Page images
PDF
EPUB

.

§ 11. FREDERICUS FRANCISCUS LUDOVICUS PESTEL.

Patris quum celebravimus in iuris gentium disciplina merita, non possumus non indicare quaenam et filius in ea praestiterit praesertim cum certe non sine aliquo iure coniecturam facere liceat patris mentem in filii scriptis perlucere. Dissertationi inaugurali exhibenti selecta capita iuris gentium maritimi 1), nonnulla praefixit de notione iuris gentium universa: eaque tam clare et lucide conscripta sunt, ut unum alterumque locum hic transscribere non inutile fore iudicavimus. "Quemadmodum, inquit, hominem cum homine, ita et populos alios cum aliis natura perpetuo iuris vinculo colligavit, quod propterea iuris gentium naturalis seu communis nomine recte appellatur. Est itaque inter populos universos regula quaedam iusti et iniusti certa, sempiterna, nulli temporum statui, nullius populi praepotentis aut plurium vires suas coniungentium arbitrio obnoxia 2). Esse aliud ius gentium harum voluntate profectum permulti negant, affirmant populi Europaei, coque utuntur: intelligimus hoc nomine complexum regularum iuris, quas iustitiae naturali haud adversas complures populi Europaei ad sua et privatorum, quibus imperant, negotia belli et pacis tempore regenda communi consensu constituerunt 3)." Deinde indicat) hoc suum ius gentium voluntarium multum discrepare ab illo, quod apud GROTIUM eo nomine gaudet: neque minus distinguendum esse docet ab humanitate, quam gentes sibi invicem praestant, et a decoro cuius observantissimae esse solent: iuris enim neglectum populi vindicant bello, inhumanitatem et decori iniuriam contemptu aut odio, non vi. Denique 5) fundamenta, quibus nititur ius gentium voluntarium (contra PUFENDORFIUM aliosque) egregie demonstrat csse populorum verba et facta: verba quae in foederibus expressa paciscentes tantum obligant, facta, quae usum constituunt, qui omne

1) De ipsa huius dissertationis argumento infra suo loco videbimus.
p. 1.

2)

5) p. 2.

4) p. 3.

5) p. 4-9.

obstringit, qui cum potuerunt et eo, quo ex more gentium debuerunt, loco non intempestive intercesserunt, suamque agendi libertatem integram conservarunt.”

§ 12. P. PAUlus.

Inter eos Ictos qui in patria nostra ius gentium attigerunt singularem quemdam locum obtinet PETRUS PAULUS qui ceteroquin et in iurisprudentia et in rebus politicis celeberrimum dicam an famosum certe hominem non vulgaris ingenii se praestitit. In responsione ad quaestionem a moderatoribus rei TEYLERIANAE propositam 1) docuit omnes homines inter se natura esse pares atque exinde deducit sicuti singulos homines ita et singulas gentes aequo iure frui oportere, inprimis quum inter civitates invicem reviviscit ipse status naturae. Ex ea autem inter gentes iuris paritate nascitur ex eius opinione simplicissima iuris gentium theoria quam ad quinque praecipua refert capita. Primo loco docet in illo statu naturali nullum locum esse dandum cuidam iuri praecedentiae neque titulis aut honoribus ab una gente alteri praestandis. Deinde cuique populo liberum esse ius in omnia maria, et flumina; liberam igitur mercaturam: nullum ius eam prohibendi vel impediendi nisi tempore pestis aut belli: Deum enim cuivis homini plenum in ea ius dedisse neque arbitrari licere singulos huius iuris cessionem fecisse illudque in civitatem transtulisse. Invehitur igitur in eos Europae populos qui illa iuris principia spreverunt: inprimis in Anglos qui sibi dominium maris arrogarunt et in Hispanos ac Lusitanos qui sibi vindicaverunt novam et incognitam ad quam appulerunt orbis terrarum partem. Tertio loco ostendit nulli licere alteri adimere quae huic pleno

1) Rei TEYLERIANAE moderatores ad quaestionem propositam, quo sensu homines existimari possint aequales et quaenam sint illa iura et officia quae ex ea aequalitate exoriantur duas acceperunt responsiones praemio dignas, quarum auctores erant viri cl. CRAS et BROWN. (Vid. TEYLERS Godgeleerd Genootschap, Verhandelingen ao. 1793 Vol. XIII.) PAULUS varias ob causas impeditus quominus suam commentationem in certamen mitteret, postea tamen eam typis vulgandam curavit. Cf. operis dedicatio.

iure competunt, neque bona, neque vitam, neque libertatem: horum iurium violationem vi repellere licere atque si ipsius gentis cui iniuria allata sit ad illud deficiant vires, aliorum populorum esse auxilium praestare; omne vero bellum ob aliam causam susceptum illicitum esse. Quarto plane illicitum, immo summam iniuriam esse, si unus populus se vellet immiscere propriis rebus alterius alterumve suo imperio subiicere aut in servitutem deducere. Necessario inde sequitur nihil magis obstare hominum et gentium naturali paritati quam servorum commercia, immo ipsa servitus. In hoc autem argumento perlustrando diu versatur auctor; et quae hac de re egit prorsus egregie sese habent 1).

Videtur autem PAULUS in hisce multa vera falsaque commiscuisse. Nam etiamsi concedendum foret (quod tamen negamus) verum esse, quod auctor sibi in priore parte operis demonstrasse visus sit, singulos homines in statu naturali inter se prorsus esse aequales, falsum omnino est contendere gentes in illo statu naturali vivere: et coeci est negare nullum aliud inter eas intercedere vinculum. Verumtamen auctor sibi hac in re constat multam enim in superioribus operam in eo posuit ut demonstraret, ex hominum naturali paritate necesse esse ut in ́societate civili etiam omnes prorsus eiusdem sint iuris conditionisque. At quid opus est dicere, theoriam istam quae PAULI inprimis temporibus invaluit stultam esse atque inanem. Quae enim unquam fuit societas hominum in qua omnes prorsus eiusdem fuerint iuris et conditionis ? verum sicuti singuli cives diversi sunt iuris, diversae sunt conditionis aut ratione virium quas ipsa illis dedit natura, aut ratione loci et positionis quam quisque in civitate occupat, ita et inter gentes, licet omnes in hoc conveniant quod individuae sint iuris personae et nulla alius

1) Inter eos qui in patria nostra docte et diserte postea idem hoc de servorum commercio argumento attigerunt, inprimis commemorandi sunt 1. T. H. NEDERMEIJER VAN ROSENTHAL, Diss. Hist. Politica inaug. de servorum Afrorum commercio eoque recte sublato, nec non de Afrorum servitute penitus tollenda (L. B. 1816), et I. DE NEUFVILLE, Diss. inaug. de iis quae ad tollendum servorum Afrorum commercium inde a congressu Viennensi inter populos gesta sunt. Amst. 1840.

imperio subiecta sit, magna intercedit differentia quae diversa etiam iura parit. Quod enim aliae civitates ingentem impleant terrae tractum, aliae angustis includantur finibus; quod hae maritimis, illae terrestubis gaudeant viribus: quod huius incolae operam dent commercio, illius agriculturae; quod aliae ingentibus gaudeant divitiis, aliae minus sint opulentae, nonne haec et multa alia similia singulis civitatibus diversa parere debeant iura, diversam conditionem? Nec igitur iniquum ducatur quod iis civitatibus quae quoquomodo pollent viribus et potestate tribuantur iura praecedentiae aliique honores 1). Liberam et nos contendimus esse oportere marium et oceani navigationem, liberam inde etiam mercaturam: nec tamen cum auctore affirmare vellemus, cuique genti ius esse in alterius terris fluminibusque commercia agendi; et huic plane illicitum fore alteri impedimentum ferre portoriis vectigalibusque exigendis obstat enim quod ipse auctor antea scripsit ') de singulis hominibus, plenum cuique ius esse ubicunque terrarum commorandi et agendi, praeterquam in iis locis qui iam ab aliis iusta possessione occupati sint.

Haec autem de PAULO sufficiant: non magni pretii sunt profecto quae de iure gentium scripsit; attamen mentionem. eius scripti faciendam esse duximus quia solus fere inter nostrates iuris gentium theoriam diserte inaedificavit famoso systemati paritatis omnium hominum inter se, quod apud exteros auctores, inprimis superiore saeculo exeunte, saepissime invenias.

§ 13. G. DE WAL.

Saeculi superioris fine nec minus huius aevi initio nemo (si unum PETRUM PAULUM excipias) in patria nostra exstitit ex cuius scriptis editis appareat eum in primariis iuris

1) Vid. VON KALTENBORN, Kritik, p. 263 sqq. "Wie in jeder anderen Rechtsordnung so müssen auch die Völkerrechtlichen Subjecte eine höhere Ordnung über sich anerkennen und sich als Glieder eines diese Ordnung bildenden Ganzen geriren. Dabei ist festzuhalten dass diese Ordnung über der Willkür der einzelnen Staaten steht," cet.

2) p. 45.

gentium disciplinae partibus aliquid praestitisse. Neque est, quod causam huius iuris gentium excolendi inertiae longe quaeramus. Neque enim saeculi decimi octavi ultimum decennium, quum rebus novis moliendis permulti per totam Europam studerent, in patria nostra quietum ac tranquillum fuit: neque miseris annis insequentibus quum Belgii Foederati nomen ex Europaearum civitatum serie sublatum erat, et maiores nostri gemebant sub ferreo brachio tyranni, qui Gallorum imperium usurpaverat: neque primo tempore post gloriosam libertatis recuperationem anno 1813, et civitatem in novam formam redactam, aliter fieri poterat, quin omnium animi se converterent aut ad intestinas discordias, aut ad remedia quibus illas sanarent, aut ad ius publicum, quod in novo rerum ordine valeret'). Verum simulac res de novo in ordinem satis firmum et stabilem erant redactae, iterum reviviscere coepit apud notrates iuris gentium studium, quod licet non parem passum tenuerit, quoad illud ius universe spectatum attinet, cum iis, quae eodem tempore apud exteros in hoc argumento facta sunt, multa tamen egregia scripta peperit de specialibns nonnullis nostrae disciplinae partibus. Attamen nondum in eo sumus ut de his inquiramus: in ultima huius sectionis paragrapho nobis restat ut dispiciamus de eo, qui hoc nostro saeculo latius de universo iure gentium disseruit, nimirum GABINUS DE WAL. Prodiit nempe anno 1835 cura viri clarissimi C. STAR NUMAN Prof. Iuris in Acad. Gron. opus eius posthumum cui titulus: Inleiding tot de wetenschap van het Europeesch Volkenregt, quod etiam apud exteros famam aliquam nactum est. Videamus quid hisce Prolegomenis (nam bene animadvertendum est auctorem non scripsisse systema quoddam) contineatur, deinde quid alii de hoc opere dixerint.

Auctor opus tripartito divisit: in primo capite agit de significatione, nomine, divisione, fontibus, amplexu et utilitate: in altero, de historia: in tertio de historia litteraria iuris gen

1) VON KAMPTZ op. laud. p. 20. Die politische Verhältnisse, worin die Niederlanden sich fast während dieser ganzen Periode befanden, wirkten auch nachtheilig auf die gründliche und fleiszige Ausbildung, welche dieses Recht hier in früherer Zeit erhalten hätte."

« PreviousContinue »