Page images
PDF
EPUB

parva caro, quandoque autem, ut parvus puer); manifestum est etiam, quod non est ibi sub specie sacramenti, quæ est species panis vel vini. Ergo videtur, quod corpus Christi nullo modo sit ibi.

3. Præterea, corpus Christi incipit esse in hoc sacramento per consecrationem et conversionem, ut supra dictum est (q. 75, art. 2). Sed caro et sanguis miraculose apparens, non sunt consecrata, nec conversa in verum corpus et sanguinem Christi. Non ergo sub his speciebus est corpus et sanguis Christi.

Sed contra est, quod tali apparitione facta eadem reverentia exhibetur ei quod apparet, quæ primo exhibebatur. Quod quidem non fieret, si vere non esset ibi Christus, cui reverentiam latriæ exhibemus. Ergo etiam tali apparitione facta, Christus est sub hoc sacra

mento.

Respondeo dicendum, quod dupliciter contingit talis apparitio, qua quandocumque in hoc sacramento miraculose videtur caro, aut sanguis, aut etiam aliquis puer. Quandoque enim hoc contingit ex parte videntium, quorum oculi immutantur tali immutatione, ac si expresse viderent exierius carnem, vel sanguinem, vel puerum, nulla tamen immutatione facta ex parte sacramenti. Et hoc quidem videtur contingere, quando uni videtur sub specie carnis vel pueri, alii tamen videtur sicut et prius sub specie panis; vel quando eidem ad horam videtur sub specie carnis, vel pueri, et postmodum sub specie panis. Nec hoc tamen pertinet ad aliquam deceptionem, sicut accidit in magorum præstigiis, quia talis species divinitus formatur in oculo, ad aliquam veritatem figurandam, ad hoc scilicet quod manifestetur vere corpus Christi esse sub hoc sacramento, sicut etiam Christus absque deceptione apparuit discipulis euntibus in Emaus. Dicit enim August. in lib. 2 de Quæst. Evang. (cap. ult., non procul a princ., tom. 4), quod cum fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Et quia per hunc modum nulla immutatio fit ex parte sacramenti, manifestum est, quod non desinit Christus esse sub hoc sacramento, tali apparitione facta. Quandoque vero contingit talis apparitio, non per solam immutationem videntium, sed specie quæ videtur, realiter exterius existente. Et hoc quidem videtur esse, quando sub tali specie ab omnibus videtur, et non ad horam, sed per longum tempus ita permanet. Et in hoc casu quidam dicunt, quod est propria species

corporis Christi; nec obstat, quod quandoque non videtur ibi totus Christus, sed aliqua pars carnis, vel etiam videtur, non in specie.juvenili, sed in effigie puerili, quia in potestate corporis gloriosi est, quod videatur ab oculo non glorificato, vel secundum totum, vel secundum partem, et in effigie vel propria, vel aliena, ut infra dicetur (non absolvit morte præventus, sed vide in Sent., lib. 2, dist. 44, quæst. 2, art. 4). Sed hoc videtur esse inconveniens, primo quidem, quia corpus Christi non potest in propria specie videri, nisi in uno loco, in quo definitive continetur. Unde cum videatur in propria specie et adoretur in cœlis, sub propria specie non videtur in hoc sacra

mento.

Secundo, quia corpus gloriosum, quod apparet ut vult, post apparitionem cum voluerit disparet, sicut dicitur Luce ultimo, quod Dominus ex oculis discipulorum evanuit. Hoc autem quod sub specie carnis in hoc sacramento apparet, diu permanet; quinimo legitur quandoque esse inclusum, et multorum Episcoporum consilio in pyxide reservatum, quod nefas esset de Christo sentire secundum propriam speciem. Et ideo dicendum est, quod, manentibus dimensionibus, quæ prius fuerant, fiat miraculose quædam immutatio circa alia accidentia (puta figuram et colorem, et alia hujusmodi), ut videatur caro, vel sanguis, aut etiam puer. Et, sicut prius dictum est [in ipsomet art.), hoc non est deceptio, quia fit in figuram cujusdam veritatis, scilicet, ad ostendendum, per hanc miraculosam apparitionem, quod in hoc sacramento est vere corpus et sanguis Christi. Et sic patet, quod remanentibus dimensionibus, quæ sunt fundamenta aliorum accidentium, ut infra dicetur (quæst. sequent., art. 2), remanet vere corpus Christi in hoc sacramento.

