Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

voirs essentiels, garder le silence sur des résolutions *) d'un tel genre.

Par conséquent, le Cardinal soussigné, conformément aux ordres de Sa Sainteté, et à l'exemple des Légats du St. Siège envoyés près différents Congrès, et notamment de l'Evêque de Narde Fabio Chigi au Congrès Westphalie, a l'honneur de remettre à Son

la protestation ci-jointe contre les résolutions et tout autre acte, préjudioiable aux intérêts de la Religion ca. tholique et contraire aux droits de l'Eglise et du St. Siège, qui ont été maintenus ou établis par le Congrès de Vienne.

Le soussigné prie que sa protestation soit insérée dans le protocole du Congrès.

Il a l'honneur de renouveler à.. l'assurance de sa baute considération. Vienne le 14 juin 1815. (Signe)

E. Cardinal Consalvi. ) Eine andere Lesart hat „révolutions.“ Anm. d. 6.

XXX.

Protesta tio

nomine Sanctitatis Suae Pii Papae VII, et Sanctae Sedis apostolicae, contra ea omnia, quae in praejudicium jurium et rationum Ecclesiarum Germaniae, atque etiapr

Sanctae Sedis, vel sancita vel
manere permissa sunt in Con-

gressu Vindobonensi. (Data Vindobonae d. 14. Juni 1815.) Ego Hercules, S. R. E, Cardinalis Con. salvi, Diaconus Stae Agathae ad Suburram, Sanctitatis Suae Pii Papae VII. a secretis status, Ejusdemque Plenipotentiarius ad congressum Vindobonensem, omnibus et singulis chirographo hoc testatum facio, non eas tantam partes mihi å summo Pontifice apud Vindobonensem Congressum fuisse commissas, ut Dominiorum Sanctae Sedis apostolicae *) curam susciperem, sed attendendum etiam mihi SSmi Domini jussu fuisse, diligenterque cavendum, ne occassione generalis pacificationis constabiliendae, ac rerum Europae componendarum, Germanicae ecclesiae et apostolica Sedes, in earum juribus, immunitatibus, privilegiis, bonis, et, quod caput est, in divino cultu et salute animarum, aliquid detrimenti acciperent, immo vero mihi omni studio enitendum, ut quidquid damni, tam in spiritualibus quam in temporalibus rationibus suis, vicissitudine praeteritorum temporum, in Germania passa esset Ecclesia, sarciretur.

Ut his partibus satisfacerem, ubi primum cognovi, auctoritate principum supremorum impe*) Auf diese Dominien beziehen sich die oben, Bd. IV. S. 319 ff. und 325 ff. abgedructe Note und Protes ftations Urfunde desselben Herrn Cardinals, ebenfalls vom 14. Jun. 1815 datirt.

A um. d. 5.

riali bac regiaque in urbe congregatorum, peculiarem constitutam fuisse Commissionem). ad quam de Germania e negotiis cognoscere, deliberare et constituere pertineret, Celsissimo Principi de Metternich, praesidi ejus Commissionis, Sanctitatis Suae expostulationis in scriptis, praedictae Commissionis exhibendas, obtuli die 17. novembris elapsi anni 1814.

In jis de omnibus illis rerum immutationibus sum conquestus, quae superioribus annis, improbante (ut publicis documentis patet) SSmo Domino Nostro, in Germania sunt factae, quarum multae plurium etiam conventionum, praesertim vero Commitiorum Ratisbonensium anni 1803, sanctione firmata e fuerunt, in detrimentum Ecclesiarum, locorum et institutionum, ipsiusque etiam Romani Imperii, unde tam exitialia damna manarunt in spirituales etiam Ecclesiae rationes et animarum salutem, nec non grave illatum fuit praejudicium et apostolicae Sedis juribus, quae tot saeculorum spatio fuerant ab Imperatoribus ipsis, caeterisque Imperii Principibus agnita;

