Page images
PDF
EPUB

ptum, quod nunc xar' oxv legem vocant, et ius non scriptum, quod descendit aut ex iure naturali 1) aut ex consuetudine. Hanc iuris interpretationem inprimis spectamus, quum sermo nobis est de iure gentium: hoc enim nomine nihil aliud hodie significatur quam (ut GROTII verbis utamur )) ius, quod inter populos plures aut populorum rectores intercedit ).

De fontibus, unde hoc ius derivandum sit in varias partes disputatum est.

Postquam GROTIUS iuris gentium fundamenta posuerat in ipsa natura legibusque divinis, in moribus atque in pactis *), eius sectatores in duas fere abiere partes: aut enim (sicut PUFENDORF, BARBEYRAC, THOMASIUS) nullum aliud in gentium inter se rationibus valere posse contendebant, quam ius gentium naturale, quia nullae exstabant neque (quia nullus erat legislator gentium supremus) ullae exstare poterant leges, et consuetudinem vim legis habere negabant: aut (sicut SELDENUS, ZOU. CHAEUS, RACHELIUS) nullum ius gentium naturale separatum ab universo iure naturac agnoscebant et nostram disciplinam. ponebant tantum in pactis moribusque populorum. Ab utraque parte GROTIUS auctor habetur et operae pretium est videre quomodo ab utraque parte eius dicta interpretati sint 5).

Si nobis aliquid diiudicare liceat, apud utramque partem veritas quaerenda est.

1) Cave tamen ne hoc ius naturale confundas cum illo, quod GROTIUs 1.1. definivit, quodque melius, ut iam diximus, dicitur doctrina moralis: sunt enim multa iura, quae ex ipsa rerum natura nobis competunt, quaeque egregie dicuntur iura naturalia v. c. ius communibus rebus utendi, ius suum per vim consequendi, ius nullius res occupandi: in iis autem nulla est turpitudo moralis neque magis necessitas qua ab iis deterreremur, aut qua ad ea facienda cogeremur. Mox videbimus hoc, quod nos vocamus ius naturale distinctum a doctrina morali idem fere esse quod apud GROTIUM (I. 1 § 14) audit ius gentium voluntarium.

2) Proleg. § 1.

3) Varias variorum definitiones videre est apud G. DE WAL, Inleiding tot de wetenschap v. h. Europ. Volkenregt, p. 2 sqq.

4) Proleg. § 1.

5) Scripta, quae ab utraque parte in lucem prodiere et argumenta in illis allata et saepius repetita egregie persecutus est Kritik d. Völkerrechts, p. 47-62.

VON

KALTENBORN.

Ius Gentium naturale quod vulgo sic dicitur nihil aliud est, quam ius naturae totis gentibus applicatum: separatam igitur iuris partem per se dici nequit 1).

Ut enim in iure civili non diversum, sed idem ius est, quod singulis civibus ac civium societatibus sive personis moralibus competit, sic etiam non diversum sed idem ius est, quod natura dedit singulis hominibus ac iis in gentes civitatesque congregatis ). Verum ut ius civile, quum ad societates sive personas transfertur necessario nonnullas mutationes subire debet, sic ius quoque naturale gentibus applicatum modificationes nonnullas accipiat necesse est, quae gentium consensu introductae sunt: in his autem iudicandis et firmandis versatur imprimis iuris gentium disciplina 3).

Inde sequitur nos non cum iis facere, qui contendunt ius naturale cum gentium iuribus nihil commune habere: immo ducimus gentes aeque ac singulos homines teneri eius praeceptis, easque, nisi summis iuris principiis violatis, nullas inter se constituere posse leges, quae pugnent cum lege illa aeterna*).

1) Omnino igitur consequenter agere eos ducimus, qui cum negent aliud ius inter gentes valere posse, quam ius naturae, totum ius gentium abiiciant: cuius rei exempla infra saepius videbimus.

