Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Sicuti praestat ubique a primordiis rerum narrationem incipere, sic et nos in hac § una cum BYNKERSHOEKIO primum dispiciemus de indictione belli. Ille contendit indictionem recte praestari, nullo iure tamen peti posse 1); contra HUBERUS quique hac in re GROTIUM sequuntur 2) docent / denuntiatio. nem propterea placuisse recipi (praeterquam in bello defensivo) ut constaret non privato ausu sed voluntate utriusque populi aut imperantium 3) geri bellum, denique ut si populus eius vel imperantes non sint immediate in culpa, deliberent utrum velint suam facere litem an satisfacere laesis. Indictionem autem iidem auctores puram vocant aut conditionalem; puram cum vel alter iam intulit bellum aut ea deliquit ipse quae poenam iure gentium non indubie merentur: conditionalem cum subditi alterius deliquerunt et postulatur satisfactio ab imperantibus. Illa fieri potest cum ipsa vi parata, haec tempus deliberandi requirit." Omnes igitur in hoc consentiunt indictionem non necessariam esse ex iure naturae. Deinde discrimen inter varios auctores magis est verbis quam re ipsa. Bellum enim legitimum esse posse sine indictione BYNKERSHOEKIO CON

(op. 1.) p. 197 sqq. et MARTENS, Précis § 255 sqq. Cavendum ne cum repressaliis confundatur retorsio: illae scilicet, ut iam vidimus, conceduntur ob denegatam iustitiam, haec spectat ius iniquum: illae exercentur a singulis ex auctoritate Principis, hac utuntur totae gentes ex lege quadam a summa potestate lata. Egregium retorsionis exemplum invenies apud G. C. VAN HOGENDORP, Bijdragen (op. 1.) IV. p. 30 sqq., qui laudat legem retorsionis contra Sueciam latam; licet dicendum videatur, auctorem in oratione quam ad ornandam legem habuit perperam vocasse repressalias quod ceteroquin recte vocat retorsionem. Cf. HEFFTER, (op. 1.) p. 199,

et GRASWINCKEL, II. 15c § 47 et 48. 1) BYNK., Q. I. P. I. 2; GRASWINCKEL, II. 15. § 34 sq.; ENTRUP, diss. 1. § 33.

2) HUBER, 1. 1. § 27 sqq.; VITRIAR., III. 3. § 6 sqq.; NOEST, III. 3. § 5 sqq., GROTII sententiam expositam refutat argumentis BYNKERSHOEKII. 3) Quae dicit » voluntate utriusque" miror. Non enim intelligo quomodo, si ego tibi bellum indico, inde pateat tua voluntas bellandi. Quid si recasas et ego tamen te cogo?

cedendum est, nam iustitia belli pendet tantum a ratione ob quam suscipitur quod neque ab HUBERO negatur, nam dicit: " indictio fieri potest cum vi parata." BYNKERSHOEKIUS autem pronuntiare dubitat quid usus gentium hac de re constituerit, quum ab omni inde tempore etiam in Belgio Foederato tot bella gesta sint indictione omissa 1). "Attamen, inquit, maioris animi principes populique ut vi manifesta honestius et gloriosius vincant bella, nisi indicta, non facile gerunt." Hoc autem recentiore tempore in iure gentium prorsus praevaluisse ut doceamur, non opus est recurrere ad auctores, qui nostro saeculo hoc argumentum attigere ), nuperrime enim ex ipsis factis discere potuimus 3).

Bello indicto quid contra hostes facere licet? " Omnis vis in bello iusta est," ait BYNKERSHOEKIUS *), et ideo iusta cum

1) In contrariam partem tamen affert edictum Ordinum Generalium (17 Ian. 1665) Groot Placcaetboek III. 1. 7. 1. quo decretum est naves nostras ab Anglis captas vindicari posse quia captae erant ante belli indictionem. Cf. GRASWINCKEL, 1. 1. qui contendit indictionem belli apud nostrates semper in usu fuisse.

2) Vide tamen WHEATON, Elem. II. p. 11; HEFFTER, op. 1. p. 211, 212. 3) Nempe quum Sardi se anno superiore (1854) Gallis Anglisque vendidissent ob certum pecuniarum subsidium ab Anglis praestandum et foedus bellicum cum illis ictum subiecissent senatus populique probationi, manifestum prodiit nomine Imperatoris Russiae contra Sardiniam quae foedus inierat unde bellum sequeretur contra gentem cui id non indixerat. Mox editum est ab ipsa Sardinia contra-manifestum, quo se et non sine iure ut videtur contra hanc criminationem defendit quod foedus illud nullum vigorem habere posset antequam a Senatu populoque esset sancitum, seque igitur ante hanc sanctionem datam bellum indicere non potuisse. Ipsis autem his manifestis ab utraque parte bellum denuntiatum est, sicnti et vulgo hoc manifesto quodam fieri solet. Vid. Annuaire des deux Mondes. 1854-55. p. 188.

4) Q. I. P. I. 1. Cf. WHEATON, Elem. II. p. 75. Even such institutional writers as BYNKERSHOEK and WOLFF who lived in the most learned and not least civilised countries of Europe at the commencement of the 18th Century, assert the broad principle that every thing done against an enemy is lawful: such however was not the sentiment and practice of enlightened Europe at the period when they wrote, since GROTIUS had longe before inculcated milder and more humane principles, which VATTEL

[ocr errors]

liceat hostem opprimere etiam inermem, cum liceat veneno, cum liceat percussore immisso et igne factitio quem tu habes et ille forte non habet, denique cum liceat ut uno verbo dicam quomodocunque libuerit." Hoc autem probat ex ratione iuris gentium magistra." Bellum enim, inquit, alicui facimus quia putamus eum per iniuriam nobis illatam sui suorumque perniciem meruisse." Eandem ob causam dolum in bello permittit sola excepta perfidia 1). Attamen docet 2) gentes belligerantes saepissime officia amicitiae et humanitatis observasse, ius vitae ac necis quod est apud victorem non esse in usu, sicuti et (quod ei paullatim successit) ius captivos in servitutem redigendi: nunc enim huic mori successisse captivorum permutationem, vel donec redimantur, detentionem.

De hisce multa viri docti disputavere: GROTIUS nempe in hoc argumento satis diffusus est, verum videtur (et ita eum etiam intellexerunt VITRIARIUS et NOEST 3)) statuisse *) ex iure naturae omnia esse permissa in victos, verum iure gentium immanitates et barbariem quae olim valebant 5) non amplius licitas esse, atque sic recte iuri naturae esse derogatum. Hoc universe ita sese habere prorsus concedimus, dissentientes a GRASWINCKELIO 6) aliisque qui arbitrantur ab ipsa natura vetari quominus veneno similibusque in hostem utamur: de iure circa captivos vero egregia videntur quae scripsit LUZAC 7): ex iure naturae certe ius nobis dari hostes occidendi ut sic nosmet ipsos defendamus, at captivos vix amplius dici posse hostes: certe quum plane in nostra sint potestate et nisi eos liberemus nihil contra nos facere possint, non omnimodo hos

subsequently enforced and illustrated and which are adopted by the unanimous concurrence of all the publicists of the present age." Cf. et HEFFTER, (op. 1.) p. 211 sqq.

1) Idem fere HEINECC. Elem. II. § 201 seqq.

2) C. 3.

3) VITRIAR. III. 4; NOEST, III. 4.

4) GROT., III. 10 sqq.

5) Cf. BERG VAN MIDDELBURG, Verhand. over de afsch. der Kaapvaart. p. 3. 6) GRASWINGKEL, II. 15 § 39.

7) Ad § 1192 et 1194 WOLFFII Inst.

tibus esse aequiparandos.

non est

Ceterum quum de his iam supra 1) quaedam monuimus non opus erit hic plura addere. "Ex natura belli commercia inter hostes cessare dubitandum 2): quisque enim subditus iubetur alterius Principis subditos eorumque bona aggredi, occupare et quomodocunque iis nocere. Quod tamen non impedit quominus commercia pro parte possint permitti; sic v. c. licita utrumque halecaria piscatio ex Edictis Francorum et Belgarum a° 1536 ). Si vero commercia cum hoste sint vetita iam patet non licere commercia eius promovere assecuratione aut alio quodam contractu ineundo" "). Gravissima semper fuit (eamque adhuc gravissimam esse his annis saepe apparuit) quaestio de occupatione bellica, inprimis quando res mobilis aut immobilis censenda sit in hostium potestatem transiisse. Verum pulcherrime docuit BYNKERSHOEKIUS regulam generalem ea de re vix constitui posse, sed singula facta esse consideranda, et tum hoc esse statuendum, aliter rem in hostis potestatem non transiisse nisi ita eius adeptus sit possessionem ut rem captam tuto retinere ac defendere possit, quod et iure Romano ita sancitum est 5). Quum igitur GROTIUS ) scribit, naves tum demum captas esse videri cum in navalia aut portus aut ad eum locum ubi tota classis se tenet productae sint, non sunt haec urgenda: navis enim hostis est simulatque ille cam tute possedit etiamsi in pleno mari occupatam teneat: ac hostium manet donec aliquo modo liberetur 7). Qua cum sententia satis congrua sunt quae ad eandem materiem docte conscripsit LUZAC 3), qui egregie BYNKERSHOEKII vacillationes in hoc ipso capite indicat, et licet in nonnullis ab eo differat ad idem fere per

1) Vid. p. 58 et 59.

2) Veterem hanc opinionem oppugnavit cons. BERG in commentat. modo laudata, p. 24.

3) BYNK. I. 21; WHEATON, Elem. II. p. 39.

4) BYNK. 1. 1. I. 3; WHEATON, Elem. II p. 25 sqq. et 123 sqq.

5) BYNK. I 4. Cf. l. 1. § 1 et 1. 22. ff. de acquir. vel omitt. possessione.

[ocr errors]

6) GROT. III. 6. § 3; VITRIAR, III. 6. § 2.

7) BYNKERSH. 1. 1. et C. 5.

8) Ad S 1204 WOLFFII Inst.

venit: nempe diligenter in singulis casibus esse considerandum an navis re vera fuerit in hostium possessione. BYNKERSHOEKIUS autem vehementius vituperat quod GROTIUS illis addiderat, iure gentium scilicet Europaeo requiri ut talia capta, antequam in dominium capientium transirent, per XXIV horas in potestate hostium fuissent, cum hoc neque gentium usu probetur neque ulla sana ratione nitatur: VITRIARIUS autem hoc omisit et prudenter tantum adscripsit priora GROTII verba: "Haec tamen apud quasdam gentes aliter determinari possunt."

"Immobiles res captae intelliguntur quae mansuris munitionibus ita includuntur ut non nisi iis expugnatis parti alteri palam aditus sit: seu in quibus non est momentanea sed firma possessio 1)." Copiosius de hoc argumento, ut nobis videtur, disputat BYNKERSHOEKIUS 2); eadem enim ratione hoc nititur ac quae de rebus mobilibus dixit, et nemo sana mente contendet quia pars alicuius regionis occupata est totam regionem occupatam esse censendam. Maioris momenti sunt quae scribit de modo quo res captae cedant recuperatori ). Immobilia recuperata postliminio redeunt ad priores dominos, mobilia non item. Regula iuris Romani etiam nunc de his valet " si quid in bello captum est, in praeda est, non postliminio redit )," et ita quidem mobilium nomine audiuntur etiam naves, quod iure Romano secus erat. Sicuti vero occupatio in bello dominium transfert ita et recuperatio; naves igitur, ut idem exemplum teneamus, plane hostium factae, v. c. in portum hostilem deductae et deinde recuperatae, pleno iure cedunt recuperatori.

Quid iure belli sancitum est de hostium bonis quae bello exorto apud nos inveniuntur 5)? Cum autem ea sit belli conditio ut hostes sint omni iure spoliati proscriptique, rationis est quasqunque res hostium apud hostes inventas dominium mutare, publicari et fisco cedere, quod praeterea ab utraque

1) VITRIAR. 1. 1.; GROTIUS, de I. B. et P. III. 6. § 4.

2) Q. I. P. I. 6.

3) Ibid. 1. 5.

4) 1. 28. ff. de capt. et postlim. reversis.

5) BYNKERSH., Q. I. P. I. 7.

« PreviousContinue »