Page images
PDF
EPUB

PARAENESIS VOTIVA PRO PACE ECCLESIAE, AD
THEOLOGOS AUGUSTANAE CONFESSIONIS, AU-
CTORE RUPERTO MELDENIO, THEOLOGO 1).

Ex sent. Ambros.

Pax est nostra fides, ubi lis est, sana laborat Relligio, vel ibi Relligio omnis abest.

AUCTOR.

Lectori Christiano Veritatis iuxta ac Pietatis studioso salvere, et bene rem in Christo gerere.

Occasionem huic scripto ne nescias, Amice Lector, neque enim hoc Te latere volui, dedit mihi somnium quoddam sine dubio fatidicum ac divinum. Quamvis enim somniis non multum tribuam, omnium vero minime Enthusiasmis: facere tamen non possum, quin hoc Tibi narrem, quod et nonnullis amicis tum exposui recens, quod neque cum Fide, neque cum Pietatis Regula pugnare, ipsemet iudicare, nisi fallor, promte poteris.

Visus mihi est in somnis Vir quidam pius, ceu Miles Christianus, candida lintea indutus, ad mensam Musei mei e regione cubiculi sedere, oculis in sacrum Codicem defixis, erat enim Lectioni ac | Meditationi rerum divinarum valde intentus: Huic subito apparuit 137 Servator noster Optimus Maximus ea plane specie ac figura, qua solet alias pingi redivivus ab inferis Triumphator gloriosus, et oculos elevantem hisce fere verbis allocutus est:

Fili mi, cum sis ex electorum numero unus, cumque nomen tuum in coelo sit adscriptum, iure mihi salus tua sempiterna summae curae est. Intermittere igitur non potui, quin te de insigni, quod impendet, periculo fideliter praemonerem. Brevi aderit Tentator Sa

1) Abdruck aus den Variorum auctorum Miscellanea theologica, quae seorsim adhuc edita in gratiam theologiae cultorum, eruditae pietatis amantium, in unum volumen collegit, D. Joh. Gottlob Pfeiffer. Lipsiae impensis Lankisianorum haeredum. Anno MDCCXXXVI. 8. pag. 136-258.

138

tanas, in Angelum lucis transformatus, is mirum quendam pro glo-
ria DEI asserenda zelum mentietur, et prae nimia sanctimonia te
decipere, sicque in barathri infernalis voraginem abducere conabitur.
Tu vero ne credas fallacibus ipsius verbis, noli callidissimo hosti et
veteratori, mille artibus instructo, aures praebere, tua salus agitur:
vigila igitur, ecce praedixi Tibi et his dictis se subduxit. Nec
mora, paulo post apparuit ille in luce corusca, ita ut omnia clari-
tate repleta viderentur ac maiestate: visa tamen mihi fuerat lux illa
spuria subpallida, qualis fere est lunae plenae, respectu fulgoris solaris:
mox infit personatus ille angelus lucis miram sanctitatem simulans:
| Charissime Frater, et Conserve DEO Dilecte,

Ego sum Angelus lucis, quod vel ex hac mea claritate facile
intelligis, missus a DEO propter salutem Electorum: et gravis est
legationis meae caussa, quam nunc exponam. Quum sint novissima
tempora, plena haereseon, apostasiarum, scandalorum, schismatum,
turbarum, et malorum omnium, plane uti dudum praedixerat Chri-
stus, ita ut vix videatur fidem inventurus in terra rediturus idem:
Ea propter Pater coelestis de salute suorum electorum valde solicitus
misit me, qui eosdem de gravissimis rebus fidelissime commoneface-
rem. Cumque sectarum, novorum dogmatum, variarum de religione
opinionum nec finis sit, nec modus, medium quoddam salutare in-
venit Pater coelestis, quo procul ab omni errore, et scandalo filii
ipsius et electi purissimam, sincerissimam, ipsique Apostolicae per
omnia parem, atque geminam conservare possent fidem et confessio-

nem.

