Page images
PDF
EPUB

gnum DEI non consistit in abstractione mentis ab omnibus aliis rebus, quae non sunt ipse DEUS, in reflexione et consideratione sui ipsius, in interno gaudio et sensu gratiosae praesentiae DEI: quid tandem erit nostra Theologia, et Professio Christianismi? Paleae sine tritico, Putamina sine nucleo: Corpus sine anima, ignis fatuus sine luce, sine calore: uno verbo, mera hypocrisis: Theologia titulolenús, nominetenus, verbotenus, superficietenus, sine re, sine spe, sine medulla, sine succo, sine vita, sine Christo, sine DEO, sine Spiritu Sancto.

[ocr errors]

Non ego iam patrocinium sancti illius Viri in me recipiam, neque enim indiget ipse, neque ego dignum me iudico. Satis pro se loquitur ipse in Scriptis suis etiamnum, modo sine maligno affectu, et venenato praeiudicio legatur, et iam in procinctu sunt, qui ipsum 252 mascule, nervose, solide, | pie, iuste defendunt. Unum hoc moneo: Sit ita sane: Occurrant in huius scriptoris lectione non raro locutiones duriores, Enthusiasmum quendam redolentes, observata fuerit non semper forma sanorum verborum, (caussam non ignorant, qui viventem familiariter norant:) quid opus fuit tragicis istis clamoribus? quid tam foedis maledictis? tam atrocibus iniuriis? Annon poterat Lector Christianus alio quodam, et mitiori stylo modoque praemoneri, caveat sibi non ab ARNDIO, utpote de cuius optimo proposito nullum esset dubium, sed ab Enthusiastis, sancti huius viri laboribus piis abutentibus, in hunc fere modum. Charissimi, quis fuerit IOANNES ARNDIUS, constat ex Monumentis et Scriptis posteritati relictis. Apparet illum fuisse virum pium, Israelitam, in quo non fuerit dolus, Theologum zelo ferventem, et insignem Practicum in Christiana Doctrina. Nolumus tamen quenquam latere, Enthusiastas eius scriptis abuti, eius libros coëmere, lectitare, allegare ad fanatica sua somnia et phantasmata pingenda et incrustanda. Quanquam igitur dictus ARNDIUS inter Orthodoxos a puero vixerit, Orthodoxis Theologis non paucis familiariter notus fuerit, in Orthodoxo Ducatu, eoex celeberrimis praecipuo munere Ecclesiastico, et qui253 dem Episcopali functus fuerit, adeoque Charitas Christiana nihil sinistri aut haeretici de ipso suspicari sinat: tamen cum non paucae in eius Scriptis, et cumprimis libris de Vero Christianismo, obviae sint ȧzvqoloríaı, xazazońoes, duriores aut forte sublimiores locutiones, quae prima fronte ad sanam doctrinam minus videntur quadrare, unde et homines instabiles ac reprobi talia loca solent orgeßhour, torquere, in propriam perniciem: quod

que uno

quidem eo minus mirum videri nobis debet, quum et Scriptis S. Apostoli Pauli, electi organi divinae gratiae, idem eventurum iamdudum praedixerit Collega ipsius optimus ac fidelissimus, S. Petrus, quod etiam nostris temporibus B. LUTHERI Monimentis contigisse videmus: eapropter ne simpliciores aut offendantur, et ab eius Viri, optime alias meriti, librorum lectione absterreantur, aut etiam, quod deterius, ab Enthusiastis somniatoribus praetextu falso et auctoritate ficta huius scriptoris seducantur, visum est operae pretium, publico quodam scripto lectores pios praemonere, simpliciores inprimis, praecipua loca, quibus vel durius, vel obscurius, vel incommodius de Capitibus quibusdam Fidei locutus videtur, annotare, mitigare, in benigniorem partem interpretari, quo sine offendiculo et iactura fidei legi possint, cum alioqui multiplicem Pietatis fructum, ad aedificationem nostram inde peti posse, negare non possimus. Cum igitur 254 ulrumque constet ex Sacris Literis: 1. Non esse cuivis spiritui cre-1. Iob.Iv. dendum, sed explorandos esse spiritus. 2. Nec tamen temere et absolute reiiciendum quemvis Auctorem, sed rursum 1. distinguendum pretiosum a vili, stipulas ab auro: 2. ex charitate Christiana, quaelerem.IX. omnia sperat, omnia tolerat, omnia credit, in meliorem et molliorem partem explicanda omnia, quaecumque salva fidei analogia possunt, idcirco necessariam non minus, quam fructuosam duximus aliquam Informationem pro simplicioribus etc.

