Page images
PDF
EPUB

tici aequilibrii, quod initium cepit a celeberrima pace Westphalica, inprimis huius art. 116 1): ut pax ista deinceps lex haberetur perpetua, quodque praesertim agitatum est in nobilissima quaestione de successione Hispanica, quae causa fuit Pragmaticae sanctionis Domus Austriacae, cuius guarantiam susceperunt multae Europae civitates 2). Neque eiusmodi quid a nostris temporibus alienum esse, vix opus erit

monere.

Guarantiarum princeps et maxime generalis scopus est conservatio pacis ), quo igitur tendere debent omnes guarandi conatus. In quo munere suscipiendo nemo nimis caute agere potest ne alienae tranquillitati consulturus propriam disturbet *). Quod promiserit, tenetur guarandus in quantum potest praestare, si eius auxilium imploraverit pars laesa; et recte sic dicitur in quantum potest, nam et hic valent multa eorum quae diximus de foederatorum officiis standi promissis. Iustae enim et hic esse possunt causae guarantiam non praestandi: si ipse qui promisit in periculo versatur, aut si domesticis turbis externove bello est implicitus, in hisce et similibus omni videtur obligatione solutus.

Multi fortasse ex hisce omnibus putabunt nullam guarantia aptiorem rationem pacis conservandae abhiberi posse, verum et hoc inutile plerumque repertum est. Historia enim docuit, si vinculum propriae utilitatis guarando non adsit, paullum aut nihil in huiusmodi cautionibus esse fiduciae 5), et quidem, quod etiam peius est, eiusmodi guarantiae foedere exteras gentes saepe usas fuisse praetextus loco, ut sic non vocatae alienis rebus se immiscerent, atque adeo iniustum

1) DUMONT, Corps Dipl. T. VI.

2) De guarantiae exemplo in foedere Traiectino obvio, quum nempe Belgae et Austri nec minus Franci et Hispani promiserunt Anglis petentibus, ut illi sua fide esse iuberent succedendi ordinem, quem in regno Brittannico observandum constituerant Anglorum ordines, incolumem servari, agit KLINKHAMER, diss. 1. p. 168 seq.

3) FAGEL, p. 33.

4) Ibid. p. 37.

5) Ibid. p. 39-42; HUBER, 1. 1. § 26, 27.

bellum iusta specie adstruerent 1). Omnia igitur in iure foederum ad hoc unum redeunt: nil substitui posse in bonae fidei locum!

Recensuimus igitur universum ius foederis, et nisi fallimur nostratium hac in re doctrinam ita exposuimus, ut pateat ei, qui in hoc argumentum inquirere velit, non opus esse recurrere ad exteros scriptores. De HUBERO non est quod hic addamus: ipse ut iam indicavimus confitetur se compendiose illud de iure foederum caput tractasse; multa tamen ab eo praeclare in hocce compendio esse collecta nemo negabit. HENRICUS FAGEL clare et perspicue dissertationem suam conscripsit, et licet negandum non videatur WOLFFII ac VATTELII opera magna ei fuisse auxilia, apparet tamen eum hosce illustres scriptores non соесе esse secutum. Si quid in eo reprehendimus (praeterquam quod saepius in repetitionem incidit) hoc est: eum exempla, quibus usus est ad sententiam suam confirmandam, nimis quaesivisse apud exteros, spreta ut videtur ipsa patriae historia. Verum et hoc ei facile ignosci potest, quum illi nondum ad manum fuit Historia foederum a KLUITIO edita, quo libro exempla quaerendi munus nunc tam facile redditum est. Melius tamen hac in re iam egit FRANCISCUS FAGEL, qui iure dici potest optime de iure gentium meruisse, quod totum suum. argumentum historice tractaverit et omnia ingenti exemplorum copia illustraverit. VITRIARIUS ac NOESTIUS in hoc quoque argumento GROTIUM secuti sunt: nonnullaque etiam de suo addiderunt: hic inprimis multa corroboravit atque illustravit egregiis ex historis petitis exemplis. HEINECCIUM, LUZACIUM, BARBEYRACUM, GRASWINCKELIUM aliosque nostrates non esse spernendos, eorum scriptorum saepius repetita laudatione melius, ut arbitramur, probavimus quam verbis id nunc facere possemus.

