Page images
PDF
EPUB

patrocininm susceptum praestentur pecuniae: ut apud populum clientem milites conscribere liceat, vel ut hic in bello mittat copias auxiliares, ut utriusque gentis liberum sit commercium 1), liber commeatus, ut bellum commune non nisi utriusque populi consensu finiatur, similia 2).

At patrocinii foedere nullo modo tolli potest populi maiestas: nullam enim aliam ob causam patrocinium populus paciscitur nisi quod vires sibi desint, quibus illatam vim arceat aut se ipsum ab intestinis discordiis defendat: atque etiamsi pro auxiliis tribuendis alteri quaedam praestare teneatur, manent tamen ipsius leges, manet facultas de suis rebus statuendi, manet arbitrium in belli et pacis iuribus, quod egregie exprimitur adagio: "Schutz und Schirm geben keine Obrigkeit." 3) Quum vero auctor dicit ) nonnullas foederum patrocinii leges, quae, ut docet historia, diversa continent, tamen veritatem eorum quae modo scripsit non tollere, in hoc ab illo discedendum videtur, quodsi aliquo patrocinii foedere maiestas populi clientis tollatur, tunc illam gentem non amplius censendam esse in patrocinium acceptam sed in deditionem populi fortioris redac tam. Aliud quid tamen est num, salvo patrocinii iure, maiestas debilioris gentis imminui possit. Quid autem hoc signi ficet iam olim dictum est: maiestatem minui dicit CICERO 5), quando de dignitate aut amplitudine aut potestate populi vel eorum quibus populus potestatem dedit aliquid derogetur." Verum hac in re auctor paullum haesitare videtur: in fine tantum capitis post multa duriorum foederum exempla allata, suam sententiam sic exprimit: posse omnino populum in praemium patrocinii sibi praestandi a iuribus quibusdam desistere, aut alii genti iura quaedam concedere etiam salva maiestate, licet saepius eiusmodi foederis conditiones addantur quae maiestatem illam salvam non relinquunt )." Sic eam tolli putat

μ

[ocr errors]

1) Cf. PLOOS v. AMSTEL, diss. 1. p. 7-9.

2) Vide cap. III.

3) Cap. III. 3 et cap. IV. § 1, 2. et GÜNTHER, Europaeisches Völkerrecht in Friedenszeiten (1787—92.) Tom. I. 1. I. c. 1. § 36.

4) C. IV. § 3.

5) De Invent. II. 17.

6) § 7. in fine.

si populus debilior constringitur ut munimenta, turres, arces aut castra sua alteri genti in perpetuum praesidiis ipsorum cingenda, occupanda, asservanda permittat: salvam tamen eam manere, licet aliquantulum minuatur, si populus patronus milites in alterius mittat imperium per certum tempus aut ad certum finem, non ut perpetuo maneant, neque ut gentis defendendae libere agendi facnltatem tollant 1). Profecto haec omnia recte sese habent, verum ut nobis videtur res etiam paullum ulterius urgenda est, ac dicendum, tum quum etiamsi unum tantum ius maiestatis tollatur, aut plura gravius minuantur, non amplius de patrocinio sermonem esse posse.

In ultimo dissertationis capite auctor agit de modis quibus tolluntur eiusmodi foedera. Admonet quam brevissime primum quos cum omnibus aliis foederum generibus communes habent, deinceps demonstrat patrocinium etiam finiri si gens patrona tutelam non praestat, si patronus iura et incolumitatem populi alterius violat, si gens cliens officiis prorsus se substrahit ); tandem egregie probat populum patronum paullatim iura sibi arrogando quae e foedere ei competunt omnino non posse sine expresso consensu populi clientis ipsum in hunc populum summum imperium acquirere ideoque patrocinii iura tollere: verum si illud summum imperium usurpaverit, alteri summum ius esse se in libertatem vindicandi 3).