Ad 1 ergo dicendum, quod facta tali apparitione species sacramentales quandoque quidem totaliter remanent in se ipsis, quandoque autem secundum id, quod est principale in eis, ut dictum est (in corp. art.).

Ad 2, dicendum, quod in hujusmodi apparitionibus, sicut dictum est (in corp. art.), non videtur propria species Christi, sed species miraculose formata, vel in oculis intuentium, vel etiam in ipsis sacramentalibus dimensionibus, ut dictum est (ibidem).

Ad 3, dicendum, quod dimensiones panis et vini consecrati manent, immutatione circa eas miraculose facta, quantum ad alia accidentia, ut dictum est (quæst. 75, art. 5 et 6).

COMMENTARIUS.

Duplicem sensum facere possunt verba hujus tituli. Unus est, an in his apparitionibus id, quod exterius videtur, sit verum Christi corpus. Alius est, an facta hujusmodi apparitione sub speciebus sic immutatis, maneat adhue Christi corpus. Et hunc posteriorem sensum videtur maxime intendere D. Thom., quanquam illi respondendo, alteri etiam obiter satisfacere videatur. Ut igitur quæstioni respondeat, distinguit duplicem modum harum apparitionum nam interdum fiunt sine immutatione specierum sacramentalium per solam immutationem vel impressionem sensibilium specierum factam in sensu videntis; aliquando vero fiunt per veram mutationem specierum sacramentalium. Qua distinctione supposita, tria respondet. Primum est, quando apparitiones fiunt primo modo, corpus Christi manere sub speciebus, et revera non videri in propria specie, quod est clarissimum, nec nova indiget probatione. Secundo ait, in secando modo apparitionum, id, quod videtur, non esse verum corpus Christi, quia non potest esse in propria specie simul in cœlo et in hoc sacramento, maxime quia id, quod sic apparet, sæpe diu permanet eodem modo, clausum in pyxide; quod nefas, inquit, esset de corpore Christi sentire. Tertio ait, tunc nihilominus manere corpus Christi sub speciebus, quia illa immutatio fit solum in qualitatibus, manente eadem quantitate, circa quam fiunt, seu in qua fundantur; manentibus autem dimensionibus permanet etiam corpus Christi in hoc sacramento. Hæc est summa doctrinæ D. Thomæ, quæ magna indiget examinatione, et expositione, quam commodius trademus disputat. sequente.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

SECTIO I.

Quot modis fieri soleant hujusmodi mutationes, quæ in Eucharistia apparent.

4. Primum omnium statuendum est, negari non posse, quin sæpius hujusmodi mutationes contigerint, quia non solum eas referunt graves auctores, Paschasius, lib. de Euchar., cap. 14; Guitmundus, lib. 3 de eodem sacramento; Garetius, Classe 6; verum etiam adhuc extant, et oculis conspiciuntur vestigia harum mutationum, quæ ante multos annos miraculose facta sunt, ut in Hispania, Darocæ, et Abulæ, et aliis locis. Secundo observat Paschasius supra, hujusmodi apparitiones, quando a Deo procedunt, frequentius ordinari ad confirmandam fidem de reali præsentia Christi in hoc sacramento, quod non semper eodem modo fit, ut statim dicam; nam interdum fiunt ad confundendum infideles, et præsertim hujus veritatis impugnatores; aliquando ad terrendos peccatores, qui indigne accedunt; nonnunquam ad confirmandos debiles, ac infirmos in fide; sæpe vero ad amicos consolandos, ac recreandos. Quocirca ad discernendum, an visio quæ apparet, divina sit, vel illusio dæmonis, aut tantum propriæ imaginationis debilitas, prudenter considerandus est et fructus visionis, et dispositio videntis, et alii effectus, seu circumstantiæ. occurrentes.