Potestatem igitur mihi fecit instituendi novum quendam ordinem, in quem asciscerentur non nisi praedestinati ab ipso: et quicunque reciperentur, iurarent in certa quaedam capita, conditiones, formulas ac phrases, a quibus nec latum unguem se discessuros sancte promitterent: et hoc medio certo eventurum praevidit, ut ab 139 omni vel minimi erroris | labe pura, Apostolicae nulla ex parte vel tantillum cedens, conservaretur ad finem usque mundi religio. Ego vero dictis audiens illico exivi, et hactenus gnaviter functus officio, iam multa electorum millia, qui nomina sua dederunt, in album meum collegi, eosque sancto sigillo obsignavi, ut se mutuo fere noscant omnes, ipsi vero a mundo non agnoscantur: et hi coram oculis DEI stolis candidis amicti errare plane nesciunt, in luce ambulantes, liberi ab omni ignorantiae aut falsitatis macula: Te vero inter primos numerari et adscribi oportuit, cum ob studium orthodoxae Theologiae et Pietatis sis Patri tuo coelesti tam commendatissi

[ocr errors]

mus quam notissimus: Illas igitur conditiones tibi praescribam, ubi prius huic voluntati Patris coelestis assentiri et obedire te velle palam hic testatus fueris, id quod te haud gravate et sine mora facturum nequaquam dubito, si quidem salus tua sempiterna cordi est tibi.

Haec splendide perorantem, et plura insuper additurum excepit in sermonem interrumpens vir ille pius, subitoque de mensa surgens et in genua procidens exclamavit: O IESV CHRISTE, Fili DEI, Servator onice et dilectissime, fer ocyus opem misero mihi: adest, quem praedixeras, Tentator, adest nequissimus hostis, et mille artibus suis ve lut laqueis me irretire | ac seducere conatur. Esto memor promis- 140 sionis tuae, sucurre cito, imo citissime: id nisi feceris, actum est de me. At ille repente interpellans non sine stomacho et fremitu quid? ait: quid sibi volunt ista? annon sum angelus lucis? annon a DEO missus? o te male sapientem et ingratum, indignum tanto beneficio! non agnoscis, quid e re et salute tua sit miser! saluberrimum DEI consilium contra te ipsum stolide respuis. Cui amplius homo mox regerens: Non es, inquit, quem te mentiris? non es: novi te, qui sis, et Redemptor meus iam dudum me praemonuit. Tu vero, IESV CHRISTE, ubi es? ubi tam diu moraris? noli quaeso cunctari. Sine te nil possum, succumbo in hoc agone, nisi tu praesens opem tuleris. Et ecce subito ingenti cum fragore fremens ac frendens disparuit hostis, relicto post se multo foetore atque fumo: extemplo vero adfuit priori illa sua Maiestate refulgens Dominus, dextraque dextram cernui ac prouoluti prehendens trementem erexit, blandis hisce verbis allocutus: Fortiter pugnasti, mi Fili, virum te et militem strenuum praestitisti: ego vero spectator non procul abfui, nec te dereliqui, sed iam tempori adfui, victoriam tibi gratulans. De caetero tibi reposita est corona gloriae, quae te manet in coelis; cumque constantiam tuam | satis mihi probaris; nihil porro 141 potestatis aut iuris in te permittetur illi antiquo hosti: nihil tibi inferre poterunt damni ipsae inferorum portae: tu modo fac verbo meo in simplicitate cordis et humilitate acquiescas: et in fide ad finem usque perseveres. Haec fere summa verborum, et cum dictis disparuit ipse quoque Soter. Ego vero mox evigilans, alteque visa mecum ruminans, non potui certe, quae clare in somnis objecta mihi fuerant, parvi pendere aut flocci facere. Conferens igitur rem ipsam et statum Ecclesiae hodiernum cum somnii circumstantiis, deprehendi eundem illum spiritum mille artificem eodem plane stratagemate multis hodiernis Theologis specie sanctitatis et orthodoxae pu

*

[ocr errors]

ritatis nequiter imponere, atque ita Angelum lucis se simulare. Coepi igitur non quidem somnio edoctus, sed experientia convictus, cogitationes de Satanae fraudibus varias animo volvere, quas in chartam coniectas, et cum paucis amicis communicatas agnoui cum veritate ipsa consentire, adstipulantibus omnibus iis, qui, prout ab omni affectu, partiumque studio liberi et immunes, rem tam arduam aequa lance trutinare iudicii dexteritate valent, quibus etiam haec et omnia mea libens subiicio. Tuum erit, Lector pie, in timore Domini haec considerare, DEVMque mecum precari, ut is tandem Ecclesiae suae 142 gravissime laboranti fidos Pastores, non modo doctrinae laude claros, sed et praecipue vitae integritate ac pietate lucentes mittere dignetur, quo collapsum tabernaculum IACOB denuo suscitari, et uno ore unoque spiritu ab omnibus celebrari queat DEVS Triunus, benedictus in secula.

IESVS CHRISTVS a nai w.

ORATIO.

