Page images
PDF
EPUB

gionis ipsorum usus et exercitium permittetur: absque tamen praeju dicio Catholicae Romanae religionis; et ut clerus, templa et ecclesiae Catholicorum intacta et libera permaneant; atque ea, quae hoc disturbiorum tempore utriusque occupata fuerint, rursum eisdem restituantur. (1. §.) (Ezzel összefüggőleg az 1608. koronázás előtti decretum 1. §. ezt határozza :

37.) Ut religionis exercitium tam Baronibus, Magnatibus, Nobilibus, quam etiam liberis civitatibus, ac universis Statibus et Ordinibus regni in suis ac fisci bonis; item in confiniis quoque regni Hungariae militibus Hungaris, sua cujusque religio et confessio, nec non oppidis et villis eam sponte ac libere acceptare volentibus, ubique liberum relinquatur, nec quisquam in libero ejusdem usu et exercitio a quoquam impediatur.)

38.) Palatinus eligatur cum sua dignitate, more antiquitus consueto, in proxime celebranda diaeta. Quia vero sua Caesarea ac Regia Majestas in Hungaria residere nequit: ideo statutum est, quod sua Serenitas secundum plenipotentiam sibi per Suam Majestatem concessam, in negotiis regni Hungariae per Palatinum et consiliarios Hungaros, non secus, ac si Sua Caesarea, Regiaque Majestas personaliter praesens adesset, audiendi, proponendi, judicandi, concludendi, agendi et disponendi, in omnibus iis, quae ad conservandum regnum Hungariae, ejusdemque Regnicolarum quietem, et utilitatem videbuntur esse necessaria, plenariam potestatem et facultatem habeat. (A bécsi békekötés 3-dik cikke.) - (Ugyanezen határozatot az 1608. koronázás előtti decretum 3-dik czikke 1. §. következőleg egészítette ki:

39.) Sua regia Majestas duas ex Statu Catholico Romano, et totidem evangelicae confessionis personas proponat, ex quibus Status et Ordines quemcumque eligent; Sua Majestas intra annum ab obitu Palatini pro electione novi Palatini peculiarem generalem Regni diaetam indicet, hozzá tevén mindjárt a 3-ik szakaszban :

40.) Quod si facere Sua Majestas nollet, tum Judici

Curiae Regiae, vel ipso non existente, Magistro Tavernico rum, plenaria sub amissione honoris et officiorum suorum, auctoritas tribuitur: diaetam ad Palatini elegtionem indicendi ac promulgandi. k. e. 1608. 3. c. 2. §.)

41.) Ut corona in regnum Hungariae reducatur, (b. b. 4. c.) et in manibus eorum qui ad ejus custodiam ex nativis Hungaris saecularibus delecti fuerint, in regno relinquatur. (k. e. 1608. 4. c.)

42.) In Thesaurarium nativi Hungari semper, et saeculares eligantur, (b. b 5. c.) et ut exterae nationes deinceps ir. nullos omnino regni proventus se ingerant. (k.e. 1608. 5.) 43.) Sua regia Majestas Hungariam et partes ei annexas per Hungaros nativos possidebit, tam majora quam minora officia regni, etiam confiniorum praefecturas Hungaris, nullo interposito religionis discrimine, conferet. (b. b. 9. 10. c.)

44.) Caveat Sua Majestas regia, ne exterae nationes et alterius nationis homines in gubernationem Hungaricam se ingerant, neve in rebus Hungaricis aliorum, quam Hungarorum consilio absque religionis discrimine Sua Majestas utatur. (k. e. 1608. 10. c.)

45.) Quaerulantes injurias suas juris ordine prosequantur, et (P. I. t. 9.) nemo, nisi legitime citatus, jurisque ordine convictus puniatur. Decreta regni, quae antiquis legibus regni contrariantur, in diaeta proxima emendentur. (b. b. 11. c.)

46.) Ut omnes, qui Domino Bochkayo adhaeserunt, in fidelitatem Suae regiae Majestatis, tamquam legitimi ipsorum Regis redeant et recipiantur. (b. b. B. 21. §.)

47.) Regni Hungariae regnicolae et comitatus Suae regiae Majestati ad perpetuam fidem et observantiam se obligabunt neque (salvis semper juribus et libertatibus regni) -unquam defectionem, rebellionem, insurrectionem etc. contra Suam Majestatem, contra bonum regni etc. in aeternum attentabunt. (b. b. B. 27. §.)

48.) Ut haec omnia majori robore firmentur, Sua regia Majestas diplomate suo firmiter promittet, et penes eandem

Regnum quoque Bohemiae, Archiducatus Austriae, Marchionatus Moraviae, Ducatus Silesiae, et Serenissimus Dux Ferdinandus cum Ducatu Stiriae assecurabunt, quod Sua regia Majestas reconciliationem cum Hungaris factam, inviolabiliter in omni sua parte observabit, et vicina quoque regna ac provinciae nihil, quod vicinitatis jus possit laedere, attentabunt. (b. b. B. 26. §.)

49.) Accedente consensu et auctoritate Sacrae regiae Majestatis libere, et non coacte spondemus, et Status ac Ordines Hungariae et Transylvaniae assecuramus, quod Sacra Majestas hanc reconciliationem cum Hungaris factam non solum inviolatibiter observabit, sed etiam Status et Ordines regni Bohemiae, ejusdemque provinciarum, nihil contra Hungaros, quod vicinitatis jura laedere possit, attentabunt. (Lit. Boh.)

50.) Quod reconciliationem cum sua Majestate et vicinis regnis et provinciis factam inviolabiliter, et in omni parte observabunt. (Lit. Hung.)

51.) (Linczi békekötés.) Diploma regium Pacificationis cum Illustrissimo Principe Transylvaniae, Domino Georgio Rákóczy initae(1647. 5. t. c.)

52.) Omnes Status et Ordines regni, liberae civitates, oppida privilegiata, et milites Hungarici in confiniis regni, liberum habeant ubique suae religionis exercitium, cum libero templorum, campanarum et sepulturae usu, nec quisquam in libero religionis suae exercitio turbetur, aut impediatur. (1647. 5. c. 5. §.)

53.) Ut rustici quoque propter bonum pacis et tranquillitatem regni in quorumcunque dominorum terrestrium et fisci bonis in libero suae religionis exercitio a Sua Majestate regia, vel ejusdem ministris, aut dominis suis terrestribus non turbentur, aut impediantur; hactenus autem impediti, coacti et turbati liberum religionis ipsorum usum reas sumere et continuare permittantur, neque ad alias religioni ipsorum contrarias ceremonias peragendas compellantur. (1647. 5. c. 7. §.)

54.) Ecclesiae pastores, sive concionatores, per quoscunque amoveri et exturbari neutiquam possint; qui autem hactenus amoti fuissent, eos liceat reducere, vel alios lovo ipsorum reducere. (1647. V. 8. §.)

55.) Gravamina, negotium religionis et occupationes templorum concernentia, in proxima celebranda regni diaeta complanentur,nec ultra occupationes templorum fiant. Ea autem templa, quae hoc disturbiorum tempore violenter utrinque occupata fuerunt, evangelicis restituantur, prout etiam catholicis. Gravamina autem futuris quoque temporibus in negotio religionis emergentia tam Catholicorum, quam etiam evangelicae confessionis hominum ; quam etiam alia gravamina tam evangelicorum, quam catholicorum Sua Majestas singulis diaetis plenarie complanabit. (1647. V. 8. §.)

56.) Caetera sub hac pacificatione utrinque agitata et tractata, utpote de distributionibus honorum et officiorum regni sine religionis discrimine, de omnium tractatuum ratione Hungariae, cum Turcis vel aliis quibusvis vicinis nationibus per nativos Hungaros seculares institutione, et de aliis etiam omnibus, libertates patriae concernentibus negotiis conclusum est: ut primis statim comitiis aliquid certi de iis statuatur, vel jam statuta ibidem de facto effectuentur. (V. 11. §.) 57.) Ad quod (pacificationis diploma) observandum, etiam successores nostros, legitimos scilicet Hungariae Reges obligatos esse volumus. (1647. V. 14. §.)

Az elsőszülöttségi trónörökösödés fiágon.

58.) Universi Status et Ordines regni Hungariae et Partium eidem annexarum declarant: quod in posterum neminem alium, quam Suae caesareae et regiae Majestatis (Leopoldi I.) masculorum haeredum primogenitum in perpetuum pro legitimo rege suo sint habituri, et diaetaliter intra hoc regnum Hungariae rite coronaturi. 59.) Erga semper toties, quoties inauguratio instauranda erit, praemittendam Articulorum diplomaticorum acceptationem, seu regiam Asse

curationem, deponendumque superinde juramentum, in ea, qua a majoribus suis praestitum esset, forma. (1687. II. 1. §.) 60.) Quodsi ejusdem caesareae et regiae et regiae Majestatis (Leopoldi I.) semen masculinum deficere contingeret, extunc istiusmodi devolvendi et suscipiendi regiminis successio rendundet et transeat in Serenissimi Hispaniarum Regis Domini Caroli II. pariformiter masculinum semen: erga aeque praeviam, praedeclaratoque modo praemittendam regiam affidationem, et acceptandos praementionatos diplomaticos articulos et praestandum desuper juramentum. 61.) Eo in casu, quo tam Suae caesareae et regiae Majestatis (Leopoldi I.) quam praefati Serenissimi Hispaniarum Regis masculinum semen deficeret, avita et vetus, approbata consuetudo, praerogativaque Statuum et Ordinum Hungariae in electione et coronatione regum locum habeat (1687. III.)

62.) (III. Károly koronázási hitlevele.) Diploma regium per Sacram Caesaream Regiamque Majestatem tempore suae Coronationis Statibus et Ordinibus regni datum. (1715. II.)

63.) Nos Carolus Electus Romanorum Imperator, qua Hungariae Rex agnoscimus etc.

Primo. Quod praeter ab antiquo deductam regiam haereditariam successionem coronationemque, in reliquo universas et singulas communes Regni Hungariae, Partiumque eidem annexarum libertates, immunitates, privilegia, statuta, communia jura, leges et consuetudines, a divis quondam Hungariae regibus, et gloriosissimae memoriae praedecessoribus nostris hactenus concessas, et confirmatas, in futurumque concedendas, et per Nos confirmandas (ad quas et quae dicti Status et Ordines formulam quoque juramenti ad initium decretorum Serenissimi olim Principis, Domini Ferdinandi Primi, gloriosae reminiscentiae Antecessoris Nostri positam, extensam, et reductam habent); exclusa tamen et semota articuli decreti Divi Andreae Regis secundi, de anno millesimo ducentesimo vigesimo se. cundo, clausula incipiente: quod si vero Nos" usque

« PreviousContinue »