegium tribuit ea, quae soli illi debentur; facile hinc patescit, quam praeclara Virtus sit, quam digna Theologo vera Humilitas sine fuco, sine simulatione, qua agnoscimus, nos a DEO accepisse, quaecunque habemus, quaecunque possumus: aequum igitur esse, ut ad suum principium ac fontem redeant omnia dona superna, et ut in omnibus suis operibus honoretur atque celebretur is, qui dedit, ut possemus, quicquid boni praestamus, et sine quo ne hilum quidem laborantes proficeremus. Quae igitur, malum, insania est, magnifice 'extollere et ostentare ea, quae sunt aliena, nec ad momentum saltem in pote- 179 state nostra. O homo, quid habes, quod non acceperis? si verol Cor. IV. accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Et quid causae est, cur te supra alios tuos collegas efferas? nonne omnes conservi estis unius Domini? annon penes hunc est, illum, vel istum extollere, te vero deprimere? annon meministi illud Evangelii : Qui seipsum exaltat,

[ocr errors]
[ocr errors]

humiliabitur; et qui se humilial, exaltabitur? Accepisti forte plura talenta, quam alii? Sic quidem tibi videtur, qui tibi ipse mirifice. places, ac blandiris simii adinstar: Sed esto: an nescis tanto- graviorem te redditurum esse rationem, ei, qui contulit? imprimis si per "arrogantiam donis concreditis qua abutaris. Quid si alter, qui pauciora accepit, plus te foeneraverit? Mirum hoc tibi videtur? mirabilis est etiam Dominus in operibus ac iudiciis suis audi eundem: Luc. XIX.Non habenti (usuram, quam reddat sua industria partam) eripietur etiam id, quod habebat. Iudicium penes te non erit. Videris tibi Apoc. forsan et locupletatus pulchre ? nescis te miserum et pauperem et v. 17. Mtth. xx.caecum et nudum esse. Novissimi erunt primi, et primi novissimi. Rusticanus aliquís. arator, in humilitate et simplicitate cordis ambu180 lans, officioque suo fideliter fungens, praeibit summis Doctoribus ac Professoribus in regno DEI, sapientiae transcoelestis opinione turgidis et inflatis. Humilitas etiam minimas dotes ornat, commendat, auget: Superbia etiam maxima DEI dona turpat, contaminat, odiosa red1 Petr. v.dit: DEUS superbis resistit, humilibus largitur gratiam. Exempla petis? contemplare Pharisaeum, et confer cum Publicano: imo Pharisaeum universum ordinem ob oculos pone. Possem recentissima allegare, si res ferret, sed parco lubens. Qui igitur stas, vide re cadas: tuum non est, neque de talentis, neque de foenore iudicium ferre. Quisque etenim DOMINO statque caditque suo. Finis coronabit opus: et dies Domini 1 Cor. revelabit, et uniuscuiusque opus, quale sit, ignis probabit. Plurimos inXVIII. venias, qui disputationum argutiis sibi ipsis supra omnem modum blan

Lucae

XVIII.

.

[ocr errors]

diuntur, quorum opera tamen aranearum telis, quam solertium foeminarum filis similiora pene ausim affirmare. Cui enim quaeso bono subtilitas ista sine charitate? sublimitas affectata, sine humilitate? Vides multos disputare de Praesentia Carnis CHRISTI in profundissimo humilitatis statu, quos tamen ipsos CHRISTUM habere praesentem, in cordibus suis per fidem habitantem, egó adduci vix possum, 181 ut credam, quia video illos de humilitate Christi multa garrire sine humilitate de praesentia eius, qui est charitas ipsa, sine charitate, de Christianismo video multa blaterare eos, qui dulcedinem vitae Christi, eiusdemque nucleum, nec extremis labiis degustarunt, qui veri Christianismi corticem vix, nedum medullam vel minimo digitulo attigerunt: et tamen in hisce tricis ita consenescunt miseri, ut sibi ipsis omnium, qui sub sole vivunt, videantur sapientissimi, et alios quosvis altissimo prae se contemnant supercilio, et quasi pro fungis habeant. Horum argutiolas nisi collaudes, nisi exosculeris,

nisi ipsi Euangelio aequipares, actum erit de tua salute, siquidem ab ipsis dependeat: şi vero et contradicere ausis, mox Haereticus eris, ånõovvάywyos, extorris, a communione et collegiis ipsorum separatus.