Et iam hocce caput missum faceremus, nisi aliud esset peculiare foederum genus, quod sicuti peculiari indiget inquisitione ita et praeclare expositum est a cons. F. E. BERG VAN MIDDELBURG in diss. iam saepius laudata de foederibus patrocinii: quod quum auctoris consilium non erat ut universe de

1) KLINKHAMER, diss. laud. p. 167. Guarantiam foederum recentiorum saeculorum historia duce exposuit PHILLIMORE, op. laud. II. p. 70-78.

patrocinio ageret, quod aliae gentes aliis quavis opportunitate praestiterint, verum tantum de patrocinio suscepto inito foedere 1) eo etiam magis idoneo hoc loco sedem suam habeat. In hac autem dissertatione primum ex historia omnia recensentur patrocinii foedera, deinde ex horum secum invicem comparatione conficitur quid inter gentes Europaeas circa patrocinii foedera hodie vulgo iuris habeatur atque observari soleat. Longius foret si auctorem sequeremur historiam indagantem: brevitur igitur contrahemus singula, quae hac de re exposuit.

Patrocinii iura apud veteres apparent in necessitudine, quae intercedebat inter metropolin et colonias: verum et harum necessitudinum ratio erat diversa. Phoenicum coloniae, quae pleraeque longissime a metropoli remotae erant, nullo modo videntur ab iis pependisse 2). Carthaginienses contra qui colonias semper observabant, firmissimum in eas retinebant imperium 3). Apud Graccos metropolin inter et colonias videntur obtinuisse necessitudines tacito quodammodo foedere constitutae, simillimae iuribus officiisque, quae postea inter recentiores populos ex eiusmodi foederibus exstiterunt *). Romanorum coloniae vix et ne vix quidem ad argumentum nostrum referri possunt, quum semper Romanae civitatis imperio subiectae manserunt 5): verumtamen patrocinii foedera Romani saepius contraxerunt; huius generis sunt foedera quibus exterae gentes conveniebant in fidem populi Romani (quae longe diversae sunt ab iis, quae in P. R. fidem per deditionem recipiebantur) aut promittebant se maiestatem populi Romani comiter conservaturas 6).

1) Diss. laud. p. 3.

2) I. 1. § 2.

3) § 3.

4) 1 et 4-12. cf. DE WAL, Inleiding cet. p. 221.

5) § 13-16.

6) § 17-23. Quod auctor etiam ad hunc locum refert ius patronatus in ipsa urbe inter patricios et plebeios, et extra urbem inter gentes urbesve socias et patronos Romae degentes, vix ad patrocinii foedera pertinere videtur. Egregia est auctoris disputatio (§ 21) ad legem 7 § 1 et 2. ff. de captiv. et postlim. reversis. De Rom. coloniis insuper cf. DE WAL, Inleiding, cet. p. 222 et quem ibi laudat BARBEYRAG ad GROT. II: 9. § 10.

Quod ad medium aevum attinet 1), initio patrocinii foedera nulla inveniri non est quod miremur, tum ob invasionem gentium barbararum quae totam turbavit Europam, tum ob regimen feudale: post vero Cruciatas expeditiones" eo saepius contrahebantur, inprimis in imperio Romano-Germanico, quum alius regiminis feudalis, quod nusquam alibi tantam habuerat auctoritatem, imminuere coepit efficacia. Omnium deinceps Europae gentium in alias patrocinia suscepta usque ad finem saeculi XVII tractat auctor: nostrates 2) unici fere fuerunt qui se abstinuerunt ab aliarum Europae gentium patrocinio suscipiendo, neque unquam ut tale quid fieri posset nostrae reipublicae ratio fuit: aliter tamen se res habet in India Orientali ubi longe illis gentibus, quae coloniis nostris vicinae sunt, antecellunt. Ibi igitur recte potuerunt patrocinium exercere; et observandum est horum foederum conditiones vulgo eiusmodi esse ut nationes orientales sub patrocinii nomine re vera nostratium imperio subiiciantur.

