Page images
PDF
EPUB

quia huic conveniens est ut cadaveri humano humus porrigatur: at proteri ac laniari corpus humanum alienum merito videtur ab istius naturae dignitate: igitur ius gentium hoc inter omnes gentes, quae ratione sua recte utuntur, constituit ut cum homo ceteris animantibus praestet, cadaver eius in talem locum reponatur, ubi ab omni quasi iniuria liberum sit, et ne foetore ipsius aër inficiatur!"

Quid eo modo hac in re ius naturae et gentium inter se differunt, confiteor me non satis perspicere. Nisi fallor, ex nostra iuris gentium notione, sic de sepultura, si ad utrumque ius referenda sit, statuendum, quod, quia iuri naturali congruum est, ut omni corpori humano humus porrigatur, iure gentium etiam quisque populus ab aliis gentibus iure postulare potest, ut suis civibus, quum extra patriam quovis modo diem obeant, locus concedatur quo sepeliantur, eosque igitur contra utrumque ius agere, qui illud recusent 1).

Dicet fortasse aliquis: at GROTIUS etiam ius sepultarae refert ad ius gentium 2). Et grata nobis est haec obiectio, quia idoneam nobis praebet opportunitatem ad ea, quae GROTIUS de iure gentium egit, accuratius cognoscenda.

[ocr errors]

Ille enim ius dividit in naturale - pro lege acceptum et voluntarium 3) hoc iterum in humanum et divinum *): humanum vocat civile, vel arctius patens, quod continet praecepta patria, dominica, similia: vel latius, quod est ius gentium, sive ius quod gentium omnium aut multarum voluntate vim obligandi accepit 5). Hoc autem nihil aliud est quam eorum iurium collectio, quae, quamquam ex iure naturae ortum habeant, accipiunt tamen ex humana lege firmitatem quandam,

qui ius gentium negant a iure naturae diversum esse, provocant, ut suam sententiam probent, ad illud ius sepulturae.

1) Satis nota est quaestio tam diu agitata inter Hispaniam et Brittanniam de Anglorum protestantium sepultura, quae illis in Hispania negabatur.

2) De I. B. et P. II. 19. § 1. sqq.

3) Ibid. I. 1. § 9.

4) Ibid. S 13.

5) Ibid. § 14.

sicut sepultura, longo tempore possessa, successiones ab intestato, contractus, aliaque" 1).

Egregie illo iure gentium carere possumus; nam continet tantum ea, quae pro maiore parte ad ius naturale referenda sunt, in reliquis ad ius civile.

Ab illo tamen plane diversum est, quod idem GROTIUS antea, ut iam supra monuimus, eodem iuris gentium nomine definiverat: ius nempe, quod inter plures populos intercedit sive ab ipsa natura profectum aut divinis constitutum legibus, sive moribus et pacto tacito introductum" "). Mirandum certe quod tam multi 3), inter quos VITRIARIUS ipse, hocce discrimen apud GROTIUM praeterviderint, nam ea inter se toto coelo diversa esse etiam ex ipsis definitionum vocabulis apparet: in priore nempe non legitur vim obligandi gentes inter se: obligatio illa universe accipitur, spectat cuiusque civitatis membra, quatenus teneantur obsequi iis, quae in quaque civitate ex praeceptis naturalibus legis habent vigorem: in altera sermo est de iure, quod inter populos intercedit, quod igitur quamque gentem erga alias gentes obligat. Nunc quidem dicere. liceat GROTIUM illud discrimen, quod in initio operis posuit, in sequentibus non satis observasse, et saepe confudisse quae

[ocr errors]

1) Ibid. II. 19. § 6. Idem hoc est ac Romanorum Ictorum, commune ius, » quo omnes homines utuntur, quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, quodque apud omnes peraeque custoditur et ex quo omnes fere contractus introducti sunt." (§ 2 Inst. de iure nat. gent. et civ. et 1. 9. ff. de iustitia et iure). Cf. BARBEY RAC ad PUFENDORF II, III. 23, et HEINECCIUS: Recitationes in elem. iuris civilis sec. ord. inst. (Gand.1819.) $ 41. Inprimis de Rom. iure gentium iuri civili opposito (eadem ratione ac GROTIUS I. 1. § 4) perspicue scripsit BILDERDIJK ор 1. 27. p. praeter hoc, quod recentiores scriptores vocant Romanorum ius gentium primitivum apud eos etiam valuerit ius gentium secundarium (ut dicunt iidem auctores: v. c. MERLIN 1. 1. et HEFFTER op 1. in ipso initio) quod tamen melius diceretur ius belli ac pacis, non huius loci est exponere: sed certe dignissimi sunt, qui in hacce materie audiantur OSENBRÜGGEN de iure belli ac pacis Romanorum (Kiel 1836) et LAURENT, Hist. du droit des gens chez les anciens (Paris 1850 sqq.) Tom. III.

2) Proleg. 1. 17, 40.

An

3) Ne VON OMPTEDA quidem (op. 1. § 55 et 57), qui multa egregie de GROTII iuris gentium doctrina scripsit, hoc satis distinxisse videtur.

ad unum alterumve pertinerent, sed talia facile praetervideri possunt in eo, qui primus iuris gentium scientiam in discipli nae formam redegit: praeterquam quod nunquam praetervidendum est, eum in opere suo de iure belli ac pacis, non tantum egisse de iure gentium sed de toto iure publico.

VITRIARIUM priorem illam tantum Grotianam iuris gentium significationem sua definitione comprehendisse iam, nisi fallor, satis constat. Verumtamen in opere suo ordinem GROTII Operis secutus, de multis egit egregie, quae in Grotiano systemate propter duplicem iuris gentium enunciationem, optime sese habent, ad suam vero definitionem referri vix possunt.

Si verbi causa examinamus quae scripsit de his, qui in bello medii sunt 1) eaque conferimus cum eius iuris gentium definitione: ius, quod Deus per rectam rationem inter omnes gentes propter communem necessitatem et utilitatem constituit: etiamsi concedi posset ius neutralitatis inter omnes gentes constitutum esse propter communem utilitatem, ut quum bellum inter duos pluresve populos oriatur, ceteris ius sit a bello abstinendi, ut ius commercia agendi aliaque omnibus utilia libere exerceri possint ab iis ad omnium utilitatem, verumtamen ad communem necessitatem nullo modo applicari potest, nam, ut et ipse auctor noster diserte confitetur: neutralitas est sua natura libertatis et consilii, non necessitatis 2)." Neque tamen concedendum, ius neutralitatis rationem inter gentes constituisse propter communem utilitatem: quod enim populus quidam in bello medius manere velit alteri belligerantium parti nocere, alteri prodesse facile potest, et ubi tunc erit illa omnium gentium communis utilitas?

[ocr errors]

Referantur igitur ad omnium gentium communem necessitatem et utilitatem sepultura, matrimonii restrictiones, contractuum observantia, sed ne cum his confundantur, quae, quamquam saepe ex ipso iure naturae derivata tamen pertinent ad ius, quod inter plerosque populos intercedit quodque praeter ea quae ad ius naturale pertinent, proficiscitur ex gentium moribus atque consensu 3).

1) Inst. III. 10.

2) Inst. III. 6.

5) Inter VITRIARII inprimis discipulos priore parte saeculi superioris in

Ceteroquin VITRIARIO laus competit, quod ea, quae apud GROTIUM saepe diffusa sunt et dispersa, in compendium accurate redegerit, inprimis quod GROTIUM explicare ex GROTIO conatus sit; sed tamen non praetermiserit eius sententias conferre et confirmare auctoritate aliorum virorum doctorum; ita ut eius Institutionum, modo si distinguantur quae distinguenda sunt, etiam nunc, imprimis quod ad res bellicas attinet, utilissimus usus esse potest. "Merito Belgis sancta est tanti nominis gloria 1)."

gens ortum est certamen in dissertationibus inauguralibus de existentia iuris gentium: neque hoc mirandum, quum quod VITRIARIUS ipse ius gentium vocabat tantillum a iure naturae discrepet. Praecipuae hae sunt:

D. F. KAPPEINE, An et quatenus ius gentium a iure naturae differat. L. B. 1741.

C. BACKER, De principiis iuris naturae, gentium et civilis, L. B. 1714 (BACKER ipse se discipulum VITRIARII profitetur.)

ANT. ROTGERS, Diss. qua demonstratur ius gentium non dari, L. B. 1710 (de qua infra plura dicemus).

A. REPELAAR, De iure naturali, gentium et civili. L. B. 1728. W. H. A CATTENBURGH, Diss. qua adstruitur dari ius gentium diversum a iure naturae. L. B. 1751.

Ex eadem schola ius gentium positivum strenue defenderunt J. G. VAN GERSDORFF, de legationum iure. L. B. 1730: H. CORNETS DE GROOT, de legato et legationum iure. I. B. 1731, aliique. Mirum in modum rem turbavit ELIAS DE VRIES in Diss. de iure naturali ac gentium, seu duobus prioribus iuris fontibus. Trai. ad Rhen. 1745. Primum perstringit veteres, qui quatuor distinguebant iuris genera, nempe ius aliquod naturae homini et brutis commune, ius gentium primarium seu ius naturae soli homini proprium, ius gentium secundarium, seu ius gentium proprie sic dictum et ius civile; docens illud primarium idem esse ac ius naturae, ad' secundarium omnes conventiones gentium inter se expressas vel tacitas pertinere (p. 18 et 19), sive hoc tantum spectare ius belli, publica inter gentes pacta, foedera ad servandam publicam tranquillitatem conformata (p. 32). Verum in sequenti pagina (33) idem haec scribit: » ad ius gentium pertinent omnes contractus reales et consensuales, omnia foedera, matrimonium, distinctiones inter liberos et servos, magistratus et subditos, omnes actiones ex pactis et contractibus oriundae." Certe non sine causa auctor in epilogo lectores suos rogat ut suae » imbecillitatis" rationem habeant !

1) F. G. PESTEL, Oratio de damnis ex negligentia iur. publ. in civit. redundantibus. L. B. 1763. p. 9. Huius PESTELII pater FREDERICUS ULRI

§ 2. ULRICUS HUBERUS.

Viginti annos ante PH. REIN. VITRIARIUM ius gentium iam attigerat ULRICUS HUBERUS in opere suo de iure civitatis 1): deinde vero, quae in hoc opere etiam de huius iuris disciplinae parte scripserat, posterioribus editionibus satis auxit. Initium facit a iuris definitione divisionibusque: ius autem sensu legis acceptum dividit 2) in naturale quod hominibus est innatum et voluntarium sive positivum, quod arbitramenti medio repertum et excogitatum est. Ius voluntarium est divinum aut humanum humanum iterum gentium vel civile, et utrumque hoc vel publicum vel privatum. -Ius gentium publicum est quod docet quid in regimine civitatum ex voluntate populorum fas et rectum sit: privatum, quod de rebus singulorum cum ratione introductum est 3). Ad utrumque referri potest ius quod inter diversas civitates nec invicem nec uni subiectos imperio, intercedit: nam civitates, earumque rectores iuris publici participes sunt; et verum est, diversas civitates earumque rectores hominesque nihilo secus omnes se habere quam singuli in statu naturali se habent *)."

Sed ad ius gentium publicum sine dubio pertinet id quod docet, quid in quaque civitate iuris inter ordines unius eiasdemque rei publicae generaliter obtineat 5): ius vero civile publicum est quod ad statum cuiusque civitatis in specie pertinet 6)." Ipsi consilium est exponere publicum ius gentium

CUs, qui et ipse in Germania de iuris gentium disciplina bene meritus est VITRIARII discipulus fuit. Cf. Bibl. iuris imper. quadr. I. IV. 6.

1) Quum satis magna est textus huius operis in variis editionibus varietas scire interest me usum esse tertia editione, priore multo locupletiore, quae prodiit Franequerae 1698 (non 1694 ut scribit G. DE WAL, de cl. Fris. Ictis p. 274.) Ceterum tacemus de iis, quae in aliis operibus de iure gentium disseruit, quum haec vulgo spectent Romanorum notionem, atque igitur ad nostram rem non multum faciunt.

2) L. I. Sect. 1. cap. 1. § 7 sqq.

3) Ibid. § 8.

4) Ibid. § 9.

5) Ibid. § 10. 6) Ibid. § 11.

« PreviousContinue »