O vanas hominum mentes! o pectora coeca!

Nesciunt scilicet miseri, in quantis versentur tenebris! non con'siderant regnum DEI consistere in Spiritus demonstratione, in virtute, in charifate, in humilitate, non in humana sapientia, non în grandilo'quentia, non in subtilitate, non in disputandi acumine, non in litigandi fervore, aut pertinacia. Pluris est coram DEO unus fervens | et 182 sincerus amator mille argutis disputatoribus. Simplicitate gaudet pietas, delectatur DEUS, cuius iudicia longe alia sunt, quam hominum perversorum. Is enim odit plerumque ea, quae mortales maximopere admirantur. Utinam haec serio ad animos revocarent, quicunque transmarinae sapientiae persuasione ebrii, nil nisi.Controversias, Disputationes, Quaestiones spirant, somniant, vigilant, ubi nullas inveniunt, ibi novas fingunt. Nunquam enim quiescit, [nunquam sterilescit dira Ambitio, semper aliquid novi parturit, semper aliquid monstri alit, foecunda nimium: eheu!

Sed venio ad alteram illam Harpiis istis opponendam Virtutem, Avrάonɛtor, Latini Frugalitatem diceremus, de qua egregie Apostolus: Magnus quaestus est pietas per' avraqzeías, cum animo sualTim.VI. sorte contento. Haec tanto magis decet Theologum, quanto capitalior pestis est Avaritia, malorum omnium radix, teste ibidem gentium Doctore. Qui vero quaeso mentem ad DEUM elevare potest, qui totus rebus terrenis est affixus? quomodo alios ad veri DEI cultum adducere potest, qui ipsemet idololatra turpissimus est? qua ratione alios docebit, soli DEO confidere, qui ipse Plutoni toto pectore adhaerescit? Extremis diametri punctis, et si quid longius, distant 183 bonum coeleste et lutum terrestre, quantumvis fulvum et igne liquatum. Mentem hominis, quae spiritus est aethereus, satiare non valet aurum, multo minus ex Acherontico regno liberare. Disce igitur prior ipse opes contemnere mundanas, qui aliis vanitatem earundem persuadere vis.

Potuerunt prisci Philosophi e lacunis suis tantum haurire sapientiae, ut divitias fluxas sponte sua et spernerent, et in mare abiicerent. Quid tu coelesti Sophia imbutus, qui quidem videri vis, illas adhuc magnifacis ? Ecce nondum in Schola Spiritus Sancti tantum profecisti, quantum paganus extra Christum, extra Ecclesiae consor

tium Philosophus: Miserum te Christianum et Mataeologum, qui nondum eo fastigii pervenisti in cognitione veri DEI, quo Ethnicus luce verbi divini plane destitutus ! qua quaeso mente propter Christum perferes exilia, persecutiones, iniurias, spoliationes, lacerationes, contumelias, incendia, si nondum didicisti Servatorem tuum evanidis auro et argento anteferre? quid si tum deserat te is, cui hactenus nunquam es ex animo confisus? Ecce nondum es aptus regno DEI, qui aliis eo viam monstrare conaris: Indignus profecto es, qui ad gu184 bernacula Ecclesiae sedeas, | qui ipse tristissimum es Mammonae mancipium. Detestanda haec servitus in homine plebeio, nedum literis tincto, omnium vero maxime THEOLOGO. Excoecant animos sapientum munera, perstringit aciem mentis frequens aspectus auri, et morbum intestinum parit, quem regium vulgo, alii auriginem, ab auri colore, sed vitioso et venenato, appellant.

