Page images
PDF
EPUB

gumento nimis magnam vim usui tribuere videtur; ipse enim confitetur, eodem GROTIO duce, victos in servitutem redigere eosque interficere ex iure naturae et praeceptis moralibus vetitum esse, et iam saepe diximus 1) ius naturae aeque ac doctrinam moralem legem esse aeternam cui nulla humana lex ne tantillum quidem repugnare potest. Rectissime igitur docet GROTIUM errare, scribentem 2): "ius gentium permittit multa, quae iure naturae sunt vetita," sed recte sese habere, quae sequuntur: vetat quaedam permissa iure naturae." "Nam, quem interficere liceat, eum gladio an veneno interimas nihil interest, at ius gentium si non omnium certe meliorum iam olim est ne hostis veneno interficiatur 3), qui consensus ortus est ex ea ratione communis utulitatis, ne pericula in bellis, quae crebra esse coeperunt nimium intenderentur."

Haec quod ad LUZACII opinionem de iure gentium universe attinet: quae de singulis, inprimis de bellicis rebus et de legatorum iuribus disseruit infra suis locis dispiciemus. Hoc modo addamus *), ex omnibus eius scriptis patere eum inprimis operam dedisse, ut omnia, quae WOLFFIUS in abstracto, ut aiunt, constituerat praecepta ipse cum legibus populorum compa

raret.

§ 9. H. C. CRAS.

Inter eos, qui in patria nostra optime de iure gentium excolendo meruerunt, non est praetereundus HENRICUS CONSTANTINUS CRAS, qui non solum huius disciplinae conditoris laudes et apud Neerlandos et apud exteros celebravit, sed et ipse ita nostrae scientiae et simul iuri naturae operam dabat, ut utriusque disciplinae professionem illustris Athenaei Amsteloda mensis curatores cathedrae iuris civilis, quam eodem loco iam occupabat, adiunxerint. Ex maxima necessitudine quae ei erat cum ELIA LUZACIO ab illo inde tempore, quo ad iurispruden

1) Vid. supra P.

2) De I. B. et P. III. 4. § 14.

3) Cf. LUZAC ad § 1195 WOLFFII.

4) Ut recte monuit KEMPER, V. cl., or. laud. p. 6.

tiam in Academia Lugduno-Batava accederet, fructus tulit neque paucos neque leves 1). Ab illo etiam hoc didicisse videtur, ut plurimi faceret HUGONIS GROTII scripta, ita ut cum publici iuris docendi provinciam susciperet, orationem habuerit de perfecti Icti forma in Hugone Grotio spectata, cuius orationis postea magnam transcripsit partem (quam tamen multis additamentis auxit) in laudatione Hugonis Grotii, cui in publico certamine palmam dedit Academia Regia Holmiensis Sueciae 2). Audiamus, quid scripserit de GROTIO iuris gentium vim ac auctoritatem vindicanti 3). "Plena in luce, inquit, collocavit non illud quidem universale omniumque populorum commune quale gentium ius. Praeter ipsius iuris naturae decreta nullum reperiri vir magnus ipse fatetur, sed proprium quoddam ius earum nationum, quarum ex tacita voluntate illud nasci posse et natum esse censuit, eaque propter voluntarium et arbitrarium appellavit. Hoc vero ius gentium eodem modo docuit probari quo ius non scriptum civile, nimirum usu constanti ac testimoniis peritorum. Itaque longe absit a nobis istaec iniquitas, ut GROTIUM unquam somniasse arguamus praecepta huius iuris gentium esse leges proprie dictas a naturae legibus totas disiunctas et penitus diversas, quam opinionem viro temere tribuerunt multi, eaque de causa magno conatu bellum moverunt. Immo GROTI haec fuit doctrina, consensum etiam factis et non factis quae indubitatae voluntatis signa habeant declarari, atque ita tacite datam fidem longoque usu confirmatam ex ipsius naturae decretis iura quaedam gentium et officia parere, quae sine magno scelere nequeant violari.”

Non potuimus totum hunc locum non transscribere, quum tam multum faciat ad corroboranda ea, quae et nos iam supra

1) Vid. J. M. KEMPER v. cl. orat. laud. p. 4 et GRASSIUS ipse in Notice sur la vie et les écrits d'Elie Luzac (praefixa LUZACII opusculo: Le Bonheur ou nouveau système de Iurisprudence naturelle, Amst. 1820) inpr. pag. 23, sq.

2) De nexu inter utramque orationem ipse dixit in praef. ad Laud. HUGONIS GROTII (Amst. 1796). De huius laudationis meritis verbo monuit KEMPER, or. laud. p. 32.

3) Orat. p. 26, 27. Laudat. p. 24, 25.

saepius de GROTIO diximus; strenuum igitur iuris naturae defensorem, qualis CRASSIUS fuit (quem tamen in iure naturae tractando multo plus praestitisse quam in iuris gentium disciplina et nos quoque confitemur) habemus docentem consuetudinem esse et tacitum consensum, qui, dummodo ex historia probentur), una cum iuris naturalis praeceptis officia inter gentes observanda constituunt, eundemque insuper testantem hanc etiam fuisse illustris GROTII opinionem.

Attamen veritatis fines excedere videtur CRASSIUS cum dicit iuris naturalis gentiumque disciplina quanto superiores vicerat tanto etiamnum posteris GROTIUM praestare 2)."

§ 10. F. G. PESTEL.

Pluribus de iure gentium egit Crassianae Amstelodamensis iuris naturalis scholae in Academia Lugduno-Batavae aemulae *) princeps FREDERICUS GUILIELMUS PESTEL. Sicut CRASSIUS ita et ille totum fere se vovit iuris philosophici studiis: neque eum tamen minoris momenti fecisse historiam testantur eius Commentarii de Republica Batava. Ex omnibus eius operibus diserte patet quid ipse cogitaverit de iuris gentium disciplina nec minus quam ille egregius eius exstiterit fautor. Inprimis tamen de eo argumento accurate egit (idque multo melius quam multi alii doctores in docto elaboratoque systemate)) in orationibus quibus Professoris Lugduno-Batavi munus auspicatus est quibusve bis Rectoris Magnifici provinciam deposuit. Gentium ius (quod una cum iure naturali et iure publico proprie sic dicto ius publicum universale constituit) ibi docet bipartitum esse, 1o quod inter universos populos natura stabilivit, 2° quod usu vel consensu humaniores atque coniunctiores inter se statuerunt 5). Sic acerbitas bellorum, quam GROTIUS dissuasit

1) Orat. p. 56.

2) Orat. p. 30. Neque haec in Laudatione repetita esse repperi. 3) KEMPER or laud. P. 10.

4) Valde tamen dolemus, quod eius Prolegomenorum iuris naturaə et gentium editorum Lingoviae anno 1758 copia nobis facta non sit aeque minus ac eius dissertationis de co quod interest inter ius et rationem belli, ibid. 1763.

5) Or de dumnis ex negl. iuris publ. in civitt. redundantibus. p. 22.

sed iniustam esse negavit, retusa est sanioris philosophiae praeceptis ac gentium moribus: praevaluit sententia bellum non cum inermi et tranquilla civium multitudine sed cum solis armatis 1) geri, in hostes tela mitti, non autem illis aegre fieri, saucios ét hostes ét amicos pari cura victor hodie complectitur, praedae maritimae ius foederibus coerceri coeptum est, merca turae cum a 50 inde annis certatim studeant populi Europaei necessitudo quaedam inter navigantes et mercatores arctior coaluit ex qua ius quoddam inter eos natum communi gentium consensu paullatim firmitatem nactum est 2). Generis humani maxime interesse profitetur ut iuris gentium, quod voluntarium dicitur ob originem, necessarium est vi sua, qúa gentes obstringit, stabile fundamentum exquiratur ne illud ius, a quo tot hominum quies pendeat anceps et veluti volaticium. sit 3). Monet hic magnum et catenatum laborem exigi, quod quum certum et consentaneum quid statuere velis, seriem rerum gestarum ex tot diplomatum codicibus et historiarum monumentis repetere cogaris inprimis tamen. summa ingenii perspicacia utendum esse 1). Neque minoris pretii sunt, quae in ultima nec non in penultima parte commentariorum de rep, Batava scripsit PESTELIUS de iure gentium quibus illi, qui foedere Traiectino coniuncti erant inter se utebantur, " de statu Belgii Foederati ad caeteras Europae gentes relato" et " de iuribus foederum, quae identidem cum ipsis percusserunt 5)." Singulae quae in hisce attigit suo loco referemus. Hic tantum monebimus eum in exponendis societatis Traiectinae sociorum iuribus et officiis mutuis docere ex tribus fontibus ea cognosci:

1) Ne quis obiicial recentissimam historiam probare id ubique et in Europa quidem non praevalere, idque testari posse Russiae littorales ad mare Balticum et ad mare Azofi; omnium etiam eorum, qui ceteroquin partibus occidentalium addicti sunt, reprobatio satis docet talem immanem barbariem non amplius iuris esse inter gentes.

2) Or. de fructibus qui ex iurispr. perfectiori ad Pop. Europ. saeculo XVIII pervenerunt (L. B. 1789) p. 50.

3) Or de damnis cet. p. 27.

4) Ibid. p. 28.

5) Comment. de Rep. Bat. (L. B. 1782), Proleg. p. VII.

"ex natura, verbis, ac mente foederis, tum ex decretis sociorum postea factis, tandem ex usu, et quidem ex eo usu, qui ex tacita sociorum voluntate ortus, inter populos liberos legem efficit 1)."

PESTELII, sicuti in ceteris iuris disciplinae partibus ita et in iure gentium merita celebrare nostras vires excederet neque id opus est, quum tot tantique eius grati discipuli multiplici modo eius laudes publice praedicaverint. Inter hos praesertim nominandus est summus noster BILDERDIJKIUS, qui non solum lubenter semper profitebatur se PESTELII esse discipulum 2), sed eius doctrinam et humanitatem exposuit in opusculo iam saepius a nobis laudato. "In iure gentium exponendo, sic fere ibi scribit, quod partim oritur ex iure naturae, partim ex foederibus, usu et communi consensu, PESTELIUS inprimis magnum se praestitit et incomparabilem. Locuples eius egregiisque fundamentis superstructa doctrina, ingenium acutum et bene exercitatum, animus iustus et integer, in hac inprimis iurispru dentiae parte docenda excelluere super omnium imaginationem 3)." Nec alii desunt testes: MEERMANNUS Ictus eximius, artium litterarumque cultor et fautor PESTELIUM bis audivit GROTII opus immortale De iure belli ac pacis iucunda gravitate explicantem *)": atque unus omnium ex PESTELII institutione sicut in unaquaque iuris publici parte ita et in hac uberrimos se percepisse fructus gratissimo animo saepius professus est GYSBERTUS CAROLUS VAN HOGENDORP 5).

1) Ibid. § 351.

2) Cf. quae hac de re annotavit TYDEMAN vir. cl. in annot. et addendis ad BILDEBDIJK: Gesch. des vaderlands, Tom. XIII. P. I. p. 195 sq. 3) BILDERDIJK, Pestel, Gedachtenis-rede (L. B. 1809) p. 60 et passim. 4) CRAS, vir. cl. Elogium Meermanni. (Amst. 1817).

5) Hic sub PESTELIO, cuius per biennium fructus erat privata institutione, defendit Diss. de acquabili descriptione subsidiorum inter gentes foederatas (L. B. 1786), qua licet pleraque spectent argumentum ex oeconomia politica (quae hodie sic vocatur) depromtum, multa tamen continentur, quae etiam ad nostrum pertinent materiam. Vid. p. 11. ubi laudat PESTELII Fundamenta Iurisprudentiae, atque addit: quibus acutissime expositis, si quam notionem iuris hauserim, eam praecipue debeo."

"

« PreviousContinue »