2. Tertio, cum dictum sit has immutationes fieri ad confirmandam fidem de præsentia Christi, oportet observare, interdum apparitionem fieri in testimonium præsentiæ, non quæ tunc duret, sed quæ præcessit; hujusmodi autem sunt illæ, quas ex Cypriano, Nicephoro, et aliis supra retulimus, disp. 46, videlicet, Eucharistiam interdum versam esse in lapidem in ore indigne sumentis, interdum in cineres, et similia; et tunc dubitari non potest, quin desinat Christi corpus esse sub speciebus sacramentalibus, subitoque virtute divina vere generari ibi rem illam, quæ apparet, et tam veram ac realem, tantamque mutationem fieri in accidentibus panis, ut jam sub eis esse non possit substantia panis, sed lapidis, aut alterius similis, quæ apparet. Hoc enim Deo facile est, estque magis consentaneum fini talium mutationum, scilicet, ad confundendum peccatorem, et significandum Christum ab eo fugere propter infidelitatem, vel impuritatem ejus. Idem etiam indicat modus harum mutationum; sunt enim perma

nentes, neque amplius species sacramentales apparent, ut antea erant, neque sub aliarum rerum specie; atque ita sentit Cypr., in lib. de Lapsis; nec D. Thom. contrarium hic sentit, quia in his mutationibus nunquam apparet Christns vel caro Christi, sed potius res adeo diversæ, et a natura carnis et omnis cibi alienæ, ut vel hac ipsa tantum mutatione satis significetur, Christum discessisse. Alia igitur mutationes fiunt ad significandam actualem Christi præsentiam; de aliis vero incertum esse potest, cujusmodi sunt eæ de quibus D.Thom. proprie loquitur, et a nobis dicetur. 3. Est igitur circa hoc observandum quarto, multiplex posse esse visibile signum, quo invisibilis præsentia corporis Christi confirmatur; possunt vero ad duo capita revocari. Unum est, quando hoc fit cum visibili præsentia Christi, aut carnis vel sanguinis ejus, ut quando circa species sacramentales apparet splendor, vel audiuntur Angeli laudantes, vel adorantes Dominum, ut legimus apud Cyprianum, lib. de Lapsis, et apud Chrysost., lib. 6 de Sacerdotio; huc etiam pertinet, quod ipsæmet species consecratæ aliquando visæ sunt suo impulsu moveri, ut quando ab infidelibus projectæ sunt in ignem, et ipsæ absque ulla læsione sursum motæ sunt. Item huc spectat, quod interdum conculcata, et lapidibus contusæ, integræ et quasi intactæ permanserunt; item quod aliquando ita patenæ adhæserunt, ut nec frangi, nec divelli potuerint, propter indispositionem indigne accedentis. Atque in hoc toto priori genere mutationum nulla potest esse dubitandi ratio, quin sub illis speciebus Christus permaneat, quia nulla in eis facta est alteratio, nec mutatio, quæ ad corruptionem panis sufficeret, estque hoc magis consentaneum fini talium miraculorum, in quorum confirmationem sæpe contingit species sic immutatas, v. gr., patenæ adhærentes, longo tempore conservari. Quo etiam fit, ut temporis successione possit tanta corruptio fieri, ut ibi jam non maneat corpus Christi, et nihilominus conservari semper potest cum reverentia id, quod exterius permanet, quasi in monumentum et testimonium prioris miraculi, et ob reverentiam sacramenti, quod ibi præcessit. Solum igitur supersunt mutationes, quæ fiunt cum apparente ostensione Christi, aut corporis vel sanguinis ejus. De quibus solis non sine causa D.Thom. quæstionem proposuit; et illius varia exempla referunt auctores citati; et Amphilochius in vita Basilii refert, quemdam Hebræum so

litum fuisse videre, quemdam infantem ad comedendum dari iis quibus hoc sacramentum dabatur.