2) Cf. clar. DEN TEX. Encyclopaedia Iurisprudentiae (Amst. 1839) § 129. 3) Omnino de toto hoc argumento conferatur WHEATON, Elements cet. Vol. I. cap. 1, quod inscribitur Sources of international law. Egregie ius gentium sic definit: »The law of nations or international law as understood among civilised, christian nations may be defined as consisting of those rules of conduct, which reason deduces as consonant of justice from the nature of the society existing among independent nations, with such definitions and modifications as may be established by general concent." (p. 54).

-

4) Cf. PHILLIMORE commentaries upon International Law. (Lond. 1854) I. p. 25 et 26; BILDERDIJK op 1. p. 31 et HEFFTER op 1. p. 174. De populorum salute et securitate actum esse simulac summa iuris gentium principia, quae ex illa aeterna lege naturali profluunt, spernuntur docuit recentiorum temporum historia. Luculentissime hoc indicavit Ampl. GROEN VAN PRINSTERER in op. Beschouwingen over Staats- en Volkenregt. (Leiden 1834.) passim, inpr. p. 14 et 33; sed, duce ipsa historia, luculentius etiam in opere Handboek der Geschiedenis van het Vaderland. § 587: >> Bagchelijk was de gesteldheid van Europa (1747-1795), minder om de

Sed ab altera quoque parte strenue contendimus ius naturae sicut non sufficit ad mutuam singulorum civium societatem regendam, eodem modo non sufficere ad gentium inter se rationes dirigendas. Idque ita sese habere tota gentium historia nos docet. Sunt enim inter gentes (certe inter omnes fere eas, quae moratiores dicuntur) multa iura constituta sive expressa pactis foederibusque, sive diuturna consuetudine stabilita et donec abrogentur, tacito consensu confirmata, quae ex iure naturali derivari nequeunt.

Garriunt autem, qui consuetudini vim legis abnegant, tacitique consensus auctoritatem tollunt: verum est, quod et universi iuris historia comprobatur, diuiturnam consuetudinem vim legis habere: mutatis mutandis, in iure gentium valet, quod egregie de iure civili dictum est: quum ipsae leges nos teneant, quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus voluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis ?") Neque quis obiiciat ex pactis nullam nasci obligationem: pactum legem facit intra contrahentes" et sive id ineatur verbis sive tacito consensu (qualia ipsi quotidie multis modis inimus), illi, qui pactum contrahunt eo ipso simul tenentur obsequi eius pacti legibus 2). Facile esset haec omnia illustrare exemplis, neque fortasse inopportunum foret, nisi in sequentibus saepe cogeremur repetere ea, quae modo in medium.

[ocr errors]

het Volkenregt, heiligheid van zelfstandig aanzijn der natiën, bevolking, een voorwerp schenen Te vergeefs had de ervaring ge

hevigheid van een' oorlog als de 7-jarige krijg, dan wel, omdat te midden van den vrede de grondslagen van eigendom, goede trouw der verdragen, weerzijdsche gehechtheid van stamhuis en te zijn van miskenning en spotternij. leerd dat op den duur de waarborg voor allen in de veiligheid ook van den minstvermogende ligt. Er was verstandhouding der magtigste Vorsten om elkander, met te nietdoening van verbonden, in de uitoefening van het regt des sterkeren onderling behulpzaam te zijn." et 843: » Het lus Gentium bleef (1795-1840), met ter zijdestelling van hooger beginsel op conventie en convenientie gebouwd." Cf. et § 606, 698, 794 cet. Vid. et VAN DIJK, Bijdrage cet. (op. 1.) p. 1-v. et auctores ibi laudatos. 1) L. 32. sqq. ff. de legibus (I: 3). 2) Cf. DEN TEX. Op. 1. § 128 et 131.

protulimus, quum ultro idonea exempla se praebitura sint, quibus nostram opinionem confirmemus.

Nunc certe satis superque tempus est, ut propositam viam ingrediamur.

SECTIO I.

DE IURE GENTIUM UNIVERSE.

§ 1. PH. R. VITRIARIUS.

Omnium nostratium iuris gentium scriptorum GROTII systema quum maxime secutus esse dicatur PHILIPPUS REINHARDUS VITRIARIUS, non inutile erit ab hocce auctore hîc initium facere, quoniam simul sic egregia nobis dabitur opportunitas spectandi, quid GROTIUS ipse de iuris gentium principiis fontibusque statuerit 1). VITRIARIUS enim in Institutionibus iuris naturae et gentium secutus est, ut ipse in praefatione profitetur 2), "HUGONIS GROTII opus divinum de iure belli ac pacis, libros, capita, paragraphos, attamen non servili vel caeca quadam subiectione, verum ut liber in libera republica, qualis est haec nostra literarum." Ubi eius opinionem veram putavit ipsa verba ubique retinuit, ubi ab illo dissentit in margine id notavit.

Verumtamen iam in ipso limine in diversas abeunt partes 3). Quum enim GROTIUS, licet saepe revertere videatur ad veterem Romanorum Ictorum iuris gentium definitionem *), diserte ta

1) Quum nobis hic sermo tantum est de fontibus et principiis iuris gentium ad sequentem sectionem reservabimus, quae iidem auctores de aliis huius disciplinae partibus conscripserunt.

2) Usus sum editione, quae aucta a filio J. J. VITRIARIO prodiit L. B. 1734. 3) Quod praetervidisse videntur v. oOMPTEDA op. 1. § 118 et auctor Bibl. iuris imp. quadr. 1. 4. § 6.

4) Plures huiuscemodi GROTII aberrationes collegit V. KALTENBORN, Kritik des Völkerrechts. p. 38 sqq.

men iuris gentium nomine indicatius quod inter populos plures aut populorum rectores intercedit" 1), sive ius, quod inter civitates aut omnes aut plerasque ex consensu nasci po tuerit et natum apparet, quodque utilitatem respicit, non coetuum singulorum sed magnae illius universitatis" "), VITRIARIUS ius gentium sic definit 3): ius quod Deus per rectam rationem inter omnes gentes propter communem necessitatem et utilitatem constituit"; et, si adhuc putes eum tamen cum GROTIO con-. sentire, omne dubium statim tollitur, quum ipse verba sua sic explicat: apud omnes gentes utile ac necesse esse ut matrimonium inter fratres et sorores sit prohibitum, ut constituantur in unaquaque civitate certi magistratus, ut dominia distinguantur, ut sit libertas transeundi per territorium alterius, commercia exercendi, legatos mittendi, foedera faciendi, ut certis ritibus et certo modo bellum geratur."

A iure naturae igitur, quod immutabile est et constitutum propter honestatem et turpitudinem ), ius gentium suum eo modo differre contendit, quod hoc sit constitutum propter necessitatem ac utilitatem, et statim igitur mutatur quando illa causa cessat: sic libertas transeundi per territorium alterius tollitur tempore belli, quum nobis non est utile ut hostis per territorium nostrum transeat. Ea ratiocinatione procedens varia, ut iam ex superioribus apparere potest, ad ius gentium refert, quae propter communem istam necessitatem et utilitatem inter omnes gentes exiguntur 5). Sic (ut unum exemplum afferamus) ius sepulturae docet ) ortum esse ex iure naturae

1) De I. B. et P. Proleg. § 1.

2) Ibid. § 17.

3) Instit. I. 1. § 39-43.

4) Ibid. § 42 et 27. De VITRIARII iuris naturae gentiumque notione dignus est qui conferatur ROTGERS in Diss. qua demonstratur ius gentium non dari. L. B. 1710. c. IV. § 10. Si haec ad ea conferimus, quae modo diximus (p. 18) VITRIARII ius naturae est, quod nos doctrinam moralem vocamus, atque eius ius gentium, quod apud nos audit ius naturale.

5) De altero eius criterio an aliquid sit iuris gentium, si nempe omnes gentes dicunt hoc ita esse, iure quaeri posset an serio illud contenderit. 6) Inst. II. 19 § 3. Laudavimus illud exemplum, quia omnes fere,

« PreviousContinue »