Vitanda inprimis summo studio Simonia omnis, a sceleratissimo et impiissimo Autore sic dicta, et aeternae maledictioni certo obnoxia. Nec auro, nec argento venalia sunt dona Spiritus Sancti, grátis obveniant, cuicunque obtingunt. Liberrimum agens est DEUS, miseretur, cuius valt misereri, beat, quem vult beare, dotat, quem vult dotare. Ioooo) · ποληψία hic nullum habet locum. Facessat igitur longe omnis carnalis affectus, valeat omnis munerum corruptela, in malam rem abeat Esa.LV,t. Omnis per dona et largitiones ambitus: Gratis accepistis, gratis date: Imitamini Magistrum vestrum coelestem, qui iubet nos emere absque argento et absque ulla commutatione, vinum et laç, Apostolorum 2Cor. XII.utrumque Principem, illum, qui ad Corinthios scribit: Non vestra, sed vos quaero: et Act. XX, 33. ad Presbyteros Ephesios: Aurum 185 et argentum et vestem nullius concupivi, hunc, qui SIMONEM MAAct. VIII.GUM pecunias offerentem, animose reiecit, imo ad ima Tartara damnatum deiecit.

1 Petr. V.

Idem praecipit omnibus vobis, quid faciendum, his verbis: PaV. 2. scite commissum vobis gregem Christi, ozonovνtes, munere Inspectorum fungentes, non coacte, sed spontanée, non turpis lucri · gratia, sed voluntarie. Quod ipsum et B. Paulus non semel prae1 Tim. scribit, et a vobis requirit. Id nisi feceritis, perdetis omnem, et hic, et ibi mercedem. Hic quidem: quia male parta male dilabuntur, et de SIMONIS MAGI divitiis non ditescent, non gaudebunt vestri haeredes: ibi vero quia namque sementem fecistis terrenam, terrena quoque metetis, et quia copiosa fuit vestra merces hic in terris, ideo nulla erit in coelis. SIMONIS exitus manebit eos, qui eiusdem vestigia sunt secuti. Si vero

[ocr errors]

Tit. I.

[ocr errors]

v. 14.

v. 27.

foenerare omnino libet, dicam quid facto sit opus: Negociamini donecLuc.XIX. venero, inquit, Nobilis ille, DEI Filius, simile est regnum coelorum Matth. homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem unaxш, 45. preciosa abiit, et vendidit omnia, quae habebat, et emit eam. Et servo nequam, qui talentum Domino sine foenore reddiderat, dicitur :Oportebat te pecuniam meam committere numulariis, et rediens ego, c. xxv. |recepissem quod meum est, cum usura. Tollite itaque ab eo talen- 186 tum, et date ei, qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur et abundabit: ei vero, qui non habet (foenore partum) et id, quod habet, eripietur et auferetur ab eo. Beati estis, cum male- Matth. dixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis; et alibi: Omnis qui c. reliquerit domus, vel fratres, vel sorores, aut Patrem aut Matrem, aut uxorem, aut filios aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Et iterum:

V. 11.

c. XIX.

V. 29.

v. 23.

Matth.

v. 21.23.

Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam, facite vobisLuc. XII. sacculos, qui non veterascunt, thesaurum, non deficientem in coelis. Retribuetur vobis in resurrectione mortuorum. Nolite thesauros vo- c. XIV. bis colligere in terra, ubi aerugo et tineae corrumpunt, et ubi furesvi, v. 19. effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo vel tinea erodere volent, et ubi fures non effodiunt, vel furantur. Ubi enim thesaurus vester, ibi et cor vestrum. Et foeneratoribus illis fidelibus dicitur singillatim: Euge bone serve et fi- c. xxv. delis, super pauca fuisti fidelis, super multa constituam te. Intra in gaudium | Domini tui. Nam momentanea levitas tribulationis no- 187 strae supra "modum in sublimitate aeternum pondus gloriae opera-2Cor. IV. tur in nobis, non spectantibus ea, quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt, quae vero non videnlur, aeterna. Vos, qui modice nunc, ubi oportet, contristamini va-1 Petr. 1. riis tentationibus, ut fides vestra probata inveniatur preciosior auro pereunte, exultabitis tandem laetitia inenarrabili et gloriosa, reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.

Haec et similia loca Evangelii quamplurima, quae sit ratio vera, quam multiplex fructus usurae spiritualis, clarissime docent, et sementi, quae fit per praedicationem Verbi fidelem, per tentationes, persecutiones, afflictiones mundanas, per liberalitatem ac beneficentiam erga pauperes credentes, uberrimam promittunt messem in altera illa et aeterna aeternumque beata vita.

v. 17.

v. 6.

« PreviousContinue »