4. Objectio. Quinto observanda est distinctio a D. Thom. data, quod hujusmodi visio interdum fit per immutationem objecti, interdum per immutationem solius potentiæ, aut organi seu medii. Adhibet autem D. Thom. duplex signum ad hoc discernendum : primum est, si eodem tempore uni vel alteri apparet talis immutatio, alii vero solum vident speciem panis, sicut antea; tunc enim signum est, immutationem illam non esse factam in objecto, nam si esset, omnibus eodem modo ostenderetur, nisi novum adderetur miraculum, quod non est sine causa fingendum aut dicendum. Secundum signum est, si immutatio brevi tempore duret, et species consecrata iterum statim videantur absque ulla mutatione, sicut in principio erant, quod signum minus certum aliquibus videtur. quia facile fieri potest, ut revera sit immutatio facta in objecto, quod postea iterum ad propriam formam redeat, et ita aliquando accidisse referunt Gabr., lect. 41 in can., et Palac., dist. 40, disp. ult., circa finem. Sed nihilominus signum, a D. Thom. datum, est moraliter satis verisimile, quia facilius est ita fieri, et quando ex aliis conjecturis aliud non constiterit, ita certe existimandum est; quia in omnibus his rebus, quæ miraculose apparent, id semper judicandum est fieri, quod facilius est, magisque consentaneum apparentibus signis, et ad finem ipsius apparitionis est sufficiens. Dices: ergo omnes apparitiones quæ hoc modo fiunt, virtute dæmonis efficientur, quia sunt deceptoriæ; solum enim sunt quædam sensuum illusiones. Respondetur ex D. Thom. hic, et August., lib. 2 Quæstionum Evangel., et lib. contra mendacium, cap. 9, negando sequelam, quia in hujusmodi apparitionibus nullum miscetur mendacium, quia licet in objecto non fiat id, quod sensui apparet, tamen ea immutatio, quæ in sensu fit, ad aliquam veritatem significandam ordinatur; nam, quando simulatio (inquit August. ad aliquid verum significandum refertur, non est mendacium. Adde, posse hujusmodi apparitionem fieri per aliquam immutationem objectivam factam in medio, ad eum modum, quo fiunt in nubibus apparentes colores, et tunc nulla est deceptio ex parte agentis, seclusa intentione decipiendi; ut non decipit pictor, qui tam perfecte depingit imaginem, aut florem, ut alteri veram rem esse appareat.

Deinde vero dicitur, verum esse hujusmodi apparitiones posse sæpe fieri virtute dæmonis, et ideo necessariam esse spirituum discretionem, ad quam, ut dixi, multa considerare necesse est, et quod est præcipuum, orationibus ad Deum, et prudentium consilio uti; quin potius interdum possunt accidere ex vehemente imaginatione, aut læsione, vel debilitate phantasiæ; de quo recte videri potest Alex., part., quæst. 53, membr. 4, art. 3; de hoc igitur toto genere apparitionum nihil dicendum relinquitur, quod ad præsentem materiam pertineat, quia manifestum est, non obstantibus his visionibus, Christum Dominum manere eodem modo præsentem sub speciebus sacramentalibus, quia ut supponitur, nulla est in eis facta mutatio; et similiter certum est, non videri veram carnem aut sanguinem Christi, cum id, quod apparet, non sit in objecto, sed solum appareat esse, propter immutationem factam in sensu. Solum igitur superest dicendum de alio genere harum apparitionum, quæ fiunt per veram et realem mutationem factam in speciebus sacramentalibus; nam quod aliquando ita fiant, nemo dubitat, præsertim quando duæ illæ conditiones concurrunt, scilicet et quod omnibus videntibus eodem modo apparent species sacramentales, et quod diu ita permanent; quid ergo tunc appareat, quæve mutatio in talibus speciebus, explicandum est.

SECTIO II.

Utrum vera Christi caro, aut sanguis aliquando in Eucharistia videatur.

[ocr errors]

1. In miraculosis apparitionibus carnis vel sanguinis in Eucharistia nec verum corpus, nec sanguis Christi apparet. Prima sentenlis affirmat, quoties per realem immutationem specierum apparet videri Christus sub speciebus pueri, aut carnis vel sanguinis, revera videri Christum; ita opinatur Alens., 4 part., quæst. 53, membr. 4, art. 3; Gabr., lect. 51 in can.; Palacius, dist. 10, disputat. plt., circa finem, qui præcipue hoc affirmat, quando species apparens brevi tempore durat; omnes tamen modeste et magna cum dubitatione loquuntur. Fundari potuerunt, quia imprimis hoc non est impossibile, quia, ut diximus, potest idem corpus simul esse, et consequenter videri simul in duobus locis; item potest corpus gloriosum sese, prout voluerit, humanis sensibus manifestare in majori, vel minori quantitate, et secundum unam

partem, et non secundum aliam, quod maxime verum est in corpore Christi, qui quamdam omnipotentiam participat circa corpus suum; potest ergo, vel retinens sacramentalem præsentiam, vel illam mutans, si voluerit, incipere esse in Eucharistia modo quantitativo, ostendendo humano visui partem, et non totum, aut sub hac vel illa figura, sicut se ostendit Magdalenæ aut discipulis euntibus in Emaus. Deinde, si modus hic est possibilis, videtur etiam convenientior, quia hæc ostensio fit in veritatis testimonium, aut in singularem favorem, et solatium alicujus justi; veritas autem confirmanda est veris, et non tantum apparentibus indiciis aut signis; justo etiam non erit vera consolatio, rem tantum apparentem, et non veram Christi carnem videre; imo videtur ei creari quoddam idololatriæ periculum, nam adorabit, ut carnem Christi, quæ vere non est.

2. Dicendum est tamen primo, in hujusmodi apparitionibus non videri Christum Dominum in se, nec carnem ejus, et sanguinem. Ita D. Thom. hic, et communiter Theologi in 4, dist. 10; Richard., art. 5, quæst. 2; Durand., Palud. et Carthus., q. 4; Marsil., quæst. 7, art. 3, dub. 5; Antonin., 3 part., tit. 13, cap. 6, § 14; Ægidius, Theor. 33, et omnes Thomista. Et colligitur ex Paschasio et Guitmundo supra; Lanfranco, lib. de hoc sacram., circa medium. Et probatur, quia vel hæc immutatio diu permanet, ita ut caro, aut sanguis Christi semper ibi videri, diuque in pyxide conservari videatur, aut cito transit, et sacramentales species eodem modo, sicut antea, apparent; quando priori modo fit, nefas est credere, dixit D. Thom., illud, quod apparet, et pyxide clauditur, esse carnem Christi in propria specie existentem; et revera non est verisimile, quia, et est valde indecens, et non necessarium; primum patet, quia tangi facile potest, et contrectari ab hominibus; imo experientia docet, diuturnitate temporis mutari et tabescere id, quod caro aut sanguis esse videbatur, quod non potest ulla ratione carni Christi attribui. Unde Alensis, et Gabriel concedunt, non esse veram carnem Christi, quando in ea talis mutatio fit; aiunt tamen, tunc esse signum, priorem apparitionem non esse factam virtute Dei, sed dæmonis; sed hoc gratis est dictum, et contra plures antiquas traditiones; nam multis in locis referuntur aliqua miracula hujusmodi, quæ et ex ratione ob quam facta sunt, et ex effectibus eorum, vera esse non dubi