Saeculo insequenti XVIII nulla fere occurrunt patrocinii foedera, cuius rei ratio forte petenda est e doctrina aequilibrii politici, quae inprimis in Europa invaluit aetate Ludovici XIV: contra huius enim consilia universae dominationis inibant populi debiliores plerique et saepius quidem cum potentioribus foedera mutui auxilii et adiutoria (of- en defensive alliantien) ac quum hoc modo tuti essent ab aggressione fortiorum, patrocinii pactis illa aetate non fuit opus 3). At vero exeunte saeculo superiore post rerum conversionem Francicam propria quaedam erat Napoleontis agendi ratio, qui regiones, quas suo imperio iungendas non existimabat in tutelam ac patrocinium suum recipiebat, quo facilius iis imperaret *). Haec autem a Gallis

1) Vide totum caput II.

2) Vide § 21.

3) Caput III. § 1. De acquilibrii politici ratione ac historia, deque Ludovici XIV consiliis referre liceat ad dissertationes historico-politicas inaugurales G. VAN HOGENDORP, de Guilielmo III, Principe Arausiaco, libertatis Europue contra dominationem Gallicam Vindice, L. B. 1819, et A. J. VAN DER HEIM, de Antonio Heinsio Consiliario, L. B. 1834. 4) § 2.

inita foedera auctor ordine recenset 1), hisque addit nonnulla de patrocinio Saxoniae et Borussiae in urbem Dantzig, Austriae, Borussiae et Russiae in urbem Cracoviam, Angliae in insulas Ionicas 2), et tandem monet de recentiorum omnium coloniis hic sermonem esse non posse, quia provinciae sunt patriae quae eas emisit 3).

In parte II dissertationis patrocinii foedera et necessitudines quae inde extiterunt, aestimantur ex iuris publici ac gentium praeceptis. Praemonitis paucissimis de foederibus universe (quorum mentionem supra iam fecimus) recte docet ad inaequalia pertinere ea quae de patrocinio agunt ). Disputatio vero quae sequitur, utrum quum ad foedera ineunda opus sit utrorumque paciscentium consensu, patrocinium sine gentis clientis voluntate constitui possit, ab auctore nostro rectissime ita ad finem perducitur ut facto quidem concedat idque probante historia, posse: iure tamen id fieri neget, quia si liber debilioris gentis consensus desit, nullius amplius efficaciae est foedus: verum patrocinium obtruditur vi imperii et potestatis 5). Inde igitur prorsus necessarie sequitur illi populo cui id hoc modo impositum est, summum esse ius, quum potest, eo se ipsum liberandi. In sequentibus 6) varia exponuntur patrocinii genera, quae hic non enumerabimus, ad nostrum enim argumentum multo magis spectant, quae reperiuntur capite II et III de populi clientis et patroni iuribus et officiis mutuis. Atque universe hoc constat, ex ipsa rei natura patroni officia unice referri debere ad alterius tutelam et patrocinium, igiturque multo arctius esse circumscripta, quam clientis qui pro patrocinio gratum animum significare et pro viribus patroni commodis prospicere tenetur. Verum haec naturalia officia coarctantur aut extenduntur ipsius foederis legibus. Varia, quae ab utraque parte stipulari possunt ipse auctor affert, ut propter

1) § 3-9.

2) § 10-12.

3) 13.

4) p. II. cap. I. § 1, 2.

5) § 3.

6) 4-9.

« PreviousContinue »