Page images
PDF
EPUB

feros. Unde est illud Chrys., hom. de S. Philogonio, præclarius nobiscum agi, quam cum Magis Illi enim (inquit) viderunt Christum, non tamen secum tulerunt; nos autem nobiscum ferimus. Certe, si de sola fide sermo est, etiam illi secum tulerunt. Unde etiam est præclarum testimonium Theodoti Ancyr., orat. de Nativ. Salvat., habita in Concil. Eph., tom. 6, Append. 5, cap. 2, ubi sic inquit: Ipse, qui tunc Magos ineffabili pietate traxit, claram nunc festivitatem constituit; non jam in præsepe positus, sed in altari, illud namque præsepe mater factum est hujus mensæ. Propterea in illo est positus, ut in isto comedatur, et fidelibus fiat salutis cibus.

5. Tertio his sunt consentanea testimonia illa, in quibus Sancti exaggerant charitatem Christi, quia nec pastores oves suas, nec matres filios suis carnibus alunt, sicut Christus nos pascit; neque amantes ita se tradunt et conjungunt amicis, sicut Christus voluit nobis tradi et copulari; at vero si Christus tantum signum nobis tradidisset, commune hoc esset omnibus amantibus. Legatur Chrys., hom. 83 in Matth., 45 in Joan., 24 in 1 ad Cor. 2, 60 et 64 ad Populum; huc facit illud August., ep. 120, cap. 27: Quidam manducantes in sacramento Christum pauperem, dedignantur esse pauperes, et illud in Psal. 33: Judæi de Crucifixo obtenebrati sunt, Christiani vero, comedendo crucifixum, illuminantur.

6. Quartum caput continere potest ea testimonia, in quibus Patres rationes reddunt, ob quas voluit Christus sub speciebus panis et vini, et non in propria specie nobiscum manere, et ad manducandum et bibendum dari; scilicet, ut fides probaretur et exerceretur; et ut sine horrore caro et sanguis ejus manducaretur, ac biberetur; manifeste enim, et absque ulla tergiversatione his locis supponunt, ipsam veram carnem et sanguinem nobiscum præsentem adesse in hoc sacramento, vereque, ac realiter a nobis sumi. Ita vero loquuntur Ambros., Damasc., Theophyl., locis citatis; item Ambros., lib. 4 de Sacram., c. 4; Aug., in c. Utrum sub figura, de Consec., d. 2; Cyril., apud D. Th., in catena, Luca 22. 7. Quintum caput sit Sanctorum dicentium, in hoc sacramento perficiendo intervenire magnum quoddam miraculum et divinæ omnipotentiæ opus; nam si nulla est realis præsentia Christi, sed sola significatio panis, nullum miraculosum opus ibi intervenit, sed sola extrinseca denominatio, seu impositio ad significandum. Optima sunt ad hunc locum

:

confirmandum verba Chrysostomi, lib. 3 d Sacerd. O miraculum, o Dei benignitaten qui cum Patre sursum sedet, in illo ipso ten poris articulo omnium manibus pertractatur Nullum autem miraculum, aut speciale omn potentiæ opus, in hoc sacramento inte veniret, si totum in figura et signo ess positum. Quod argumentum mirifice ampl ficat Ambros., lib. 4 de Sacramentis, c. 4, lib. de His qui initiantur, c. 9, et ampli urgeri potest ex his, quæ dicemus sect. 5.

8. Admirabilis tamen est impudentia Ca vini, qui (ut refert Claud., repet. 4, c. 4), h eludit argumentum, confitens hoc vere es admirabile opus omnipotentiæ Dei; posto vero, rem explicando, divertens ab existent Christi in hoc sacramento, et a consecration ipsius sacramenti, ad participationem Chris per fidem et spiritualem effectum, qui in su cipientibus efficitur; cum tamen omnes P tres miraculum ponant, et opus divinæ omn potentiæ, in ipsius materiæ consecratione, in existentia corporis Christi in cœlo, et i terra, et similibus, ut evidenter patet ex on nibus adductis; et est optimus locus August lib. 3 de Trinit., cap. 4, ubi primum diff rentiam constituit inter alia, quæ Christu significant et hoc sacramentum : Quia cæter (inquit) non dicuntur esse sanguis et corp Christi, sicut hoc sacramentum; et subdit Quod cum per manus hominum ad illam vis bilem speciem perducitur, non efficitur ta magnum sacramentum, nisi operante invis biliter Spiritu Dei. At vero, si hoc sacramen tum sola significatione perficeretur, nul invisibilis operatio divini Spiritus in eo con ficiendo interveniret. Sunt etiam optim verba Justini, Apologia 2, dicentis, ea omn potentia, qua Verbum factum est caro, fie. Eucharistiam carnem Verbi.

9. Unde sextum caput et evidentissimum sumi potest ex his locis, in quibus Patres d cunt, hoc sacramentum perfici per vera conversionem panis in corpus; vel, paner fieri corpus; vel, ex pane fieri vel creari co pus; et ad persuadendam hanc divinam ope rationem, et conversionem, utuntur exempl creationis, et conversionis aquæ in vinum et similibus, a quorum recitatione hic abst nemus, quia, disp. 44, de hac re latissim. acturi sumus. Et his affinia sunt testimonia in quibus docent substantiam panis non ma nere post consecrationem, nam ex hoc ev denter infertur præsentia; nullus enim etian ex hæreticis dubitat, quin panis non receda

si propter Christi præsentiam. Sed illa testimonia referemus disp. 40.

4. Septimum caput confici potest ex illis bes, in quibus Patres laborant, ut fidelibus persuadeant. in hoc mysterio non esse crededim sensibus, sed Christi verbis. Et hunc artam proponunt tanquam creditu diffi

um, et ideo Christi auctoritatem et ompotentiam exaggerant, et magnam fidem requirunt. At vero si hic esset Christus tanbar ut in signo, non esset major difficultas hoc sacramento, quam in baptismo et las: ita loquuntur Hilarius, Cyrillus, DaCascenus, et Augustinus locis sæpe citatis, et Meram Augustin., serm. 2 de Verbis Apostoli, et lib. 3 de Trinit., cap. 40; optime Chrysost., b. 34 et 53 in Matthæum, et 60 ad Popular et Sanct. Ephrem, lib. de non scrutania Dei natura, cap. 5, ubi sic inquit: Noli anrostar, inscrutabilia, nam si ista curiose rimars. jam fidelis vocaberis, sed curiosus est fidelis et innocens; participa immarists pore Domini, fide plenissima, certus ygnum ipsum integrum comedis.

41 Octavum caput præcedenti addi potest ex aliis locis, in quibus Sancti Patres ex veri

hujas mysterii alia mysteria nostræ relicis confirmant. Sic Irenæus, lib. 4, c. 34, probat, Christum esse verum Deum, quia pocuit convertere panem in corpus suum; et ap. 35, ex eodem mysterio disputat contra regantes resurrectionem. Chrys., hom. 83

Matth., ex veritate hujus sacramenti conFat eos, qui veram Christi carnem negant. Eodem modo colligit Leo Papa, epist. 23, ubi graviss.ne docet veritatem corporis et sangins Christi, inter communis sacramenta de, tam unanimi Ecclesiæ consensu teneri, edom in linguis infantium versetur. Hilamas denique, lib. 8 de Trinit., ex illo modo, 420 Christus, medio hoc sacramento, in nobis est. et nos in ipso, reali quadam, et (ut ipse q naturali conjunctione, explicat et conarmat circumincessionem divinarum per

starum inter se.

12. Nonum caput addere possumus ex s locis, in quibus Patres disputant de sao incruento novi testamenti; in quo non sim panem et vinum, significantia passioChristi, sed ipsummet corpus et sanguiChristi offerri, et incruente immolari den. De qua re, quemadmodum inferius sa loco ex professo tractaturi sumus, pauca Sanctorum loca assignabimus; docet ergo expresse hanc veritatem Cyrill. Alex. in decla

ratione anathem. 11; Aug., conc. 1 in Ps. 33, et Ps. 38 Christus offertur in terris, quando corpus ejus offertur. Chrys. sup. et hom. 17 ad Hebr., in fine, ante partem moralem, et hom. 2 in 2 ad Tim., ubi dicit eamdem esse rem oblatam in cruce, et in altari; Greg. Mag., 4 Dialog., cap. 58; Greg. Nyss., orat. 1 in tertium diem Pascha Arcano (inquit) sacrificii modo idem est sacerdos, et agnus; et infra Peracto sacrificio corpus suum, et sanguinem familiaribus dedit. Chrys. et Euthym., dum exponunt illa verba Joan. 17: Pro eis sanctifico me ipsum, de hoc incruento sacrificio, id est, pro eis jam sacrifico me ipsum. Duo vero sunt notanda præcipua testimonia alterum est D. Andreæ Apostoli, qui, ut in ejus vita ab Ecclesia recepta legimus, cum a tyranno ad sacrificandum idolis induceretur, respondit: Ego quotidie sacrifico

Deo

agnum immaculatum; et cum carnes illius agni a populo vere fuerint manducate, agnus integer perseverat; et infra dixit, mysterium hoc non nisi fide comparari posse. Alterum est Martialis, Apostolorum discipuli, epist. ad Burdegal., cap. 3, ubi longa disputatione ostendit eamdem rem in hoc sacrificio offerri, quæ in cruce oblata fuit. Quibus addi potest Optatus Milevit., lib. 6 contra Parmen., dicens: Quid est altare, nisi sedes corporis, et sanguinis Christi? et infra: Illi injecerunt manus, id est Christo, in cruce, a vobis percussus est in altari; et infra: Hoc immane facinus geminatum est, dum fregistis calices, Christi sanguinis portatores. Testimonium etiam Theodoti Ancyrani, supra citatum, egregium est ad hanc rem confirmandam.

43. Decimum ac postremum caput institui posset ex modo, quo Sancti de hoc sacramento loquuntur, et ex epithetis, quibus hoc sacramentum ornant; quæ non nisi propter præsentiam Christi illi adaptari possunt, ex quibus multa retulimus, cum de nominibus. hujus sacramenti ageremus; et adjungi potest modus loquendi Concilii Chalc., act. 3, in damnatione Dioscori, ubi privari dicitur communione Terribilis mysterii. Eodem modo loquitur Dionys., cap. 3 de Eccles. Hierar., et Chrys., lib. 3 de Sacerdotio, ubi vocat hoc, horrendum mysterium. Addi potest Cypr., serm. de Coena Domini, ubi hunc vocat, inconsumptibilem cibum, et Martial. supra, qui vocat panem vivum, et Orig., hom. 5 in diversos, qui vocat Sanctum et incorruptum cibum, quem cum homo sumit, Dominus ad ipsum ingreditur.

propriis manibus panem, et vinum; in cruce vero manibus militum, corpus tradidit vulnerandum, ut in Apostolis secretius impressa sincera veritas, ac vera sinceritas, exponeret gentibus, quomodo vinum et panis caro esset et sanguis, quibus rationibus causæ effectibus convenirent, et diversa nomina vel species ad unam reducerentur essentiam, et significantia, et significata eisdem vocabulis censerentur.

16. Tertius objicitur Hieron., lib. 2 contra Jovinian., dicens: In typo sanguinis sui non aquam obtulit, sed vinum.

17. Quartus, Ambros., lib. 1 Offic., c. 48, ubi dicit, hic offerri Christum in imagine, in cœlo in veritate; et lib. de His qui initiantur, cap. 8 et 14, ubi dicit, Eucharistiam esse verum panem, et corpus Christi significare.

18. Quintus, Tertul., lib. 1 contra Marcion., cap. 14 Panem (inquit) quo ipsum corpus suum repræsentat. Alia ejus loca supra tractata sunt circa verba institutionis.

19. Sextus, Clem., lib. 5: Constit., cap. 13: Cum dedisset nobis antitypa mysteria pretiosi corporis, et sanguinis sui.

14. Contra hanc autem veritatem multa congerunt hæretici, tam ex Patribus Latinis, quam ex Græcis. Primo tamen, ac præcipue de D. Augustin. auctoritate gloriantur, in quo hæc potissimum loca videntur difficilia. Primus supra explicatus est. Continetur enim in illis verbis, tractat. 25 in Joan. Quid paras dentem et ventrem? ubi explicuimus illa verba: Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis. Secundus est ex lib. 3 de Doctrina Christ., cap. 16, ubi inter figuratas locutiones ponit illam Nisi manducaveritis, ne flagitium continere videatur, qui etiam supra, sect. 2, explicatus est. Tertius sit ex enarratione Psalm. 3, in principio, ubi dicit, Dominum adhibuisse Judam ad convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram commendavit, et tradidit discipulis. Quartus in lib. contra Adimant. Manich., cap. 12, ubi tractans verba Deut. 12: Non comedes sanguinem animalium, sanguis enim eorum pro anima est, dicit, ibi signum nomine signati appellari, et subdit: Non enim dubitavit Dominus dicere, Hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui. Quintus ex ep. 23, ubi cum dixisset, sæpe signa nominibus rerum, quas significant, appellari, subdit : Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi, corpus Christi est, et sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est, ita sacramentum fidei, fides est; sicut ergo baptismus revera non est fides, sed signum fidei, ita indicat hoc sacramentum vere non esse corpus Christi, sed secundum quemdam modum, id est signum ejus. Sextus sumi potest ex lib. de Cataclismo, cap. 4, ubi sic inquit: Cum mane illud venerit, quod vesperum non habebit, non jam offeretur sacrificium imaginis agni, sed ipse agnus, etc. Sentit ergo nunc tantum offerri sacrificium imaginis agni. Ultimus denique est ex 14 de Civit., cap. 20 et 25, ubi sentit, hæreticos et schismaticos non manducare vere corpus Christi, sed tantum sacramentum ejus, quia non manducat corpus Christi, qui non est in corpore Christi, quia vere manducare est in Christo manere, et Christum in ipso.

15. Secundus est Cypr., serm. de Cœna Domini, in fine, dicens: Hæc quoties agimus, non dentes ad mordendum acuimus, sed fide sincera panem sanctum frangimus, et partimur; et in ser. de Unction. Chrismat. Dedit (inquit) Dominus noster in mensa, in qua ultimum cum Apostolis participavit convivium,

20. Septimus, Gelas., lib. contra Eutych., in fine: Imago (inquit) et similitudo corporis, et sanguinis Christi, in actione mysteriorum celebrantur.

21. Octavus, ex Græcis Gregor. Nazianz., orat. 11 ad funus sororis Gorg., sacramentum, quod in altari reservatur, vocat, antitypon pretiosi corporis et sanguinis Domini.

22. Nonus, Chrys., Psalm. 22: Mensam (inquit) istam præparavit servis suis, ut quotidie in similitudinem corporis et sanguinis sui, panem et vinum secundum ordinem Melchisedech nobis ostenderet in sacramento; el alia similia loca difficilia sunt in opere Imperfecto, hom. 11, 17 et 19.

23. Decimus, Orig., Dialog. 3 contra Megethium Marcionistam, in fine 2 part., sub titulo de Christo homine vero ex Maria, sic inquit: Si, ut loquuntur isti, carne destitutus erat, et exanguis, cujusmodi carnis, cujus corporis. et qualis tandem sanguinis, signa et imagines, et panem, et poculum ministravit, jussitque per illa discipulos sui memoriam renovare? Et super 15 cap. Matth. vocat hunc panem, Corpus symbolicum, et typicum, et negat malos manducare corpus Christi.

24. Undecimus, Theodor., Dialog. 2, post medium, sic inquit: Neque enim signa mystica post sanctificationem recedunt a sua natura, manent enim in propria substantia, et figura et forma, et intelliguntur esse, quæ facta sunt.

25. Duodecimus, Euseb., lib. 5 de Demonstrat., cap. 3: Sacerdotes (inquit) spirituale, secundum Ecclesiasticas sanctiones, sacerdotii munus obeuntes, vino ac pane corporis illius, ac salutaris sanguinis mysteria repræsentant. Quæ sane mysteria tanto ante Melchisedech Spiritu divino cognoverat, et rerum futurarum imaginibus usus fuerat. Et lib. 8 Demonst., in fine, sic inquit Rursus enim ipse dispensationis divinæ notas suis discipulis tradidit, dum hortatur, ut sui ipsius corporis imaginem repræsentent; et infra: Ut pane sui corporis nota uterentur, instituit.

26. Primum fundamentum ad responsionem hujus objectionis. Ut hæc et similia local intelligantur, observandum primo est, nullum istorum Patrum negasse unquam præsentiam corporis Christi in hoc sacramento, neque addidisse unquam dictionem exclusivam, videlicet, esse tantum figuram, signum, seu panem, aut sola fide solumque spiritualiter manducari, aut quippiam simile, quod veritati corporis et sanguinis Domini repugnet; quin potius aliis locis fere omnes illi apertissime eam testati sunt, ut vidimus; solum ergo esse potest difficultas, vel, quia interdum explicant figurate, vel spiritualiter, quæ dicuntur de usu hujus sacramenti, de quo diximus supra tractantes locum Joan. 6. Vel, quia interdum vocant hoc sacramentum, panem et vinum, de quo dicemus circa art. 2 D. Thom. in disput. 44, quia hoc non spectat ad quæstionem de præsentia corporis Christi, sed ad quæstionem de absentia panis, quæ diversa est, et ibi tractanda. Vel denique quia interdum vocant hoc sacramentum signum, figuram, antitypum, in quibus vocibus tota difficultas eorum testimoniorum, quæ adducta sunt, præcipue versatur.

27. Secundum fundamentum. Secundo notandum est, hoc sacramentum ita continere Christum invisibiliter sub specie visibili, ut simul sit signum ejus, et repræsentet ipsum, vel pro nobis crucifixum, vel prout in coelo existit, quatenus hoc sacramentum pignus est gloriæ, vel prout unitur corpori suo mystico; sicut ergo priori ratione hoc sacramentum vere dicitur corpus Christi, et veritas, ita posteriori ratione dici potest signum, et figura; nam hoc ipso, quod sacramentum est, sacrum signum esse necesse est; ita notavit Damasc., lib. 4 de Fide, cap. 14, in ultimis verbis, dicens: Figuræ porro rerum futurarum idcirco dicuntur, non quod non vere corpus, et sanguis Christi sint, sed quod

nunc quidem divinitatis Christi per eas participes efficiamur, tunc autem intellectuali modo, ac per solum aspectum. Ansel. etiam, lib. de Div. offic., apud Claud., rep. 3, cap. 4, his verbis: Christi benedictione panis fit corpus ejus, non significative tantum, sed etiam substantive; neque enim ab hoc sacramento figuram omnino excludimus, neque eam solam admittimus; veritas est, quia Christi corpus est; figura est, quia immolatur, quod incorruptibile habetur. Hoc ipsum notarunt etiam Lanfr. contra Bereng.; Paschas. in epist. de Corpore et sanguine Domini; Guitmund., lib. 2, et Alger., lib. 4 de hoc sacramento, ut eisdem objectionibus hæreticorum satisfacerent. Addo ex Ans. et ex dictis supra disput. 2, licet in hoc sacramento vere et substantialiter contineatur corpus Christi, tamen in modo existendi differre a modo connaturali corporibus, quod ipsemet Christus in propria specie existit. Et ideo, quoad hunc modum posset dici Christus existere in hoc sacramento, vel incorporaliter, aut invisibiliter, aut minus proprie, seu figurate. Et sic etiam voces, quæ significant Christum esse hic, quodammodo dicuntur interdum continere figuram, quia, quoad hunc modum, alium sensum habent, quam secluso hoc mysterio haberent. Et hac sola observatione facillime respondetur omnibus dictis locutionibus applicando illam, prout locus aut contextus postularit; ut tamen res sit facilior, oportet tertiam observationem præmittere. 28. Tertium fundamentum. - Tertio observandum est, Patres non posse in uno loco omnia dicere et explicare. Si ergo in omnibus locis explicuissent solam rationem signi, vel figuræ, et veritatem ubique tacuissent, posset ex illis nonnullum sumi argumentum; tamen, cum in hoc sacramento utrumque reperiatur, veritas et figura, quamvis alicubi usi fuerint voce, vel appellatione figuræ, nullum argumentum est, negasse veritatem, quam frequentissime et evidentissime aliis locis docuerunt. Præsertim quia, cum nondum esset nata hæc hæresis, simpliciter et sine suspicione calumniæ loquebantur, quod in omni materia est diligentissime observandum in lectione Sanctorum, ut in simili de Chrysostomo loquens notavit Augustinus, lib. 1 contra Julianum, c. 2, his verbis: Disputans in Catholica Ecclesia, non se aliter intelligi arbitrabatur, tali quæstione nullus pulsabatur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur. Quæ verba tum ad alios Patres, tum maxime ad

Augustinum ipsum in præsenti quæstione accommodare possumus. Addo etiam Patres, in primitiva Ecclesia, consulto, quando agebant de sacramento, obscure fuisse locutos, tegendo mysterium propter infideles et Gentiles, et ideo libenter usos fuisse nominibus symbolicis; unde Theodor., dialog. 2, post medium: Non oportet, inquit, aperte dicere, est enim verisimile adesse aliquos non initiatos; et August., serm. 2 de Verbis Apostol., et alii, cum loquuntur de hoc sacramento, sæpe interponunt hæc verba Norunt fideles, vel similia, quibus satis indicant majus latere mysterium in hoc sacramento, quam nudam significationem.

29. Ad locos S. August. respondetur. - Ex his ergo facile possunt omnia citata testimonia intelligi; majoris tamen claritatis gratia breviter per singula discurremus. Primus igitur Augustini locus supra tractatus est, similiter et secundus. Quibus addendum est, regulam illam, quam loco illo de doctrina christiana tradit, scilicet, quando Scripturæ præceptum videtur flagitium continere, figurate esse intelligendum, nec esse ita sumendum, ut pro uniuscujusque arbitrio ita liceat interpretari; quando enim Abrahæ præceptum fuit, ut filium occideret, vel Oseæ, ut mulierem fornicariam acciperet, possent quidem hæc homini videri flagitia, et tamen non propterea metaphorice, sed proprie intelligenda sunt, unde idem August., lib. 2 contra Adversar. leg. et Proph., c. 9: Secundum fidei regulam, inquit, proprietas verborum servanda est. Metaphora vero vel figura solum ex ipsamet Scriptura, vel ex sano Ecclesiæ sensu, quantum ad vitandum apparens flagitium fuerit necessaria, adhibenda est, et ita in præsenti mysterio rei proprietas retinenda est; figura vero dicitur esse quoad modum, quia Christus non in propria specie, sed sub aliena sumendus est; et ita posset eadem Augustini regula contra hæreticos retorqueri, quia ubi sine flagitio vel absurditate servari potest proprietas verborum, retinenda est; sed Christum esse præsentem in hoc sacramento, nullum est flagitium, nihilque absurditatis continet, sed magnum Dei mysterium ac beneficium; ergo proprie intelligendum est. Adde etiam interdum dict, Scripturam figurate loqui, non quoad verba, sed quoad rem, quia nimirum in re ipsa latet mysterium, non quia sit figura seu metaphora in verbis; sicut cum ait Paulus ad Galat. 4, per allegoriam dictum esse, quod Abraham duos filios habuit, non excludit fidem historiæ, sed dicit in illa contineri mys

terium. Sic ergo præsentia Christi in hoc cramento, licet vera sit et realis, tamen, q simul est sacramentalis et significativa, occulta, ideo etiam figuralis dici potest. tertium ex Psalmo 3, respondetur primu Christum dando hoc sacramentum dedi signum corporis sui, non tamen vacuum, plenum eodem corpore; dedit enim sac mentum sensibile, quod revera signum corporis in eo contenti, quod etiam est sign vel figura sui ipsius in propria specie e stentis; vox enim figura, ut dixi, non semp excludit veritatem, sicut ad Hebr. 4, dici Filius figura substantiæ Patris, non quia ritate substantiæ careat, sed quia per illa Patrem repræsentat. Sic igitur hoc mysteri dicitur figura Christi, non quia veritate ill careat, sed quia illum in propria specie passionem ejus repræsentat. Quartum tes monium eumdem omnino habet sensum. Atq idem judicium est de quinto; illa enim par cula secundum quemdam modum, non exclu veritatem præsentiæ, sed excludit naturale modum existendi, quem solent habere re cum absolute et simpliciter existere dicuntu sicut ibidem dicit, quotidie immolari in sacr mento secundum quemdam modum, quia vera licet quotidie sacrificetur, non tamen i modo cruento, quem immolatio præ se fer videtur, qui modus in hoc sacrificio quotidia repræsentatur, et ita hoc mysterium et verum sacrificium, et est sacrificium passion Christi secundum quemdam modum, scilic repræsentativum; sic ergo hoc sacramentu licet sit verum corpus Christi, dicitur tam esse illud, secundum quemdam modum, p comparationem ad idem corpus, in propr specie existens, vel quia est illud repræse tative, repræsentat enim corpus in cruce pe dens; vel quia non illo modo hic existit. Al ter inquit Alg., dict. lib. 4, c. 5, Augustinu loqui de ipsis speciebus sacramentalibus, qu quodammodo dici possunt Christi corpus, qu illud continent ac repræsentant, sicut ibide ait, baptismum dici fidem, quia illam signif cat. Unde Paschasius, epistola de Corpore sanguine Domini, hoc eodem testimonio ver tatem confirmari dicit, quia sicut baptismu quamvis dicatur esse fides secundum quen dam modum, non excludit existentiam fid in parvulis, sed potius significat habere illa aliter quam soleant adulti, scilicet per sacra mentum et non per proprium actum, ita cur dicitur hoc sacramentum visibile esse que dammodo corpus, quia illud significat, no

« PreviousContinue »