Atque ita operis conspectu absoluto non possumus non auctorem (praematura morte iam dudum ereptum etiam iuris gentium studiis) laudare quod tam praeclaro modo argumentum tractaverit, quod primariam profecto partem in gentium iure obtinet. Quod inprimis gratissimum nobis esse debet quia de hac materia pauci alii egerunt scriptores: ipse enim auctor confitetur: si de veterum coloniis disputans in scriptorum. copiam inciderit, se in reliqua dissertationis parte contrarium esse expertum, quum perpauca se ei obtulerunt quae de foede

1) 4 et 6. Postremi huius casus exemplum, nisi fallor, habemus nostro tempore in ratione militari, quae intercedit inter Galliam et civitatem Ecclesiae.

2) Cap. V. § 2-4.

3) Ibid. § 5.

ribus patrocinii inter populos initis ex industria egerunt scripta 1)." Nonnulla quamvis reprehensione quadam digna videantur (v. c. quum patrocinii foedus definit "I conventionem qua alia gens validior atque fortior alteram minus fortem in patrocinium suum recipit ")," summo iure diceret quis hoc esse definitionem per orbem, quum ea non explicetur quid illud ipsum patrocinium significet), tota tamen haecce disputatio tam egregie conscripta est ut auctorem ostendat non tantum optime versatum in argumento, quod sibi exponendum proposuerat, et strenue aliorum de rebus quas attingit sententias ponderantem, sed etiam eiusmodi ingenii ut patriae optima quaedam ab eo exspectanda fuerint ).

Ad foederum ius non sine iure appendicis loco referri possent quae iuris sunt de sponsionibus *). Verum quum nostrates non multum de eo argumento egerint, neque id ad primarias iuris gentium partes deducendum esse videatur, iis supersedebimus: graviora nobis restant tractanda.

CAPUT II.

DE LEGATIS EORUMQUE IURIBUS.

Accedemus iam ad nobilissimum in iure gentium argumentum, quod inprimis in patria nostra accuratissime pertractatum est, et ita quidem ut exteri auctores, qui hanc materiam attingunt, ad unum omnes inaedificare soleant fundamento, quod posuere

1) p. 5.

2) P. II. cap. 1. § 3.

3) Valde miramur quod voN MOHL (op. 1.) qui tot alias commemorat dissertationes, quae hocce saeculo in patria nostra prodiere, huius speciminis ne mentionem quidem fecerit.

>>

4) » Sponsio est conventio publica quae a ministro summae potestatis circa negotium ad eandem spectans sine ipsius mandato initur." GROT. II. 15. 15; NOEST, l. 1. § 16, 17.

nostrates; saepissime immo vertunt aut transcribunt, quod in eorum operibus iam dudum conscriptum erat 1). Nostratium autem doctorum virorum qui sive de legatis universe sive de nonnullis eorum iuribus opera conscripsere, magnus est numerus. Qui GROTII in sententias ubique fere pedibus iere, VITRIARIUS et HEINECCIUS, paucissimis, sicut et ipse GROTIUS de hoc argumento defunguntur: NOEST vero in hac materie copiosissimus est ac longe extra GROTII fines procedit. HUBERUS in capite de legatis, compendiarium suam scriptionem" non ablegavit: neque GRASWINCKEL multum hac in profecisse dici potest. Quum vero WICQUEFORTIUS suas edidisset » Mémoires touchant les Ambassades" et mox idem opus sed valde auctum, nova forma induisset eique novum titulum praeposuisset; quum deinde BYNKERSHOEKIUS novam in hoc argumento monstrasset viam et copiose doctissimeque egisset de foro legatorum, nec minus eleganter in libro II Quaestionum Iuris Publici de aliis nonnullis eorundem iuribus: quum BARBEYRAC eruditis annotationibus ad capita GROTII et PUFENDORFII de legatis uti etiam ad BYNKERSHOEKII laudatum opusculum ad huius iuris gentium partis cognitionem multum profecisset, ingens per totum saeculum XVIII exstitit scriptorum numerus qui inprimis in dissertationibus inauguralibus denuo semper eadem fere repetivere: quid etiam aliud hac in re facere poterant nisi ut BYNKERSHOEKII, GROTII, WICQUEFORTII aliorumque ratiocinationes, argumenta, effata, referrent, inter se compararent, et approbarent aut refellere conarentur? Omnes hosce commemorare alienum est a nostro proposito; praecipuarum

1) Operae pretium est hoc ipsum videre apud PHILLIMORE in op. 1. II. p. 134 sqq. qui quum ubique accuratissimus est in fontibus laudandis ad quamvis fere dixerim huius argumenti particulam testes citat GROTIUM et BYNKERSHOEKIUM. Dolemus autem quod nobis copia facta non sit libri Germanici auctoris ALEX. VON MIRUSS, das Europaeische Gesandschaftsrecht, Leipzig 1847 (de quo cf. VON MOHL оp. 1. p. 407) quo PHILLIMORE etiam diligenter usus fuisse videtur. Nec minoris pretii BYNKERSHOEKII, BARBEYRACI et WICQUEFORTII de legatis scripta fecit MERLIN in magno opere Répertoire de Jurisprudence, in voce: Ministre Public. (ed. Brux. Tom. XX p. 247-320.)

harum dissertationum scriptorum his et illic mentionem faciendi copia nobis praebebitur '). Illos vero quos summos hac in re auctores nominavimus duces sequemur, quidque illi in hoc argumento praestiterint, inquiremus. - Vix opus est dicere nos nullam rationem habituros de iis, quae in argumento de legatis tantum pertinent ad caerimonias inter gentes usitatas aut ad modum negotiationes gerendi: hoc enim pertinet ad artem diplomaticam, non ad ius gentium 2). Ut autem recte et ordine inquisitionem nostram instituamus, primum de ipsis legatis dispiciemus deque eorum munere, deinde de iuribus quae iis competunt (sanctimoniae, fori, cet.), denique de eorum comitibus et variis in legatione iuribus observandis: initium faciemus variorum de illis auctorum sententias referendo, deinde singulorum merita in epilogo exponemus.

§ 1. De legatis eorumque munere.

Iam saepius in superioribus indicavimus ex iure naturae constare ius esse civitati eodem modo ac privato cuidam nuntium delegandi: at iure gentium civitatibus insuper ex

1) Ordine chronologico quas de legatis legationumque iuribus reperire potui dissertationes academicas hic subiungam: LUDER SCHOENE, De sanctitate legatorum. L. B. 1697; CASP. IGN. AB ELCOMA, De legationibus. Gron. 1698; I. A. V. EGMOND V. D. NYENBURG, De iure legationum. L. B. 1716; I. M. VON HEMERT, De legationum iure. Trai. 1717; E. OTTO, De iuribus legatorum. Trai. 1727; I. G. VAN GERSDORFF, De legationum iure. L. B. 1730; A. CORNETS DE GROOT, De legati legationumque iure. L. B. 1731; 1. H. LOHMANN, de Diversis mandatorum genere, quibus legati constituuntur. L. B. 1750; A. VISSER, De legato iure gentium sancto. L. B. 1751; I. HOOGEVEEN, De legatorum origine ac sanctimonia. L. B. 1763; M. VAN SCHELTINGA, De legato legationumque iure. Trai. 1764; P. I. TEDING V. BERKHOUT, De iure legatorum. L. B. 1774; A. I. DE SUNDRA VELTMAN V. SLOGTEREN, De iure legatorum. Gron. 1800; HUGO VAN ZUYLEN V. NYEVELT, De munere legatorum. Trai. 1803.

2) Sic v. c. WICQUEFORTIUM non sequemur, quum exponit opus esse ut legatus certum habeat annum aetatis, utque non nimis humili loco natus sit, neque quum indicat quomodo negotiationes a legato gerendae sint, quam vestem eum habere oporteat, quot sumtus facere debeat, cet.

« PreviousContinue »