*) Wahrscheinlich wird hier unter dieser Commission, das

jenige Comité verstanden, welches anfangs die Bevollmächtigten fünf teutscher Höfe (Destreich, Preuss sen, Baiern, Sannover, Wirteinberg), nicht ohne laute Mißbilligung der übrigen vermutlichen Mitglieder des teutschen Bundes, auf dem Congreß bildeten, für Vorbereitung und Errichtung und Einrichtung des teutschen Bundes. Nach dreizehn Sißungen, welche vom 14. Oct. bis 16. Nov. 1814 gehalten wurden, hörte schon die Thätigkeit dieses Comité auf. Man f. des Herausgebers Uebersicht der diplomat. Verhandlungen des wiener Congreffes (Frautfurt 1816 gr. 8.) S. 20 ff.

quibus expositis Sanctitatis Suae nomine precatus sum, ut, pro justitia et sapientia clarissimorum Principum, remedium tantis malis afferetur. Ipsorum praeterea Legatos obtestari non destiti, ut in instauratione rerum Germaniae, cui daturi essent operam, catholicae religionis, animarum salutis, juriumque Ecclesiarum germanicarum, et apostolicae Sedis, potissimam habere vellent rationcm.

Quod res ecclesiasticas attinet, propensa voluntas Principum, quorum imperio Germania regitur, saepius declarata, spem excitat, fore, ut illae quamprimum, ad praescripta legum ecclesiae, componi atque ordinari possint.

Quod vero ad temporales Ecclesiarum Germaniae possessiones pertinet, plura in congressu aut sancita, aut manere permissa sunt, quae Sanctitatis Suae animum magno dolore sunt affectura.

Principatus enim temporales, quibus Ecclesia in Germania spoliat fuit, instaurati non sunt, inmo Principibus saecularibus, tam catholicis quam a-catholicis, attributi; bona ac reditus Cleri, tum saecularis tum regularis, utriusque sexus, quae patrimonium Ecclesiae sunt, ex parte penes novos corum possessores, quin ulla legitimae potestatis sanctio intercesserit, relinquuntur, ex parte autem iis usibus, in quos ordinata erant, abstracta et aversa manere permittuntur. Ipsum denique sacrum Imperium romanum, politicao unitatis centrum jure

babitum, et religionis sanctitate consecratum, minime redintegratum est.

Cum igitur Sanctissimus Dominus, pro ea qua premitur. Dominici gregis atque Ecolesiarum omnium sollicitudine, ac jurisjurandi in Sua ad summum Pontificatum evectione praestiti religione obstrictus, bujusmodi da mna temporalibus Ecclesiarum germanicarum rationibus illata, aut manere permissa, ex quibus praeterea catholicae rei cum graviora detrimenta necessario parantur, tum multa et magna praesidia tolluntur, non modo silentio praeterire non possit, ne adprobare illa conniven. do videatur, sed more etiam Praedecessorum suorum, qui contra multo minores Ecclesiae jacturas apostolicam proferre vocem non praetermiserunt, rationis ac jura Ecclesiae sarta tecta, quantum in ipso est, tueri atque intacta servare teneatur ; idcirco Ego, cui partes Ejus in hoc Congressu commissae sunt, exemplo inbaerens aliorum Stae Sedis legatorum, ac signanter Fabii Chisii, Episcopi Neritonensis, apud celeberrimum Monasteriensem in Westpbalia Congressum apostolici Nuntii, contra o mnia, quae in hoc Vindobonensi Congressu in praejudicium jurium et rationuin Ecclesiarum Germaniae, atque etiam Sanctae Sedis, vel sancita, vel manere permissa sunt, et contra damna omnia, quae divino cultui animarumque saluti inde proveniunt, quaeque, quantum in me fuit, impedire conatus sum, nomine sanctae Sedis apostolicae, ac Sanctissime Patris Nostri, Domini Pii, divina providentia Papa e VII., palam per has litteras,

« PreviousContinue »