Talis vel similis moderatio sive iniɛixɛiα, sale charitatis condita, quam etiam profanorum Auctorum libris deberi ipsum Ius Naturae, aequitas ac candor docet, et magnam apud omnes cordatos laudem invenisset, et multiplicem fructum peperisset. Et hoc est, quod saepe iam dixi: Charitatem, AEquanimitatem, Benignitatem, Prudentiam, saltem Civilem, in Vestris Disputationibus desidero: Bonum enim et preciosum una cum vili, aurum cum scoria abiicere, et propter quaedam primo aspectu duriora clarum, pium, doctum Theologum, qui in omnium fere manibus versatur, reiicere, et ad orcum damnare, 'quis hic-furor est? quae insania? Quid hoc intempestivo zelo aliud agitis, quam quod imprudentiam vestram proditis, multorum 255 bonorum odia vobis conciliatis, Hypocrisin in Pseudochristianorum animis fovetis, et contra ardorem legendi Scripta Arndii in multis piis maiorem excitatis? qui enim semel amare, magnificare, admirari, exosculari coeperunt sanctum hunc Virum, ii non tam facile patientur e manibus sibi excuti pios illius labores, sed persuasum habebunt, Satanam per vos hoc agere, ut in Pietatis cursu ipsos remoretur,

adeoque non illum, sed vos esse Diaboli Ministros, cum constet, multas pene dixerim myriadas hominum ex huius Viri sacris Meditationibus lectis, ruminatis, animo inpressis, in Christianismo vero, in Pietate, Charitate, Poenitentia, Sanctitate praeclare et egregie profecisse, nec solum intus sensisse motus Spiritus Sancti, sed et fidem suam foris demonstrasse: nec tamen Ministerium Verbi externum contempsisse, sed voluntatem et ordinationem DEI humiliter ac reverenter agnovisse: Hypocritae vero audientes, omnia esse falsa, quaecunque ARNDIUS de Verbo interno, de interno studio Pietatis, de internis motibus Spiritus Sancti, quos illi nullos sentiunt, scripsit, avide profecto haec arripiunt, et in hypocrisi sua, sive superficiaria Chri256 stianismi professione mirifice confirmantur, cumque | iam antea sibimet persuadeant, Christiani hominis officium constare solummodo externo verbi auditu, usu qualicunque Sacramentorum publico, et civili quadam reverentia erga sacrum Ministerium, quicquid sit de interna renovatione: certe nullos sibi alios optant Theologos, (simili simile gaudet) quam tales superficiarios, Incrustatores xar' έninóhαiov pavrasíav, qui in externis haerentes, cor nunquam attingunt. Pro fecto nunc ea sunt tempora, ut fervidis a DEO votis contendendum videatur, quo mittere dignetur plures Arndios, hoc est, igneos, et pio zelo flagrantes poenitentiae Praecones, qui ex intimis animorum fibris ac medullis poenitentiam annuncient, et veros fontes Christianae vitae ex imis scatebris monstrent et aperiant. Quo certe in genere immortales DEO Patri luminum deberi gratias, pro singularibus et admirandis in beatum hunc Virum collatis donis, agnoscunt multi pii et cordati, Servatorem suum IESUM CHRISTUM sincere diligentes: tantum abest, ut e piorum lectorum manibus per vim eripiendae, aut etiam diro Anathematum fulmine percellendae videantur huius Scriptoris lucubrationes. Ad alia speciatim respondebunt alii, quod et iampridem egregie factum. Haec autem eo commemoro, ut 257 videatis, quantas procellas in Ecclesia, quantas turbas, quanta scandala excitare possint, qui affectuum Euripo agitati ambitioni propriae potius, quam aedificationi Ecclesiae velificantur. Hi fugientes fumum, incidunt in ignem, contemptum officii sui, sive Ministerii metuentes, auctoritatem omnem et honorem, cum publicum, tum privatum, amitJoh. XII. tunt, prostituunt, perdunt! Et merito. Diligunt enim gloriam hominum magis, quam DEI: et digni sunt sperni, qui spreverunt DEUM : spernunt autem, quicunque non omnia sua ad solius DEI gloriam referunt, totum enim cor, non dimidiatum requirit is, quia omnia bona

solus in nobis operatur. Qui vero gloriam a se invicem accipiunt,Ioh.v,44, ii gloriam, quae a solo DEO est, quaerere non possunt. Qui vero DEUM ex intimis animorum medullis solum honorant, ii vicissim ab illo honorantur, et pulcherrima gloriae corona ornantur, quod et beatissimo nostro ARNDIO contigisse non est dubium.