Si ad eos dicerem, qui vel a doctrina Evangelii de Servatore nostro unico Iesu Christo alienos, vel Ecclesiae, quae est domus DEI vivi, columna atque firmamentum veritatis, apertos hostes sese profitentur, equidem ingenioso mihi opus esse' exordio, et apte ad persuadendum elaborato artificio, ipsemet agnoscerem; at cum ad eos mea dirigatur oratio, qui nihil nisi Theanthropi gloriam DEI, ac Redemtoris nostri doctrinae Christianae puritatem, Ecclesiae incolumitatem, aeternam credentium salutem, veritatis coelestis propagationem atque conservationem obtendunt, et plenis buccis sine fine crepant; caussam non video, cur in praeparandis aut. conciliandis illorum animis diu multumque sudandum mihi censeam. Satis enim ipsa 143 argumenti gravitas, | satis extrema temporum, quam incumbere vide

mus, necessitas, satis Ecclesiae deploranda calamitas me, spero, excusabunt: ita vt vel pueri instar balbutientem me sint audituri animis aequis, quibuscumque ferro et adamante nondum est obfirmatum pectus, quippe DE PACE ECCLESIAE verba sum facturus, de mellea et gemmea pace. Et cui non potest esse iucundum et exoptatum ipsum Pacis nomen? Pacem in politia, proh dolor! vrgente Germaniae fato, flagitante et premente peccatorum mole amissam anhelamus, calidissimis votis desideramus omnes: quanto optabilior, suavior, fructuosior futura esset pax Ecclesiae? Satis igitur superque hactenus

digladiatum pugnatumque: sat magnus numerus eorum, qui bella ex bellis, lites ex litibus serere hactenus in Ecclesia visi fuerunt.

Controversiarum, contentionum, altercationum, concertationum hactenus nec modus fuit. Vtinam o utinam DEVS, DEVS ille pacis et charitatis Ecclesiolae suae tandem donaret moderatos Theologos et mansuetos Antistites, qui ea, quae ad pacem facerent, pro extremis viribus quaererent, salutaria concordiae media excogitarent, et letha- Luc. x. lia illa Ecclesiae vulnera sancto charitatis oleo ligarent, sanarent. Id nisi 144 brevi fiat, periimus omnes nostrapte culpa, periit Ecclesia nostras, actum est de posteritate nostra, si qua ventura est: Verbum DEI migrabit hinc ad alias gentes, et larem et focum apud exteros quaeret sibi: et nos gravissimam DEO iusto Iudici reddemus de sancto illo deposito, propria malitia depertito et amisso, rationem. Ad vos igitur me converto, quicunque Theologi Orthodoxi Evangelium Christi amplexi ac professi audire ac salutari vultis, quique secundum DEI verbum Propheticis et Apostolicis literis consignatum, Augustanae Confessioni, Formulae Concordiae, aut quibusvis Libris Symbolicis repurgatae doctrinae coelestis, nomina dedistis, vos primo in limine alloquor, vos compello, et per ea ipsa maxima maximarum rerum momenta, quae vos ipsi nunquam et nusquam non praetexere soletis vestris disputationibus, per gloriam inquam DEI, per amorem Servatoris nostri IESV CHRISTI, per Ecclesiae miserrime afflictae salutem, vos obsecro et obtestor, ab illo, qui vos aliquandiu transversum abripuit, animorum fervore paululum remittite, vulneratae Ecclesiae parcite, et moderabiliora paulo suadenti attendite Gloriam DEI et aedificationem Ecclesiae non minus me, omnium servorum Dei minimum, quam vos, Magnos 145 Theologos, quaerere novit is, qui omnia: indicabit idem, et in apricum proferet abscondita tenebrarum, imo intimos mentium recessus in clara luce reponet.

Non est igitur, quod tenuitatem admonentis, sed potius arduitatem rei urgentis spectctis, nec ex styli humilitate, aut ruditate, sed materiae gravitate, addo et necessitate, animum hunc aestimetis velim. Non me ad scribendum impulit caeca ambitio, non philautia, non curiositas, quae plerosque scripturientes mire ac misere exagitare solent sed gloriae divinae studium, et salutis Ecclesiae desiderium. Quo res nostrae sint prolapsae, videtis, quid porro boni sperare liceat, facile coniectabitis. Ea, breviter, sunt tempora, quae in hoc sancto proposito vel muto extorquere loquelam, vel puero elicere et imperare facundiam queant. Profecto si homines taceant, vel lapides

« PreviousContinue »