Page images
PDF
EPUB

BARBEY RAC autem 1. 1. annotat, si ius aliquod inter gentes valeret praeter ius naturae, necesse fore ut omnes, aut certe plerique populi, sive expresse sive tacite consensissent: expresse vero id numquam factum esse neque umquam factum iri, ac si fortasse fieri posset tunc illud pactum fore ad cuius observationem cogerentur ipsis praeceptis naturalibus: tacitum au tem consensum ac consuetudinem nullam obligationem efficere posse: nam si hic vel illic consuetudo legis vigorem obtinuerit inter cives unius eiusdemque reipublicae, hoc tantum esse contendit ex voluntate huius civitatis legislatoris supremi, qualis inter gentes nullus est. Quod ad primum attinet, libenter confitemur de expresso consensu inter plerasque gentes vix sermonem esse posse: nec minus pactorum observationem praecipere ius naturale: sed quid tamen vetaret iura illa, quae ex pactis inter populos valent (nam negari non potest multis foederibus inter diversas gentes de iisdem rebus, quae per se ex iure naturali deduci nequeunt, idem esse constitutum), uno nomine vocare ius gentium? Ad ultimum argumentum refellendum iam afferri possent ea, quae modo ex ULRICO HUBERO laudavimus 1): paritatem sufficere ad iuris constitutionem neque superioris qualitatem ad illud requiri, (aliter etiam nullum ius validum esse posset in regimine democratico) et tacitum populorum consensum satis validam vim obligandi habere. Sed potius ipsius BARBEYRACI ratiocinationibus utamur. In iis enim quae in sequentibus leguntur, concedit esse multas consuetudines inter plerasque gentes quibus obsequi tenentur ob causas politices, humanitatis aut prudentiae, eosque qui in mutuis rationibus consuetudinem quandam usumve observaverint, morali. ter obstringi etiam ad futuram observationem, donec contrarium expresse statuant; modo talem fuisse consuetudinem recte demonstretur 2). Haec autem eadem sunt, ac quae ab alia parte

1) Vid. p. 29.

2) » Il est certain aussi, que du moment qu'un certain usage s'est introduit de quelque manière que ce soit entre des nations, qui ont souvent à faire les unes avec les autres chacune d'entre elles est et peut être raisonnablement censée avoir suivi la coutume si elle n'a pas expressément déclaré qu'elle ne voulait pas s'y conformer dans l'affaire dont il s'agit.

afferuntur, nam nemo urgebit usum consuetudinemve ab omni parte aeque perfectum ius creare ac naturae doctrinaeque moralis praecepta. Haec enim aeterna sunt ac immutabilia, illa quae ex hominum ingeniis originem petunt iam sua natura perfecta esse nequeunt. Insuper ipse assentitur 1) esse nonnulla principia, quae, quamquam ex iustitia et aequitate deveniant, tamen ita difficile inde deduci possint et certis casibus applicari, ut vix aliunde cognoscantur, quam ex veteribus pactis et variis exemplis; imo multa iura, privilegia aliaque eiusdem generis ex solis pactis foederibusque esse cognoscenda. Et tamen ubique clamat nullum esse ius gentium nisi naturale! 2)

§ 4. HEINECCIUS.

Alio modo de iure gentium egit IOH. THEOPHILUS HEINECCIUS, licet ad eundem se devenire finem contendat ac BARBEYRAC et alii. Ius naturae vocat ius quo singulorum actiones reguntur ): ius gentium autem ius, quod quid in societatibus et inter eas iustum iniustumve sit praecipit: eadem vero sunt iuris utriusque praecepta, eaedem leges, quin immo ius gentium est ius naturale vitae hominis sociali negotiisque societatum atque integrarum gentium applicatum ). Ex hisce iam apparet HEINECCIUM sibi sumere ius quoddam, cuius ius gentium tantum

Et c'est là tout l'effet, assez grand néanmoins, que peuvent avoir les choses qu'on rapporte au droit des gens La question est alors de bien prouver la coutume." BARBEYRAC 1. 1. Idem fere legere est in Praef. ad Grotium. p. XXXI. (Ed. 1724).

1) Initio praef. ad eius Histoire des anciens Traités.

2) Aliud egregium huius BARBEYRACI inconstantia est in loco quem etiam affert de VATTEL in praef. operis le droit des gens, p. XVIII et XIX (ed. Amst. 1775); modo addamus, quae hic praetervidisse videtur et propter quam omissionem ea, quae de nostro auctore ibi locutus est, non ab omni parte vera sunt. Sic enim scripsit BARBEYRAC ad GROT. I. § 14: »le droit des gens positif et distinct du droit naturel est une chimère. J'avoue qu'il y a des lois communes à tous les peuples," cet.

3) Elem. iuris nat. et gent. I. 1. § 21. cf. § 12. (in HEINECCII Opp. omn. Gen. 1771. Tom. I.)

4) Cf. HEINECC. Recitationes (op. I.) § 41.

pars habetur (nam in co argumento sermo illi non tantum est de integris gentibus, sed etiam de aliis societatibus 1)) illudque ius etiam complecti ea, quae inter societates, in mutuis societatum rationibus, iuris sunt. Itaque non mirandum, quod in altera parte eius elementorum iuris naturalis et gentium, tractet officia observanda in societate coniugali, parentum et liberorum, herili, familiae, civili denique; unde transit ad iura maiestatis et officia civum. Omnia haec autem facile praetermittere possumus, quoniam nihil faciunt ad nostrum argumentum: neque, si nihil aliud praestitisset, eum huc retulissemus. Copiosius tamen agendum erit de eius Praelectionibus in HUGONIS GROTII libros de iure belli ac pacis 2), quibus id sibi voluisse videtur, (quod ab editore in praefatione recte monitum est) ut, quae GROTIUS late disseruerit, vel in breves quasitheses contraheret vel eius argumentandi vim ostenderet: liceat modo addere eum plerumque in argumentorum vi illustranda, satis longum fuisse: Praelectiones enim fere aeque voluminosae sunt ac totum GROTII Opus 3). Iam ab initio statuit principium etiam Grotiani iuris naturae et gentium esse socialitatem, cuius fundamentum est quod socialiter vivere congruat naturae humanae, qua in re differt a PUFENDORFIO, qui contendit socialiter esse vivendum, quia id iusserit Deus. Sicut ex humana societate omnia iura hominum adversus homines fluunt, ita ex eodem statu omnes derivandae regulae, quae gentes obligant 1): gens sine gente subsistere non potest: opus est commerciis, opus est gentium auxilio adversus aggressores, opus est foederibus, legationibus; quae omnia non essent nisi communi aliquo iure continerentur. Ergo est ius gentium omnibus commune adeoque datur ius aliquod naturale: nam ius gentium proprie nihil aliud est quam ius naturae negotiis gentium applicatum 5).

1) VON OMPTEDA. op. 1. § 118.
2) Opp. omn. Tom. IX. p. 1 sqq.

3) Quod ei tamen commune est cum plerisque GROTII commentatoribus. Egregie dixit auctor Bibl. iuris imp. quadr. I. 1. § 7: >> GROTII commentatorum turba confundunt magis quam iuvant discendi cupidos, quare pancos aut nullos ex iis adhibendos censeo."

4) Ibid. p. 9.

5) Ibid. p. 15.

Atque in hoc socialitatis principio acquiescere debuisset GROTIUS. Improbandum est quod ius gentium (quod dicit esse ius a multis gentibus receptum) e testimoniis veterum arcesserit. Quod enim apud multas gentes receptum est, pertinet ad mores. gentium '); quod naturalis ratio inter omnes peraeque gentes constituit est ius gentium 2). Ad locum GROTII 3) de iure gentium latius patenti, quam ius civile, HEINECCIUS annotat false id vocari voluntarium: a Deo enim non est, quia non omnibus est commune: neque ab hominibus, quia, praeterquam quod singulae gentes illud possunt abrogare, nemo hominum potuit gentibus leges praescribere." Ut itaque GROTII error pateat, auctor noster observandum esse docet ius gentium variis modis accipi. 1o. Pro attributo diversarum gentium, seu facul. tate morali per quam gentes aliquid licite agunt, et tunc ius gentium ex ipso iure naturae est, e. g. ius bella gerendi, legatos mittendi, cet. 2°. Pro moribus plurium gentium, e. g. quod olim omnes captivi in servitutem detrudebantur solemni ritu. Hoc ius plane arbitrarium est et a singulis abrogatur gentibus, immo vix ius dici potest. 3°. Pro iure civili a multis gentibus recepto uti Romanum ius hodie ubique viget. 4o. Pro iure quodam omnes gentes obliganti necessario et perpetuo: Hinc, inquit, quum GROTIUS dicat hoc ius esse voluntarium nobis est naturale: quum GROTIUS illud dicat multis gentibus commune, nobis illud omnibus commune est: quum GROTIO sit ius humanum, nobis illud divinum est" ").

Multa adhuc addere possemus quac IIEINECCIUS 5) de natura et fontibus iuris gentium in reliquis huius operis partibus disputavit; verum, quum ad idem fere redcant optime his carerc possumus: ex iis, quae expromsimus satis iam superque apparet, quae eius de hoc argumento fuerit sententia. Ac primum quidem si inter se comparamus duas definitiones, quas dedit

1) >> Si ius gentium est, quod apud multas gentes receptum, ita et iuris gentium erit, quod pileum detrahimus salutantes." p. 48.

2) Ibid. p. 25.

3) De iure B. et P. I. 1. § 14.

4) HEINECC. 1. 1. p. 48.

5) Ibid. p. 49.

[ocr errors]

Vocabuli ius gentium, planum erit mirificum in modum eum de hac materia egisse. Quum enim ius gentium dicit in Elementis et in Recitationibus 11. 11. " esse ius naturale vitae hominis socialis negotiisque societatum atque integrarum gentium applicatum, sive ius, quod in societatibus et inter eas iustum iniustumve sit, praccipit," in Praelectonibus 1. 1. contendit ius gentium nihil esse quam ius naturae negotiis gentium applicatum," quibus negotiis gentium certe nihil aliud indicat nisi negotia inter gentes: mittit igitur (et recte profecto), quae antea scripserat de iure gentium etiam amplectenti vitam cuiusvis hominis socialem et praecipienti quid iustum iniustumve sit in societati bus sive civili, sive coniugali, sive aliis eiusdemmodi. Deinde animadvertendum est ex enumeratione eorum, quibus gentes inter se carere non possunt, commerciis, foederibus, cet. eum conficere, esse ius omnibus populis commune, quod secundum eum est ius gentium, sive, quod idem est, ius naturale gentibus applicatum. Iam vero illud ius naturale non sufficere in commerciis gentium (quodsi ita sese habet in commerciis idem, valeat necesse est in legationibus, auxilii tempore belli praestationibus, cet.) ipse auctor noster luculentissime docuit in eius Exercitatione de navibus ob vecturam vetitarum mercium commissis 1) Agit ibi v. c. de contrabandis: ius naturae, inquit nihil hac de re statuit: neque ius Romanum neque ius canonicum controversias inter gentes sopiendi est fundamentum. Quid igitur restat? Ad hostes quas merces deferre nefas habeatur pluribus inter gentes conventionibus est explanatum )." Itaque iam habemus confitentem (et plura in eodem opusculo eiusdemmodi ipse affert exempla), esse inter gentes aliquod ius, quod habet fundamentum suum in gentium conventionibus, quarum plurimas laudat. Quae si nondum sufficiunt haec addi possunt: "Hae sunt merces, quas in commercio esse tum leges publicae tum mores ac consuetudines gentium prohibent")." Nolens volens igitur HEINECCIUS docet, quod iam saepius diximus omnino esse statuendum, praeter illud ius gentium quod

1) Opp. omn. Tom. II. p. 310-366.

2) Exercit. laud. I. § 14.

Ibid. § 16.

« PreviousContinue »