Quia namque plane ita vixit, uti scripsit, et doctrinam suam vitae congruae innocentia et sanctitate confirmavit; idcirco praeter aureum coelestis regni diadema etiam hoc consecutus est, ut quo virulentioribus Satanae rictibus impetuntur ipsius scripta, eo maiori in honore et pretio ab omnibus piis IESU CHRISTI Servatoris no- 258 stri unici amatoribus habeantur.

Nunc tibi, IESU CHRISTE, Fili DEI unigenite, qui ad dextram Patris in coelis sedes, qui potenter in medio inimicorum tuorum dominaris, genua cordis mei supplex flecto, Te cernuus adoro, Surge, Veni, Propera: Veni, rupta omni mora, et finem malis istis omnibus impone, cito Satanam sub pedibus nostris contere, naviculam tuam, saevis undique procellis agitatam, eripe, tuere, protege, fluctus istos horrendos compesce, pacem ac tranquillitatem Ecclesiae tuae restitue, Lupos, rabiosos Canes, Mercenarios infidos procul abige, Piratas, monstrosos Cetos cum Leviathane Tartareo pelle, profliga, pessunda : Spiritus tui Sancti flatu vela nostra dirige, quo et hic sinceritate doctrinae te recte agnoscamus, sanctitate vitae rite honoremus, et ibi aeternis laudum praeconiis cum beatis Angelis celebremus. Amen.

Apocalyp. XXII. v. 17.

Et Spiritus et Sponsa dicunt, Veni: et qui audit, dicat: Veni. v. 20.
Dicit, qui testimonium perhibet istorum: Etiam venio cito: Veni
Domine IESU. Amen. Amen.

Zusäße und Verbesserungen.

3u S. 24 f. vergl. im Anhang S. 88 f. Wahrscheinlich dachte fich Rupert. Meldenius unter dem frommen Theologen, den er im Traume sieht, wie ihm Chriftus erscheint und im Kampfe mit dem versuchenden Teufel der ftreitsüchtigen exclusiven Orthodorie beißteht, den frommen Joh. Arnd.

3. S. 39. In ähnlicher Weise, wie Rupert. Meldenius in der paraen. votiva p. 128. (223.) feine Klagen über den Mangel an Einheit, Freiheit und Liebe in einem selbstverfaßten schlagwortärtigen Spruche zusammenfaßt, indem er sagt: Verbo dicam: si nos servaremus in necessariis unitatem etc. thut er es p. 136. (240.), wo er sagt: Videtis quam crebrae sint defectiones a vestra religione etc. Quam causam putatis subesse? Verbo dicam: Facile princeps est Vestra discordia et confusio: Haec est fundi Vestri calamitas.

[ocr errors]

3u S. 46 ff. Pag. 132. (230.) spricht Rupert. Meldenius von der Entstehung der päpstlichen Tyranney und fügt hinzu: Uti demonstravit iam pridem opere de Republica Ecclesiastica suo M. Antonius de Dominis, Hierin liegt ein fehr beachtenswerthes chronologisches Datum. Nemlich von dem Werke des M. Anton. de Dominis erschien der erste Theil zuerst London 1617., der zweite 1620. Gleich darauf erschien eine Ausgabe des Werkes in drei Theilen in Deutschland; der erste Theil zu Heidelberg 1618., der zweite 1820. zu Frankfurt am M., der dritte 1622. zu Hanau. Schon der erste Theil des Werkes, die ersten vier Bücher enthaltend, so in der Londoner, wie in der Heidelberger Ausgabe, machte großes Aufsehn. Mart. Becanus beftritt denselben schon 1618 in einer besondern Schrift. Eben so in demselben Jahre Agrippin. Colonia; worauf denn im J. 1619. 1620. u. 1621. mehrere Römischkatholische_in_Deutschland, Belgien und Italien die vier ersten Bücher des Werkes bestritten. Vergl. J. G. Walch Biblioth. Theolog. sel. Vol. 2. p. 209 f. und Vol. 1. p. 165. Wahrscheinlich kannte Rupert. Meld. das vielfach bekämpfte Werk in der Deutschen Ausgabe; vielleicht eben nur die besonders wichtigen vier ersten Bücher. Er kann alsó feine paraenesis nicht vor 1618. verfaßt haben, und hat sie verfaßt, als das Werk bereits in Deutschland schon längst bekannt war. Schrieb er in den zwanziger oder dreißiger Jahren des 17ten Jahrhunderts, so konnte er recht gut sagen: iam pridem demonstravit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »