Page images
PDF
EPUB

tratium summae in hacce disciplina doctrinae et indefessi laboris, nec minus auctoritatis, quam et exteri horum decretis attribuebant. - Si quid in eo reprehendendum duceremus hoc fortasse esset, quod non semper satis prudentem se praestiterit in iuris Romani praeceptis applicandis ad universum ius gentium, quodque nonnumquam nimis acriter invexerit in Curiarum arresta, ita ut non ubique ei omne partium studium defuisse videatur 1). In sequentibus, ubi agemus de iure belli, de iure maritimo et de legatis, eius opera fundamenta erunt quibus ceterorum doctrinam et eruditionem tuto inaedificare possimus *).

§ 6. I. H. ENTRUP ET A. ROTGERS.

Utinam postea saltem omnes, qui iuris gentium disciplinam attigerunt eadem sana ratione hoc fecissent, qua BYNKERSHOEKIUS noster. Verum aliter factum esse, imo in ipsa illius patria, testatur dissertationum copia, de qua supra verbo diximus, inprimis tamen duo specimina Academica, quae,

[ocr errors]

1) Cf. HAUTEFEUILLE op. 1. Tom. I. p. 114-116 (Discours Préliminaire.)

21

2) Haec dum typis mandantur incido in opusculum nuperrime editum, Two introductory lectures on the science of international Law by TRAVERS TWISS D. C. L. Regius Prof. of civil Law in the university of Oxford and Advocate in Doctors Commons. (Lond. 1856); ubi inter multa alia praeclare licet breviter exposita de iuris gentium scriptoribus pulcherrimum hocce testimonium de BYNKERSHOEKIO nostro invenitur: »VAN BYNKERSHOEK has immortalised himself by his treatise de foro legatorum, in which he vindicates the rights of embassy from the narrow view which PUFENDORF had taken of them, and by his Quaestiones Iuris Publici in rebus bellicis. Every thing which came from this great man bears the stamp of original thought and indicates a vehement and independent mind. He often expresses himself with boldness and vehemence and sometimes with an apparent contempt for the opinion of others; but his learning, sagacity and sound judgment rarely if ever desert him and his authority is as great in the courts of maritime and international law as in the schools of lurisprudence. He established for himself an Europeau reputation, which has been maintained in all its freshness to the present day." (p. 37).

quamquam magnam non nacta sunt famam, accuratius tamen nobis inspicienda videntur, quum illis disertius quam usquam fere alibi in nostratium scriptis exponatur idem, quod PUFENDORFIUS eiusque discipuli apud exteros docuerint, nullum esse ius gentium nisi id quod ex praeceptis naturalibus derivetur. Anno 1765 Groningae prodiit " Specimen iuris gentium inaugurale quo praecipua civitatis gentium maximae atque iuris earundem voluntarii séu positivi inde derivandi fundamenta distruuntur" auctore IOHANNE HENRICO ENTRUP') Quicumque in iuris gentium historia non plane hospes est, iam ex titulo intelliget actorem sibi proposuisse refellere systema WOLFFII philosophi Germanici '). - Hic enim postquam ingens opus scripserat de iure naturae 3) anno 1649 edidit ius gentium methodo scientifica pertractatum in quo ius gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur) et eodem anno utriusque operis compendium cui titulus institutiones iuris naturae et gentium. In hisce operibus WOLFFIUS agnoscit " dari ius gentium ab ipsa natura constitutum, quod nihil aliud sit, quam ius naturae ad gentes applicatum, quod ius gentium originarium et necessarium vocat; sed tamen insuper dari contendit ius gentium positivium, quod (ut iam titulus secundi operis docet) voluntarium sit vel pactitium vel

1) Hunc sciptorem apud exteros nullibi memoratum invenimus; verumtamen saepe de eo agit DE WAL v. cl. Inleiding, cet. passim.

2) De WOLFFIO inter alios cf. VON OMPTEDA Op. 1. § 93; VON KALTENBORN, Kritik. p. 66. sqq. et WHEATON, Hist. I. p. 227 sqq. qui tamen in nonnullis lapsus est, ut recte adnotavit VON KALTENBORN. 1. 1.

3) Prodiit hoc opus anno 1640-1648 octo voluminibus, quorum singulorum conspectum videre est apud MEISTER. Bibl. iur. nat. et gent. I. p. 411.

4) Quod scripsit WHEATON I. p. 228. WOLFFII, opus de iure naturae constare novem voluminibus explicari potest ex ipsa WOLFFII praefatione ad iuris gentium methodum: » quod si vero quis obstinatior fuerit quam ut admittat ius gentium a iure naturae separari, per nos volumen praesens, quod de eo condidimus, partem nonam iuris naturae appellet." Non tamen quod eam ob causam WHEATONEM inter illos » obstinatiores numerare volumus: eum in errore versatum esse ex iis, quae ipse statim addit, satis apparet. Cf. et initium WOLFFII Institutionum praefationis.

[ocr errors]

consuetudinarium.

Inter omnes enim gentes existimat ab ipsa natura constitutam esse civitatem maximam, quae nitatur societate ab ipsa natura inter omnes homines constituta, ut mutuo auxilio se statumque suum perficerent; sic singuli homines coaluerunt in societatem civilem, et eodem modo gentes, quae norunt commoda ex universali societate redundantia impetu naturali feruntur in illam omnium gentium consociationem, ceterae gentes in eam consensurae praesumuntur. Finis huius civitatis maximae est mutuum adiumentum, forma democratia viget in : ea ius positivum, voluntarium, universale quod aequipollet legibus civilibus. Pro voluntate omnium habetur id, quod maiori parti, i. e. moratioribus, visum est, quodque id est, in quod consentire debent gentes, si ductum naturae secutae ratione recte utantur. Praeterea etiam est ius gentium positivum particulare consuetidunarium aut pactitium" 1). Ad illius autem iuris gentium voluntarii, non minus quam civitatis maximae notionem destruendam 2), ENTRUP conscripsit specimen suum. Iam in initio quaestionem circa illud ius, quod inter gentes locum obtinet" sibi tractandam sic posuit): num praeter sanctissima iuris naturae praecepta inter gentes insuper locum habeat ius aliquod positivum voluntate gentium introductum." Attamen omnino false quaestionem sic ponit; nam et illi, qui cum eo reiiciunt ius gentum voluntarium, tamen aliud ius gentium, praeter ea sanctissima iuris praecepta agnoscere possunt, nempe illud, de quo iam saepe egimus, quod nititur gentium consensu, sive tacito, sive expresso 1). Sed videamus paullo accuratius quam auctor noster viam ingressus sit, ad quem finem pervenerit.

[ocr errors]

Ictos, qui hanc iuris disciplinae partem attigerunt dividit in duas classes. Priori adnumerandi ex eius opinione, i qui

1) ENTRUP. 4. Haec sunt ipsa verba auctoris huius speciminis, quibus concinne expressit systema illud WOLFFIANUM, quod diu multis in ore fuit.

op.

2) WOLFFII doctrinam de civitate maxima egregie refutavit DE VATTEL XXIII. seq. 1. Préface p.

3) § 1.

4) Melius quaestionem definit § 7.

stant pro iure gentium voluntario a iure naturae distincto quales sunt GROTIUS, MEVIUS, SELDENUS, VELTHUYSIUS, SAM. RACHELIUS, VITRIARIUS, aliique, et inprimis, quamquam aliter illud concipit, WOLFFIUS 1). GROTIUS certe ius gentium agnoscit a iure naturae diversum; verumtamen iterum hic nobis monendum est, (atque hoc egregie praetervidit ENTRUP) apud GROTIUM duo distinguenda esse iura gentium, unum, quod inter gentes valet nititurque aut iure naturali aut gentium communi consensu; alterum, quod latius patet quam ius civile quodque multarum gentium voluntate vim obligandi accepit 2). Quid de hoc censeamus supra iam sat saepe exposuimus, sed quoquo modo res sese habet, hoc planum est, comparationem, quam auctor instituit inter GROTII et WOLFFII ius gentium voluntarium 3), iam eo nomiine absurdam esse, quod omnia ea, quae a GROTIO illuc referuntur *), a WOLFFIO pertractantur in tribus prioribus Institutionum partibus ubi de solo iure naturae agit; in quarta enim parte demum ius gentium attingit, ibique nullam harum rerum facit mentionem. Alteri Ictorum classi ENTRUP adscribit patronos contrariae sententiae, non dari nempe ius gentium positivum a iure naturae distinctum, inter quos praecipuum obtinent locum HOBBESIUS, PUFENDORFIUS et praeter alios etiam BARBEYRAC et HEINECCIUS, ut ipsi iam vidimus 5). -Arridet nobis (sic pergit) haec sententia postrema neque aluid ius, quod veram vim obligandi habeat qualis legibus competit, inter gentes obtinere putamus quam ipsas leges naturales." Negat igitur dari ius gentium positivum, negat iura pactitia peculiare ius gentium appellari posse, iisque leges constitui; negat mores et consuetudines

[ocr errors][merged small]

2) GROT. de I. B. et P. Proleg. § 1. 17. 40 et I: 1 § 14. 3) § 5.

4) De I. B. et P. II: 19. § 6.

5) Errat tamen auctor quum iis annumerat DE VATTEL, qui diserte agnoscit ius gentium positivum, ut dicit, a naturali sive necessario distinc. tum, quamquam acriter refutet WOLFFII civitatis maximae notionem. Cf. modo eius operis Préface et Préliminaires, passim, imprimis tamen § 27.

[ocr errors]

tacito earum consensu comprobari easque vim obligandi habere; negat obligationem internam idoneum esse fundamentum pro obligatione externa ad civitatem maximam inter gentes constituendam et ad concipiendum ius gentium consentiente earum voluntate constitutum. Quod ad ultimum hoc attinet, omnino cum eo facimus civitatem illam maximam esse chimaeram 1), nusquam inter gentes talem rempublicam inveniri, et praeterquam quod multa in ea desiderantur, quae ad civitatis rectam notionem desiderari nequeunt (v. c. forum publicum in quo omnes civium lites dirimuntur), insuper illud pugnare cum summo iuris gentium principio, quod omnes gentes liberae sint quasi personae, et inter se aequales. Verumtamen ex hoc principio non necessario sequitur 2) nullam omnino esse ius gentium a iure naturae distinctum, contrarium iam satis apparuit ex iis, quae ex BYNKERSHOEKIO adduximus. Neque igitur hoc loco iterum refellemus tres illas priores assertiones sive potius negationes; aedem fere sunt, quas iam in BARBEYRACIO, HEINECCIO aliisque reprehendimus, de nonnullis tamen eius argumentis pauca dicemus. Consensum tacitum existere non satis probari contendit, quia imitatio continuata inter gentes deëst3); et hanc in rem satis acute profert exemplum, quod solemnis indictio belli non ubique inter populos observatur. At praetervidet ipsum BYNKERSHOEKIUM, ex quo exemplum illud hausit, diserte scripsisse, belli indictionem recte praestari, iure tamen non peti posse, quia gentium usus hac in re non consentaneum est *). Quid vero si nos ex eiusdem Icti scriptis haurire volumus ad nostram sententiam firmandam doctrinam de contrabandis, de legatorum iuribus et privilegiis, de iure eorum, qui sunt in bello medii, de paroemia vrij schip, vrij goed? certe omnia haec tantum, sive ex pactis, sive ex usu diuturno cognosci possunt, sed quid his in rebus iuris sit ex pactis usuque etiam firmiter constat. Alterum affert argumentum nempe quod, ut consuetudo legem obtineat, requiratur

1) § 14. sqq.

2) § 8.

3) § 11.

4) BYNKERSH. Q. I. P. I: 2.

[ocr errors]
« PreviousContinue »