Page images
PDF
EPUB

pretii est, quam tertio capite tradit historiam litterariam iuris gentium: quam vero post ea, quae iam priore capite conscripserat, pro magna parte tuto potuerat omittere.

Caput IV, quod, ut iam monuimus, auctore STAR NUMAN viro cl., fragmentum est systematis cuiusdam iuris gentium Europaei, agit de civitatibus Europae, quae sui iuris sunt deque earum diversitate. Primum quaerit quae civitates sui iuris dici possint; qua in re spectat colonias ac civitates inaequalibus foederibus coniunctas sive feudi, sive tributi, sive patrocinii 1). Verum infra plura hac de re nobis dicenda erunt, ubi agemus de dissertatione cons. F. E. BERG de foederibus patrocinii, quam etiam in hoc argumento saepe laudavit DE WAL. Deinde multa conscribit de provinciis, quae contra summum Imperantem arma susceperunt ), et hac opportunitate copiose exponit quomodo ius gentium a magnis Europae potestatibus in Belgica insurrectione tractanda turpissime violatum sit; verum quaerere licet an magnum quod et hic et alibi huic quaestioni spatium concedat auctor, nonne probet opus hocce nimis secum circumferre indicia temporis, quo conscriptum sit, vel potius lectiones hasce non eo modo typis fuisse destinatas? Sequenti paragrapho (de Europae civitatibus ratione iuris gentium) indicat diversos modos, quibus illae distingui possint, ratione nempe habita: situs, ordinis, bellicarum virium, (landen zee-mogendheden,) religionis, regiminis formae. Denique statistice enumerat omnes Europae civitates liberas et semiliberas ), quibus adiungit conspectum civitatum Americac.

Satis iam profecto superque tempus est ut finem imponamus huius operis materiae expositioni: si in eo exponendo longiores fuimus, excusatio sit, quod hocce opus unicum huius generis est, quod in patria nostra prodierit, quum exteri compluribus et (ut dici oportet) multo melioribus huiuscemodi operibus

1) p. 221-230.

2) p. 232-246.

3) Semi-liberas; melius nisi fallor sic latine redditur, quod gallice audit états mi-souverains, quam quod HOFFMANN, Diss. de gent. pact. et foed. (op. 1.) p. 27, 39 cet. aliique scripsere civitates subordinatae; hoc autem ne latinum quidem est. Pro nobis faciunt, v. c. CIC. Ep. ad. Alt. XIII. 31, SEN. de Brev. Vitae, c. 5 in fine.

gloriari possint. Vel sic tamen etiam apud extraneos DE WAL famam nactus est: licet plerique qui huius operis mentionem fecerint, satis iniqui erga actorem fuerint: cuius rei v. c. testis sit iudicium, quod de eo nuperrime tulit R. VON MOHL 1). Auctorem virum doctissimum vocat, verum arbitratur eum utiliorem laborem suscipere potuisse, quam hancce Prolegomeno. rum conscriptionem: etenim novi quid aut bene elaborati ibi non inveniri, neque philosophica neque historica ratione, atque, licet sine gravi iniuria negari nequeat auctorem valde accurate intelligi posse, neque eum ingentem scriptorum numerum pertractasse, frustra tamen quaeri consilium et utilitatem eius libri: quod ad historiam quam dedit litterariam attinet, eam nemini ullo modo satisfacere posse, nisi forte illi cui opus est brevissimo conspectu. Haec autem etiamsi negare non possimus pro magna parte veriora esse, tamen nimis dura sunt: VON MOHL enim praetervidit huius operis naturam et indolem. Ex praefatione scilicet, quam operi praefixit editor, apparet hunc librum nihil aliud esse quam lectiones, quas auctor habuit de iure gentium in Academia Groningana, atque ab editore etiam editum

1) Die Gesch. und Literatur der Staatswissenschafften in unserer Zeit. Tom. I. Erlangen. 1855. p. 235. »der gründlich gelehrte DE WAL.” p. 370. » Die Literargeschichtliche Arbeite von dem Hollander DE WAL ist weder dem Umfange noch hinsichtlich der Tiefe irgend genügend. Sie mag zür ersten Zurechtfindung für Anfänger dienen, allein sie giebt keineswegs ein vollständiges Bild der Entwicklung, und des Bestandes der Völkerrechts-Litteratur. Ihre Abfassung in einer wenig verbreiten Sprache ist natürlich ein weiterer Nachttheil (!)" p. 377. »Desshalb hätte denn in der That SABINUS (sic) DE WAL eine nützlichere Arbeit wählen können als seine Einleitung in das Völkerrecht. Er giebt vier nicht wesentlich zusammengehörige Abhandlungen. Etwas Tiefes und Eigenthumliches, sei es nun in der Geschichtlichen Auffassung, ist nirgends zu finden und wenn auch Verständlichkeit und reiche Belesenheit ohne Unbilligkeit nicht verkannt werden können, so sieht man sich doch vergebens nach einen tüftigen Zwecke und angenfälligen Nützen des Buches um.” Cf. et VON KALTENBORN, Kritik des Völkerrechts. p. 127. Verum hic tantum hausisse videtur ex ipso VON MOHL, qui nempe monographias quibus constat opus eins laud. iam edidit in Tübinger Zeitschrift für Staatswissenschaft 1846, sqq. (vid. VON KALTENBORN, p. 103.)

esse eo consilio ut alibi quoque esset manuale scholas de eiusdem iuris disciplinae parte habendi. Praeterea auctor hocce opus nondum typis mandaverat: ne ab omni parte quidem absolverat, cuius rei indicia afferre non difficile est 1).

Attamen quamquam is, qui exterorum de iure gentium scripta terere solitus est, non multum ex hoc opere discet, non plane displicebit ei, qui primum hoc argumentum attingit: atque et hic et ille mirabuntur ingentem, quem ubique laudat scriptorum numerum et modum quo omnium ubicunque affert ponderatque sententias 2). Quum hoc igitur unicum sit opus huius generis, quod in patria nostra in lucem prodierit, ne illud spernamus; ultima imprimis pars multa continet, quae scire nostra omnium hoc praesertim tempore permultum interest. Finem ergo imponamus ét huius viri clarissimi ét omnium qui hac sectione recensentur de iure gentium universe meritorum sicuti ex scriptis patent expositioni, verbis viri clarissimi STAR NUMAN): Moge dit geschrift medewerken om den zin voor de beoefening eener Nederlandsche wetenschap in den Nederlandschen geest te verlevendigen!"

1) Praeter exemplum supra iam laudatum duo hic memorasse sufficiat, quae auctor fortasse in margine manuscripti annotavit, certe non typis destinavit: p. 3. » De uitdrukking van SCHMALZ, juridisch-regt is een pleonasmus, en behoort dus gerangschikt te worden nevens die van een' ronden cirkel, een' zwarten moor en dergelijke! et p. 9. »Opmerkelijk is het, dat het woord Natio reeds bij de Romeinen dikwijls eene beteekenis van kleinachting en versmading had. Bij ons heeft iets dergelijks plaats, wanneer men van een' Israëliet met kleinachting en spottende zegt: » hij behoort tot de Natie!" Deinde, praeterquam quod auctor saepissime verbosus est, nonnumquam repetita invenies, quae iam in superioribus enuntiata erant.

2) Melius inter exteros scriptores auctoris consilii rationem habuit PINHEIRO FERREIRA in brevi huius operis recensione in Revue étrangère et française de législation, publiée par FOELIX. Tom. IV. (1837). p. 710,

711.

3) Praef. p. VI. Postquam superiora conscripseram in manus venit brevis huius operis recensio in Bijdragen tot Regtsgeleerdheid en Wetgeving, door Mrs. DEN TEX en VAN HALL. X. p. 307-310. Gaudeo me ab huius anonymi (?) auctoris iudicio non magnopere dissentire.

SECTIO II.

DE SINGULIS IURIS GENTIUM PARTIBUS PRIMARIIS.

CAPUT I.

DE IURE FOEDERUM DEQUE FOEDERUM COLLECTIONIBUS.

Quum priore sectione saepissime vidimus inter fontes, e quibus ius gentium hauriendum sit, praecipuum locum obtinere foedera, vix opus erit rationes reddere cur in exponendo, quid in primariis iuris gentium partibus nostrates praestiterint, primum locum tribuamus iuri foederum, quorum sancta observatio basis est totius fere iuris gentium disciplinae. Veruntamen, antequam de hoc ipso iure agamus, non inutile erit dispicere quid nostrates egerint in foederibus colligendis aut in eorum argumentis indicandis. Non enim multum aget qui exponat quid foederibus sancitum sit, quid gentium expresso consensu et enunciata voluntate in illis valeat, nisi admoneatur, ubi ea reperiuntur. Atque ab illo populo qui propter iuris gentium peritiam nobilem inter gentes sedem occupat: qui immixtus fuit in omnibus fere quae olim in Europa alicuius momenti gesta vel tractata reperias 1), in cuius terra inde a pace Westphalica per spatium quinquaginta et quod excurrit annorum quaevis pax inter gentes paullo illustrior fuit composita (pax Bredana, Neomagensis, Rysvicensis, Rheno-Traiectina, cett.) 2),"

1) KLUIT, Historia Foederum. I. p. VII.

2) II. M. HOFFMANN, Diss. de gentium pactionibus atque foederibus, (Traj. 1824) p. 2. Egregiam hancce dissertationem laudat quoque R. VON MOHL, op. 1. p. 434: Diese Academische Abhandlung umfasst zwar die ganze Lehre von den Vertragen und erörtert die einzelnen grossen Fragen." Quum vero adiicit maiorem partem exemplorum ex vetere historia esse petitam, fere eo adducerer, ut dicerem eum dissertationem non inspexisse, Foedera enim recentioris aetatis ubique esse allata unicuique patebit, qui etiam obiter modo specimen hocce percurrerit.

ab illo, inquam, populo iure exspectari potest, sedulo eum collegisse pacta et foedera quorum cognitione carere non potest, neque qui incumbit iuris gentium studio, neque inprimis qui totum se vovet prudentiae politicae 1).

§ 1. De Foederum collectionibus deque foederum historia.

Quum nobis id incumbit ut ostendamus quid viri docti in patria nostra in iure gentium excolendo praestiterint, nemo aegre feret quod in horum virorum doctorum seriem non retu lerimus eos qui, licet optime de nostra disciplina meriti sint, foederibus sedulo colligendis, iisque collectionibus publici iuris faciendis, dici tamen non possint aliquid in ipso iure gentium. praestitisse. Idem nempe in hac valet ac in aliis disciplinis, qui v. c. leges civiles colligit easque typis mandari curat nunquam eam ob causam inter iuris peritos recensebitur: aliud tamen est, si legibus illis eruditas addiderit annotationes aut si eorum argumenta historiamque docte exposuerit. Eandem igitur secuti rationem KLUITIO nostro in hac commentatione locum non daremus si nil aliud edidisset quam Indicem suum chronologicum foederum, cett.; nnnc autem quum in illorum foederum ratione et historia accurate tradendis multa attigit quae egregie faciunt ad ius gentium cognoscendum, eum in nostra serie praeterire nefas esset. Nec tamen a nostro proposito prorsus alienum ducetur si verbo commemoramus praecipuas foederum collectiones, quae curantibus sive ipsis nostratibus sive aliis peregrinis in patria nostra in lucem prodierunt. Ac primum profecto locum inter illas obtinet DUMONTII opus quod vocatur Corps diplomatique, ad quod omnes solent provocare et iuris gentium et historiae universalis scriptores (Amst. et Hag. Com. 1726-1731). Octo voluminibus quibus haccce collectio constat postea quinque insuper addita sunt tamquam supplementum (1739) cura ROUSSETTI, quod etiam continet BARBEYRACI histo riam veterum foederum, de qua mox plura. Verum ingens illud

1) Cf. VAN DIJK, Répertoire historique et chronologique des Traités conclus par la Hollande depuis 1789 jusqu'à nos jours. (Utrecht 1846). Discours préliminaire, passim.

« PreviousContinue »