Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

cuiuslibet civitatis at unius Reipublicae terminis comprehensae '). Praeter ius naturae quod est quidquid ratio immediate dictat esse turpe aut honestum 2)" aliud ius commune generis humani traditur quod non immediate ex rationis naturalis dictamine sed per modum arbitramenti, usu ita exigente et humanis necessitatibus inde deductum est: cuius generis sunt pleraque iura belli, imperia, dominia, servitutes, contractus, aliaque )." Hoc ius definit fere ut GROTIUS ): ius quod voluntate omnium, sane cultiorum gentium vim obligandi accepit." Deinde variorum philosophorum et Ictorum Romanorum doctrinae de iure naturae et gentium mentionem facit inter quos HOBBESIUM nominat, qui nullum ius gentium a iure naturali civilique distinctum existere docet. Equidem, sic deinceps pergit, non valde repugnem quominus contenti nobis. esse liceat divisione iuris in naturale atque civile, cum ne Icti quidem ab hac sententia sint alieni: nec tamen satis causae arbitror esse quamobrem a vetere doctrina sit recedendum, qua libenter acquiescimus ubi nulla se prodit evidens rerum novarum utilitas 5)." Licet autem illa satis indifferenter sint dicta, refutat tamen praecipua argumenta eorum, qui ius gentium existere negent. Docet enim vim obligandi satis validam esse posse, e consensu populorum recte utentium analogia iuris naturae ), et sufficere paritatem ad iuris constitutionem, atque igitur qualitatem superioris ad hoc non requiri 7). HUBERI auctoritas in illis adversariorum argumentis refutandis, non parvi momenti est ad nostrum ius gentium confirmandum.

1) Ibid. § 12.

2) L. 1. Sect. I. cap. 5. § 1

3) Cf. Ibid. § 10 et 29.

4) De I. B. et P. I. 1. § 14.

5) Ibid. § 21 et 22.

6) Ibid. § 23.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

in

7) Ibid. § 24. Postquam superiora iam conscripseram inveni separatam quandam nUBERI disputationem de Iure Gentium a iure Naturae diverso in Digr. Iustin. II. 1. 9: quum autem in ea provocat ad locos ex libris de Iure Civitatis quos et nos attulimus nee ceteroquin novi quid profert non opus esse duxi quae conscripseram mutare illisve plura addere.

[ocr errors]

Quodsi hoc sit HUBERI de iure gentium systema, rogabit aliquis fortasse, quid tandem ille, si tam longe aliud quid ius gentium vocet, quam hodie hoc nomine intelligitur, in nostra disciplina praestiterit? Et tamen contendimus eum, pro virili parte, et operis eius ratione, multum praestitisse. Praeterea enim, quae ultimo loco attulimus, iam hac in re VITRIARIUM superat, quod agnoscit ius quoddam esse, quod inter diversas civitates nec invicem nec uni subiectas imperio intercedit, licet nesciat, quae sedes huic iuri danda sit 1). Deinde in ultima sectione cius libri III de iure civitatis, exponit ius, quod civitati competit adversus exteros: licet dicendum sit illud, quamquam titulo operis conveniat, tamen parum congruum esse auctoris proposito exponendi illam iuris gentium publici partem, quae docet quid in quaque civitate iuris inter ordines unius eiusdemque reipublicae generaliter obtineat"). In primo autem huius sectionis capite, sermo est de his, quae exteri sibi invicem delent, qua in re primum videndum quid iuris sit ubi nullum foedus, nullum factum aut pactum inter nos et alienegenas intercesserit; igitur quae gentes sibi invicem debeant ex mero iure naturae. Auctore autem nostro debent sibi invicem quae necessitas postulat, modo alter iis carere possit: proinde si qua civitas fame laboret framentum a vicinis petere potest. Ratio est quoniam proprietas rerum, quae initio humanae societati communes erant consensu generali est introducta, nec ulterius quam ille consensus ferat." Vehementer negamus hoc verum esse: si enim hoc ad singulos homines applicamus, (et supra vidimus idem ius naturae gentibus esse ac singulis hominibus,) ad pestiferam eam doctrinam pervenimus, quae hodie communismi nomine gaudet, qua pauperi con

1) Satis mirari non possum cons. TELS, qui in docta dissertatione de meritis U. HUBERI in ius publicum universale. (L. B. 1838) scripsit: >> I. P. U. cum iure gentium amplius confundi non potest, quod docet ea quae voluntate omnium certe cultiorum gentium sunt introducta, et vim obligandi acceperunt." Fugisse videtur auctorem, quo sensu eam definitionem ubivis iuri gentium det HUBERUS: fortasse fefellit eum verborum sonus: veri iuris gentium certe recta esse posset ista definitio, si HUBERUS

scripsisset: et vim obligandi civitates inter se. Cf. supra p. 25.

2) L. I. Sect. I. cap. I. § 10 et 12. L. III. Sect. IV, cap. I. § 1.

ceditur ius vivendi et sic omnis tranquillitas, omnis felicitas, imo omne ius praeter unum illud miserrimum ius vivendi in civitate penitus subvertitur. Neque hoc aliter se habet, quum ius illud ab aliis petendi, quod necessitas postulat, gentibus concedamus. Principium certe in utroque casu aeque pravum est, sed quid si eius applicationem inter gentes cogitemus? Cogita enim civitatem frumentum petentem a vicinis: quid si vicini negant? Si ius est petendi, petenti etiam ius est illud bello persequendi et quid tum? Bellum certe inopiam non minueret, sed, ut tristis experientia iam saepe docuit, quam maxime illam augeret. Auctor noster etiam hisce aut similibus cogitationibus deterritus fuisse videtur, nam quum in prima editione operis dixisset ex recusatione belli causa nascitur” in nostra tertia sic scribit: an autem bellum negantibus inferre liceat, id vero a multis pendet singularibus" 1). Sed quale est ius inter gentes, quod bello persequi non licet *)? Attamen dicendum est auctorem nostrum scripsisse, frumentum tempore inopiae peti posse pretio tamen iusto"; sed si vere hoc sibi voluerit, tunc ratio, quam dedit, nihil ad rem

[ocr errors]

1) Ibid. § 2. Diximus de editionum RUBERI de iure civitatis differentia: praeter exemplum quod in textu attulimus, aliud insuper memorare liceat, ceteroquin etiam satis lepidum. In prima huius operis editione hoc ipso capite haec legebantur:,, Ex eadem causa si quis populus virorum sit, is matrimonii copiam, qua ex se frui nequit, iure petit a vicinis: ideoque Romani bello potius iusto quam raptu perfido contra Sabinos agere debuissent." In tertia autem ultima haecce omittuntur, licet ius matrimonii copiam petendi a vicinis adhuc concedat. (Sub oculos habui praeter editionem supra memoratam eam quae prodiit cum notis LYNCKERI cura FISCHERI (Francof. 1752.) quaeque, auctore DE WAL de cl. Fris. Ictis p. 275, refert textum primae huius operis editionis.) Fortasse et de hoc loco valet, quod HUBERUS scripsit ad amicum quemdam anno 1693: Primam editionem meorum de iure civitatis librorum non possum inspicere sine aliquo rubore." Vid. DE WAL 1. 1. Melius hac in re egit GROTIUS (de I. B. et P. II. 2 § 21) qui,, si virorum populus aliunde expulsus alio advenerit' viris istis ,quia sine femina aetatem agere repugnat naturae plerorumque hominum" libertatem concedit matrimonia ambiendi et contrahendi apud vicinas gentes!

[ocr errors]

2)",, Geregtigheid moet gehandhaafd worden, zelfs ten koste van den vrede." GROEN. V. PR., Beschouwingen over Staats- en Volkenregt. p. 14.

facit; in aliis autem eiusdem necessitatis exemplis, quae affert, de, pretio nullus sermo est 1). Sic igitur statuendum videtur, vocabula "pretio tamen iusto” transcripta esse ex GROTIO 2), ubi tamen alio plane modo totum hoc argumentum tractatur. Libenter autem concedimus exteros sibi invicem debere, quae necessitas postulat: modo hoc ita intelligatur ut ei, qui copiam habet, incumbat officium alteri aliquid suppeditandi, non ut huic sit ius ab illo aliquid petendi. Insuper, duce auctore nostro, exteri sibi invicem tenentur ad ea, quae sunt innoxiae utilitatis, (aquam et ignem, transitum per territorium, commorationem, cet.), aut, quae requiruntur ad propulsandum evidens periculum. Quae autem hisce addit de iure observandi leges aliarum civitatum in aliis imperiis, quum privatos spectant, non totas gentes, iam supra 3) aliena esse diximus a nostro argumento.

Exposito ita iure, quod ex sola humani generis cognatione mutuaque utilitate intercedit, in secundo transit capite ad ius legationum, et docet legatos iure gentium eximio iure esse. praeditos, quia summopere populorum interest commercia amicitiaeque officia propagari et bella anteverti. Luculenter inde profecto patet, ius naturae ex eius opinione non sufficere inter diversas gentes: imo videtur iuris gentium nomine *) intelligere ius, quod tantum provenit ex populorum usu et pactis. Deinde agit de iure foederum et de iure belli: quid autem de tribus his praestiterit infra suis locis videbimus. Iam nunc vero satis apparere ducimus, eum non iniuria adnumerari iis, qui de iure gentium bene meruerunt.

[blocks in formation]

Transeamus ad IOHANNES BARBEYRAC, qui, ut scripsit wHEATON 5), versionibus GROTII, PUFENDORFII et BIJNKERSHOEKII,

1) Quod enim esset pretium iustum mulierum in exemplo allato?

2) De I. B. et P. II. 2. § 19.

3) Vid. praefat.

4) Cf. etiam c. 4. § 3 et 4.

5) Histoire des Progrès du Droit des Gens I. p. 251. Cf. VOLTAIRE,

Siècle de Louis XIV article Barbeyrae et WEISS, Histoire des Refugiés Protestants de France. (Paris 1853), II. p. 98.

iuris gentium scientiam popularem reddidit non minus, quam doctis suis annotationibus ad hosce auctores. Verum dolendum est, quod vir tanti ingenii non melius perspexerit veram iuris gentium disciplinae indolem et significationem. Versatur enim totus fere in hoc argumento, ut demonstret nullum esse ius gentium positivum a iure naturali distinctum, ut doceat omnes gentium usus, omniaque pacta aut recta linea ex ipso iure naturae provenire, aut nullam prorsus vim obligandi habere. Inspiciamus modo annotationes eius 1) ad illustrem locum PUFENDORFII in L. II. c. III. § 23. huius iuris naturae et gentium; PUFENDORFIUS ibi scripserat, se plane assentiri HOBBESIO dicenti nullum ius gentium esse positivum, ut vulgo dicebatur; ius gentium nihil prorsus aliud esse, quam ius naturae totis gentibus applicatum; inprimis hanc ob causam illud ius gentium positivum existere non posse, quia inter gentes nullus legislator esset nisi ipsa natura, atque nihil, quod non a superiore quodam legislatore latum sit, legis habere posse vigorem. Quid autem ad haec noster BARBEYRAC? #Au reste, depuis que Mr. DE PUFENDORF a rejeté le droit des gens dans le sens, qu'on l'entendait, il a été suivi en cela, et l'est encore aujourd'hui, par tous ceux, qui ont étudié ces matières avec quelque soin et sans préjugé".") Quam opinionem satis mirari non possumus, quum BARBEYRAC, si sibi constare voluisset, etiam dicere debuisset BYNKERSHOEKIUM (quem tamen tanti fecit, ut etiam huius opus gallice reddiderit eique copiosam praefationem praefixerit) aut negligenter hanc materiam investigasse aut gravi quodam praeiudicio laborasse: multum enim abest ut vir celeberrimus (quod postea videbimus) PUFENDORFII opinionem amplectatur ).

1) Ad annotationes suas ad h. 1. ipse ubique fere relegat lectores, quum agitur de iuris gentium significatione.

2) p. 239 (in fine) editionis huius PUFENDORFII operis, quae prodiit L. B. apud Wetstein. 1750.

1) Nec tamen BARBEYRAC praetervidit BYNKERSHOEKIUM aliter de iure gen tium sentire. cf. Préface au Traité du juge compétent des Ambassadeurs. (la Haye 1723.) p. XXX: >> Toute la différence avec l'auteur roule sur une différente manière de concevoir le droit des gens."

« PreviousContinue »