tantur; et tamen in eis prædictus effectus aperte conspicitur. Deinde, quæ est ratio, ob quam hoc semper dæmoni tribuatur, cum in hoc nulla sit intrinseca malitia, nullave deceptio? Unde facile probatur altera pars supra assumpta, scilicet, hoc non esse necessarium, quia neque ad vitandam deceptionem, ut a simili patet ex dictis in fine sectionis præcedentis, neque ad commovendos animos aut mentes fidelium, quia, si id tantum, quod in sensibus fit, consideretur, eumdem effectum parit in anima, sive objectum sensibile tale sit in se, quale apparet, sive non; si autem consideretur fides animæ, quæ his signis excitatur, hæc non indiget illa sensibili præsentia carnis Christi. Quod si sit sermo de his apparitionibus, quæ brevi tempore durant, habent etiam in eis locum rationes factæ, et præterea probabilissimum est, non fieri tunc illam immutationem in objecto. Deinde, quis facile credat, quando visus est sanguis ab hostia fluere, illum esse sanguinem Christi, et in terram, vel linteum cadere, et similiter, quando calix visus est repleri Christi sanguine, ibi esse verum sanguinem Christi extra venas corporis, ita ut et tangi et bibi possit? Et simile est, quando apparet, quasi frustum carnis, quod illa sit vera caro Christi? nam per sese apparent indecentia, sive multo, sive brevi tempore durent, et nulla est necessitas tot miracula multiplicandi.

3. Nec vera caro, vel sanguis in talibus apparitionibus conspicitur. - Dubium. Solutio. Secundo dicendum est, in hujusmodi apparitionibus id, quod videtur, non solum non esse carnem et sanguinem Christi in propria specie, verum etiam non esse veram carnem aut verum sanguinem, sed colore tantum et figura eum referre. Probatur fere eodem discursu, nam hoc satis est ad ea omnia salvanda, quæ apparent, et ad omne id, quod per hæc intenditur, et non multiplicantur miracula sine causa. Deinde, quia nec probabiliter cogitari potest, quod illa sit caro humana; alterius autem animalis non est decens. Tandem, quia, si res tota cito transit, non est in objecto necessaria mutatio, ut sæpe dictum est; si autem diu permanet, non est ad hoc apta vera caro, quæ cito corrumperetur, nisi speciali miraculo conservaretur; satis ergo est, ut ibi objiciatur aliquid affectum colore et figura carnis. Rogabis, ubi inhæreant illa accidentia carnis, quæ ibi apparent. Ægidius respondet species sacramentales converti in dimensiones carnis. Sed

hoc est impertinens, quia, si sit sermo de quantitate, ejusdem rationis est in pane et carne; non est ergo necessaria talis conversio; ut omittam an, proprie loquendo, sit possibilis. Richard. dicit illa accidentia inhærere in quodam corpore circumdante species sacramentales; sed hoc est negare quod supponimus, scilicet, immutationem fieri in speciebus; et deinde hoc non est verisimile, quando id, quod apparet, est ejusdem figuræ et quantitatis cum speciebus sacramentalibus. D. Th. ergo ait, illum colorem adhærere ipsismet speciebus sacramentalibus, quod est facillimum, et sufficiens, quando, ut dicebam, quod apparet, est ejusdem figuræ et magnitudinis, cujus erant sacramentales species; aut, si est in majori magnitudine, non est tanta quin per rarefactionem specierum fieri potuerit; quando vero multo majus est augmentum, necessario dicendum est, aut immutationem simul factam esse in corpore circumstante, aut certe sacramentales species fuisse corruptas, juxta ea, quæ sectione seq. dicemus.

[ocr errors]

4. Ad fundamentum oppositæ opinionis. Ad fundamentum contrariæ sententiæ responsum jam est, hic nullam intervenire deceptionem; negari enim non potest in omni opinione, quin res aliter appareat quam sit; apparet enim caro separata a cæteris partibus corporis, et sanguis, ac si esset in vase extra venas, et tamen neutrum in re ita est; fit ergo hic aliquid, quasi in externa imagine sine deceptione, imo ad veritatis confirmationem, ad quod sufficit, quod ibi intervenit aliquod opus divinitus factum, quamvis non fiat ibi vera caro aut sanguis, et idem sufficit ad quemlibet alium effectum, ut jam dixi; adoratio vero, quæ ibi fit, non sistit in eo, quod sensibiliter apparet, sed per illud transit ad verum Christi corpus, aut in sacramento latens, aut in propria specie existens.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »