Page images
PDF
EPUB

scilicet, primario substantiam et consequenter præsentiam. Quod ita ulterius declaro contra Scotum, quia negari non potest, quin, si hic est substantia corporis Christi, hic etiam sit actio vel dependentia, per quam conservatur substantialiter existens in rerum natura, præsertim cum Scotus fateatur, existentiam corporis in hoc sacramento non pendere intrinsece ac formaliter ab existentia ejusdem corporis in alio loco; ergo prout est hic, sufficienter conservatur actione propria, conservante substantiam; hæc autem actio intelligi potest, hic adesse, vel concomitanter adducta cum termino, hic facto præsente per solam actionem adductivam, et e contrario, quod ipsa actio conservativa per se primo hic fiat, et præsentia sit modus ejus, qui consequenter resultet in termino. Sed hic posterior modus est magis proprius ad salvandam conversionem substantialem; ergo ille potius est asserendus; et posset defendi, etiamsi illa actio substantialis, qua hic conservatur corpus Christi, sit omnino eadem, qua conservatur in cœlo, hic repetita et quasi de novo facta. Sed magis hoc necessarium est, si supponamus, quod quæst. 78 probandum est, verba consecrationis efficere physice et active quicquid est in hoc sacramento; nam ex hoc necessario sequitur, actionem illam esse diversam, quia, ut diximus, agentes de sacramentis in genere, actio, quæ fit ab agente principali solo, vel mediante aliquo instrumento, necessario est distincta.

17. Supersunt tamen circa doctrinam traditam nonnullæ difficultates; nam si Christus hic constituitur per actionem terminatam ad substantiam et de se productivam, sequitur, verba habere vim ad ponendum hic corpus Christi, etiamsi alibi non existeret; consequens est falsum: ergo. Sequela patet, quia actio de se productiva ponit suum terminum, etiamsi alibi non sit. Item, quia si hæc actio necessario supponit corpus alibi, et tale illud ponit sub speciebus, quale est in propri specie, id est, vivens hic, si alibi vivat, vel exanime, si alibi sit mortuum, signum est, non hic illud producere, sed aliunde adducere; minor vero patet, tum ex dictis supra disp. 40; tum etiam ex verbis formæ : Hoc est corpus meum, quæ manifeste supponunt præexistentiam illius corporis; tum denique quia si per verba fieret corpus in sacramento, alibi non præexistens, vel fieret mortuum, vel vivum; neutrum dici potest, quia de se ad neutrum terminum sunt determinata; sed nunc pos

sunt efficere aut mortuum, aut vivum, in re extiterit; in eo autem casu non ess quo determinarentur. Ex quo etiam su conjectura, quia, cum hæc verba ad co tuendum Christum in sacramento suppo illum extra sacramentum, ut etiam su ex pronomine illo Hoc est corpus m cumque tale constituant corpus in sacram quale est extra sacramentum, argument non efficere corpus in sacramento, sed a tantum. Respondetur breviter, negand quelam; potest enim dupliciter intelligi, actionem pendere a corpore Christi sacramentum uno modo intrinsece, et a subjecto propter imperfectionem ipsi tionis, si formaliter tendat ad efficier accidens, et ideo supponat corpus, circa versetur. Alio modo potest intelligi per extrinsece, vel propter institutionem div vel certe propter dependentiam in g causæ efficientis; quamvis ergo actio sul tíalis non pendeat, nec supponat c Christi priori ratione, potest tamen pend supponere illud posteriori modo, quia e actio secundum speciem, seu rationem f lem, potest fieri per hoc vel illud instru tum; ita ut diversitas instrumentorum rialis sit et non causet essentialem dive tem in actione; hoc igitur modo pend supra dixi, actio, qua fit hoc sacrament corpore Christi, in propria specie exis et ideo illa actio esse non potest secu præsentem institutionem, si corpus ill propria specie non existat. Ad argume ergo negatur sequela propter rationer tam. Et similiter ad confirmationem, ne illa conjectura; potest enim illa nece oriri ex alio capite, quod non deroget p tioni hujus actionis, et rationi transul tiationis.

18. Alia difficultas. Sed ex hac sol oritur alia difficultas; nam sequitur iden pus substantialiter efficere, seu cons seipsum, et substantialiter actionem po effective a suo termino; hoc autem v valde absurdum, et contra prima philos principia, quia si idem posset efficere sei esset antequam fieret, nec possent exe bus inferri existentiæ causarum efficien Respondetur, impossibile esse, idem e seu conservare seipsum secundum pr rationem existendi, vel secundum p dependentiam, vel primum influxum efficientis, per quam sufficienter consti vel conservatur in rerum natura; et h

d demonstrant principia philosophiæ, quia sa efficiens supponitur existens et indedens a suo effectu, quomodo dixit D. Thoinfra, q. 78, art. 4, ad 2, non potuisse us Christi, vel aliquid ab illo procedens, instrumentum ad suam primam formaem ex matre, et eodem modo est efficax

argumentandi ab effectibus ad causas ientes; at vero, si postquam res semel cienter existit per actionem et influxum Hem unius causæ, per aliam actionem distam quasi iterum fiat, seu conservetur, um est inconveniens, quod eadem res, ut facta, possit esse instrumentum ad hanc onem, quia jam cessat tota ratio, quæ obe videbatur, cum res illa supponatur exis ante talem actionem, et aliunde possit suti quacumque re, ut instrumento, ad omsubsequentem actionem, quia ad hoc est ntia obedientialis in creatura, et aliunde a est contradictio, et ita fit in præsenti sterio; propter quod dixerunt alii Patres ra citati, Christum Dominum quotidie cor

suum creare.

. Aliæ difficultates hic erant de hac actioan sit creatio nunc. Item, an per illam fiat teria sola corporis Christi, vel forma, vel unio compositi. Item, an per illam fiat m unio hypostatica. Ex quibus prima diftas tractabitur commode dubio sequenti, vero pertinent ad quæst. 76.

SECTIO V.

n hæc actio sit vera mutatio in corpore Christi.

Quidam volunt actionem transubstantiais non esse mutationem in Christi corpore, in pane, alii vero esse mutationem corpoChristi. Ratio dubitandi est, quia Chri› Dominus cum sit in statu gloriæ et imsibili, non mutatur ullo modo ab eo statu; o incipit esse in hoc sacramento sine sui tatione; ergo actio per quam hic constitui, non est vera mutatio ejus. Atque ita vitur loqui, et sentire antiqui Theologi, qui im hinc colligunt necessariam mutationem is, quia oportet, novum mysterium fieri mutationem in aliquo factam; et non per lationem factam in corpore Christi; ergo em per mutationem panis in ipsum; ita tit D. Thomas hic, præsertim art. 4, ad 1, in 4, dist. 11, quæst. 1, art. 3, q. 1, in p.. et ad 3. Ubi Capreol. idem docet ex trina D. Thom., q. 1, art. 2, conclus. 3, et

in ejus defensione; Bonavent., dist. 10, art. 4, quæst. 1, ad 2; et Richard., dist. 14, art. 4, quæst. 5 et 6; Alens., 4 part., quæst. 34, membr. 3; Marsil., quæst. 8, art. 4; Soto, dist. 9, quæst. 2, art. 4, paulo ante solutiones argumentorum. Alii vero absolute affirmant, actionem hanc fieri per mutationem corporis Christi. Ita loquitur Scotus, d. 10, quæst. 1, § Quantum ergo ad istud argumentum, et infra solut. ad 4; Palud., quæst. 3, num. 14, 15 et 16; Capreolus, q. 3, ad 4 et 5 Durand. contr. 2 conclus.; Gabr., art. 2, conclus. 8, et lect. 40 in canon.; Ocham, in 4, quæst. 8, et Quodlib. 6, quæst. 4, qui absolute vocat hanc mutationem localem, quomodo etiam loquitur Gabr., lect. 46 in can., et fere eodem modo loquuntur Nominales omnes.

2. Hæc quæstio, suppositis his, quæ in superiori dicta sunt, facile expediri potest; oportet enim distinguere, quid per se primo fiat per hanc actionem, quid vero secundario consequatur. Item oportet recolere, quod supra dictum est, mutationem posse sumi proprie, et in rigore, ut dicit passionem denuo factam circa præsuppositum subjectum; vel generaliter, ut dicit quamcumque rei inceptionem, vel desitionem, vel novum modum se habendi. Denique in superioribus etiam notavimus, mutationem posse fieri amittendo, vel solum acquirendo.

3. Primo ergo certum est, hic non posse esse quæstionem de mutatione, qua corpus Christi, prout est in cœlo, aliquid amittat eorum, quæ ibi habet; certum deinde est, in hoc sensu non fieri mutationem corporis Christi, quia, ut in hoc sacramento constituatur, nec deserit illum locum, neque aliquid, quod ibi habeat. Et hic potest esse unus sensus auctorum, quos in principio citavi, et hoc etiam solum probat ratio dubitandi ibi posita.

4. Certum est per transubstantiationem fieri aliquam mutationem late sumptam in Christi corpore. Secundo etiam est certum, per hanc actionem fieri aliquam mutationem late sumptam in corpore Christi, quia ex vi illius aliter se habet, quam prius; primo quidem et per se, quia in suo esse substantiali habet aliquam dependentiam, quam antea non habebat, quia per novum influxumn causæ agentis recipit idem esse substantiale; secundario vero, et consequenter, quia acquirit novam præsentiam realem, quam antea non habebat, ut in superioribus explicatum est. Nec vero ad hanc mutationem sufficit mutatio in pane; primo quidem, quia si sit sermo de

substantia panis, mutatio, vel quasi mutatio, quæ in illa fit, est privativa seu negativa, et terminatur ad non esse; ergo ab illa ut sic non potest Christus denominari mutatus, et positive aliter se habens, quam antea; si vero sit sermo de accidentibus panis, licet admitteremus, in illis factam esse mutationem positivam, tamen neque ab illa corpus potest denominari mutatum, cum longe sit diversus terminus mutationis, resultans in corpore Christi, ac in accidentibus panis, ut ex supra dictis constat; nam illa præsentia, quæ est in corpore Christi, est quid distinctum ab omni modo accidentium; non potest ergo totum hoc mysterium perfici per solam mutationem accidentium. Secundo, quia ostensum est, de novo non solum esse in corpore Christi denominationem aliquam extrinsecam, aut propriam relationem; ergo non potest fieri per solam mutationem alterius in ipsam. Quinimo si præcise loquamur de eo, quod fit in corpore Christi, ut id fieret, non esset necessaria mutatio alterius in Christum, quia posset hic fieri, vel conservari substantia corporis Christi, et præsentia ejus, absque mutatione ulla facta in substantia vel accidentibus panis, ut ex supra dictis satis patet.

5. Non est mutatio proprie dicta illa actio substantialis transubstantiationis. Tertio ergo addendum est, actionem hanc substantialem, per quam hic fit, seu conservatur corpus Christi, non esse mutationem proprie dictam, sed solum actionem seu dependentiam quamdam. Hunc etiam sensum fortasse intendunt primi auctores supra citati, et sequitur ex dictis, quia propria mutatio fit ex præsupposito subjecto; hæc autem actio non fit ex subjecto; nam licet fiat ex pane, non tamen tanquam ex subjecto, sed tanquam ex termino a quo; unde substantia panis nullo modo est subjectum hujus actionis ergo. Et confirmatur ex D. Thom., 1 part., quæst. 45, 4 dicente, creationem non esse mutationem, quia non fit ex præsupposito subjecto; hic vero art. 8, dicit, hanc actionem in hoc esse similem creationi, quod non fit ex præsupposito subjecto; ergo est in hoc etiam illi similis, quia non est proprie mutatio.

6. Imo nec altera illa quæ est acquisitio præsentiæ localis. Quarto denique hinc concluditur, acquisitionem præsentiæ, quæ consequenter hic fit, non esse proprie mutationem localem, sed acquisitionem simplicem concomitantem alteram actionem. Et explicatur exemplo; nam quando res creatur, con

sequenter acquirit aliquem locum, vel sentiam; quæ acquisitio non dicitur pro mutatio localis, quia non per se fit, sed comitanter; et quia non proprie facit, ut aliter existat in loco, quam antea, sed sin citer constituit rem in loco; sed ad eun modum se habet hæc actio ex vi sua, qui dictum est, per se primo facit substant reliqua consequenter; et ita de se facit præsentiam, ac si corpus Christi alibi præexisteret; ergo. Et confirmatur : propter hanc causam antiquiores et grav Theologi negant Christum constitui in ho cramento per mutationem localem, ut v est in D. Thom., q. seq., art. 6; Alex Alens., 4 part., quæst. 38, membr. 4, a Capreol. et Palud., dist. 40, quæst. 3, et auctoribus ibi; qui negare non possun fieri acquisitionem localis præsentiæ, n tamen esse proprie mutationem localem, non per se fit, sed concomitanter ad acti substantialem.

7. Dubium, utrum actio transubstant nis sit creatio. Una tantum circa ha perest difficultas, præsertim circa te conclusionem; nam ex illa sequi vi actionem illam, per quam hic fit corpus sti, esse creationem, quia est actio ex lius causæ efficientis sine concursu materialis, in quo consistit essentia ad creativæ; quæ propterea dicitur esse ex quia fit ab agente ex nullo subjecto. Ne est, si quis dicat, non esse creationem terminus ejus non fit omnino de novo quasi conservatur tum quia actio cons tiva, quæ terminatur ad totum ejus, rev substantia sua est creatio, et solum de natur conservatio, ut denotetur, non in de novo, sed permanere et durare, qua inceperat; tum etiam quia huic action se et formaliter consideratæ accident est, quod terminus ejus alibi præexis ex dictis constat; ergo illa de se, et in stantia sua erit vera creatio, quamvis denominetur potius conservatio propter norum præexistentiam. Neque etiam s cit, si quis respondeat, non esse creati quia fit ex pane, aut vino, quæ sunt a cum tamen creatio debeat esse ex nihil quia illa particula, ex, quando creatio ex nihilo, solum dicit habitudinem caus terialis, id est, ex nullo subjecto; hic significat habitudinem tantum termini ergo illud non repugnat creationi; tum quia, ut supra dixi, tota hæc actio de

absoluta potuisset fieri conservata subtia panis; tunc ergo non fieret ex pane; illud nunc non est essentiale huic actioalias non esset separabile, etiam de poa Dei absoluta. Solum ergo dicitur fieri pane nunc, quia ex ordinatione divina fit hæc actio sine desitione panis; ordio autem divina non mutat naturam rei; ejusdem rationis est hæc actio, cujus essi non desineret substantia panis. Tunc em esset creatio, quia fieret ex nihilo, et quam ex subjecto, et tanquam ex termino o; ergo et nunc est vera creatio. Conseas autem videtur falsum imprimis, quia Thom. hic, art. 8, dixit actionem hanc esse lem creationi, distinctam tamen ab illa. e SS. Patres, arguentes tanquam a majori binus, ex creatione colligunt, hanc actio■esse possibilem; sentiunt ergo esse distam, et minoris virtutis, quam sit creatio. imptum patet ex Ambrosio, lib. 4 de am., c. 4; et Innoc., 1. 4 de hoc myster., 7; et eodem modo loquuntur Scholastici; s. 34, membr. 3; Bonavent., Richard., reol. et Palud., Marsil. et Soto, locis paulo citatis. Et confirmatur, quia desitio panon est annihilatio; ergo nec confectio Doris Christi erit creatio.

- Respondetur non esse creationem. — Imatur. Ad hanc difficultatem primo onderi solet, actionem hanc non esse creaem, quia non attingit corpus Christi, in atum ens, seu secundum totam rationem 3, quam in se habet, sed solum in quanCorpus; quia per hanc actionem, nec fit eria, nec forma, sed solum unio earum se; hoc enim satis est, ut illa actio sit tantialis, et consequenter sufficit ad saldam rationem transubstantiationis. Sed responsio mihi non probatur; et imprirepugnat illi D. Thomas, tum quia dicit, onem transubstantiativam non præsuppoe subjectum; illa autem actio explicata modo supponit materiam et subjectum, a quod versatur; tum etiam quia dicit, in conversione materiam transire in maten, et formam in formam, et totum in to; aperte ergo sentit tam materiam, quam am, fieri, seu attingi per hanc actionem. ndo ratio transubstantiationis hoc postuquia illa actio explicata dicto modo, ut sit creatio, erit generatio quædam subtialis; ergo non est transitus in totam Stantiam simpliciter; sicut e contrario, si parte termini a quo, esset desitio panis

per separationem formæ a materia, manente tamen in rerum natura ipsa materia, esset corruptio quædam totius compositi, non tamen sufficiens desitio ad transubstantiationem. Tertio, quia ad intelligendum illum modum actionis sunt multiplicandæ multæ actiones valde miraculosæ; non potest enim illa unio inter materiam et formam corporis Christi fieri virtute verborum, nisi sub speciebus, quia extra illas nihil operantur illa verba; ergo necesse est, illam materiam et formam præsupponi sub speciebus ad illam unionem; quia, ut supra dixi, non possunt aliqua uniri intime, nisi ubi sunt præsentia; ergo vel fiunt ibi substantialiter eadem virtute verborum, et habetur intentum; vel adducuntur alia priori actione distincta, et ita jam multiplicantur actiones, et additur novum miraculum, quia partes alibi unitæ inde adducuntur sine unione, ut sola unio substantialiter alibi fiat. Et præterea inquiro, an illa adductio fiat virtute verborum, vel non; si non, ergo verba non efficiunt totum id, quod necessarium est ad suam veritatem, quod est contra eorum officium; si vero fit eorum virtute, procedunt argumenta supra facta contra actionem adductivam; nam illa probant, verba hic operari quicquid operantur sine dependentia intrinseca et formali at corpore Christi alibi existente, tanquam a subjecto vel termino a quo.

9. Potest responderi esse creationem, non tamen modum creationis. per Alia ergo responsio esse potest, concedendo illam actionem esse creationem; Patres enim supra citati sic illam vocant, et nullum ex hoc videtur sequi inconveniens; sed in hoc oportet non discedere a communi modo loquendi omnium, licet fortasse in re non sit diversitas, quia revera hic influxus substantialis habet in substantia sua quicquid habet influxus creativus, ut argumenta in principio facta probant; tamen in hoc mysterio non fit per modum creationis, non solum, quia non fit res omnino de novo, sed per modum conservationis; sed præcipue quia fit per modum conversionis unius in aliud, ita ut ex vi illius modi, quo fit hic corpus Christi a tali agente, requiratur res aliqua positiva, ex qua fiat, et sub qua fiat, ita ut verba non habeant virtutem ad efficiendum alio modo illud corpus. Et ex hac parte virtus eorum deficit a ratione virtutis creativæ estque inferior, quia est magis limitata. Et eadem ratione actio ipsa non appellatur creatio, sed conservatio, vel transubstantiatio, quia

de ratione creationis est, ut nullo modo supponat rem positivam, ex qua, vel circa quam aut sub qua fiat; sed solum ac præcise causam agentem. An vero hoc causet diversitatem essentialem in ipsis actionibus positivis præcise consideratis, auctores nihil dicunt; et fortasse non est talis diversitas. Oportet tamen caute loqui, et explicare propriam uniuscujusque rationem modo prædicto.

10. Objectio. - Responsio. Sed hic tandem urgebit aliquis, quia si hæc actio est sine subjecto ullo modo, cum sit prior natura suo termino, non poterit esse in illo, neque extra ipsam causam agentem fieri. Respondeo, eamdem difficultatem esse de creatione, propter quam multi putant, actionem creativam non esse extra Deum; sed juxta nostram sententiam non potest hoc in præsenti accommodari. Existimamus enim illam actionem esse a verbis, et non a solo Deo; non potest autem esse subjective in verbis, ut per se constat, quia, ut supra ostendi, est actio distincta a prolatione verborum; et est omnino transiens respectu illorum; neque etiam potest esse in Deo; quia actio existens in Deo, non potest essentialiter pendere a verbis; et præterea in universum non satisfacit hæc responsio; quia eadem difficultas est de dependentia veluti passiva creaturæ a Deo, quam dubium non est esse in ipsa creatura. Propter quod alii dicunt, hanc dependentiam ita esse in creatura, ut nullo modo, etiam ex natura rei, ab ea distinguatur, sed sit formaliter et essentialiter ipsa creatura, quod tamen præsenti difficultati accommodari non potest; quin constat, hanc dependentiam non esse essentialem corpori Christi, quia sine illa existebat antea; et hoc quidem argumentum convincit, aliam etiam dependentiam, quam habet in cœlo, non esse essentialem, quia sine illa posset conservari per solam dependentiam, quam habet in sacramento hoc, mediis verbis. Et idem argumentum fieri potest in accidentibus, quæ una actione et dependentia conservantur in subjecto, alia vero distincta extra subjectum; hinc enim evidenter apparet, neutram illarum dependentiarum esse essentialem illi formæ, verbi gratia, quantitati. Et idem argumentum fieri potest in creatura, quæ diversis modis et actionibus fieri potest vel conservari. Respondetur ergo, hanc actionem, dependentiam, seu fieri, esse extra causam agentem, non proprie tanquam in subjecto, sed identice, ut in re, cum qua identificatur;

est enim quasi modus seu via ad terminum, in quo manet; unde hæc via, quatenus præintelligitur termino, non præintelligitur in subjecto, sed veluti in se ; quasi via quædam substantialis, et quodammodo fieri per se, seu in se; et hoc nullum habet incommoduin, quia satis est, quod in eodem instanti illudmet fieri identificetur cum re facta; imo in hoc differt hæc actio a propria et rigorosa mulatione.

[ocr errors]

11. Objectio. Dices: si illa actio est prior natura, quam terminus, et ut sic, est accidens, quia non est substantia, et videtur esse proprie de prædicamento Actionis; ergo ut sic oportet, ut sit in aliquo subjecto; quomodo ergo intelligi potest prior natura, et absque subjecto? Respondetur primum, non oportere actionem seu dependentiam illam intelligi per modum accidentis, sed per modum cujusdam substantialis viæ ad substantiam, quæ reducitur ad prædicamentum Substantiæ, sicut de motu dicit Aristoteles in Postprædic., quatenus via quædam est, reduci ad prædicamentum sui termini. Secundo, si quis velit illam constituere in prædicamento Actionis, dicat, non oportere in illo priori illam concipere, ut in aliquo subjecto, sed ut ab aliquo agente, et quod habet esse ita diminutum, ut in eodem instante requirat substantialem terminum, cui per identitatem conjungatur. Quæ responsio est probabilis, sed altera est verior. An vero de actione generativa eodem modo loquendum sit, non est hoc loco disserendum.

SECTIO VI.

Utrum panis esse desinat ex vi actionis, qua corpus Christi ponitur sub speciebus, vel ex vi alterius.

4. Prima sententia. Explicato termino ad quem hujus actionis, et modo effectionis. ejus, sequitur, ut explicemus terminum a quo, et modum desitionis illius, et in hoc ultimo est tota difficultas; nam de re ipsa, quæ desinit, jam supra dictum est, esse totam substantiam panis et vini, quæ omnino substantialiter esse desinit in rerum natura. De modo ergo est prima sententia, eadem omnino actione, qua corpus Christi Domini sub speciebus constituitur, expelli atque desinere esse substantiam panis. Ita sentit Cajetan. hic, art. 4; et Soto, dist. 9, quæst. 2, art. 4; Ledesma, 4, part. 4, quæst. 46, art. 4. Fundamentum esse potest, quia de ratione veræ conversionis est, ut ex vi effectionis termini ad quem, expellatur aut destruatur terminus

« PreviousContinue »