Page images
PDF
EPUB

contrario. Nam re ipsa semper sunt ctæ Christo, semperque per modum simul cum illo objiciuntur; ideo regulaet juxta ordinarium modum, nunquam nec distincto actu adorantur, sed cotur illomet actu absoluto, quo adoratur us. Dico autem regulariter, et juxta rium modum, quia, si quis velit mente gere quæ in re conjuncta sunt, sicut iximus de Christi humanitate, poterit pecies adorare, tanquam rem quandam , et ex conjunctione ad Christum sancm. Talis vero adoratio non poterit esse ta, nec latria primaria et perfecta, quia pecies non habent in se excellentiam am, propter quam sint hujusmodi one dignæ; sed erit adoratio respect secundaria latria, qualis est adoratio is, quando hoc modo, et separatim e ypo adoratur. Qua etiam veneratione sint cætera sacramenta, seu sacra ex VII synodo multis in locis colligi et ex Dionys., cap. 3 de Eccl. Hier.; et ., lib. de Catech. rudib., cap. 26; et c., orat. de imaginibus. Et hæc de parte.

rca posteriorem sensum difficultas est, nadoramus hoc sa ramentum, necesse ente concipere conditionem aliquam, , si rite est consecratum; an vero posabsolute et sine conditione adorare. Et ubitandi est, quia licet sit certum, sub us consecratis adesse Christum, tamen t certum, has species esse rite conseergo non est certum, adesse Christum; oc, quod proponitur adorandum, non solute adorandum, sed sub conditione, asse contingat, substantiam panis, ut adorari, quod periculum non est in beculatione, sed videtur esse morale, ultæ sunt causæ, propter quas hoc accidere, ut si sacerdos non sit baptivel non habeat intentionem, vel non e ordinatus, quod pendet ex multis usis, in quibus fere in infinitum propossumus; et ex parte materiæ sæpe defectus, præsertim in calice, aquam ni infundendo. Unde S. Bonavent., Hist. 24, art. 1, quæst. 1, ad ultimum, uit: Omnis fidelis recte adorans hostiam alam, adorat sub ea conditione, si perunt circa ipsam ea, quæ ad consecrasunt necessaria secundum divinam tionem, et sic nunquam decipitur, nec Alens. etiam, 3 part., q. 30, membr. 3,

art. 1, § 3, requirit conditionem tacitam, vel expressam.

4. Secundo, esse adorandam sine conditione aliqua, per se loquendo. — Dicendum vero est, per se loquendo, ac seclusis specialibus circumstantiis per accidens occurrentibus, absolute adorandum esse hoc sacramentum, nulla in actu apposita conditione. Ita sentit D. Thom. in 3, dist. 9, quæst. 4, art. 2, q. 6, ad 2, ubi solum dicit, non requiri conditionem explicitam, sed satis esse, quod habitu retineatur. Habitu autem illam retinere nihil aliud esse videtur, nisi mente et animo habere intentionem adorandi verum Christum, verumque sacramentum, et non exhibendi adorationem, nisi cum hac prudenti existimatione. In eadem sententia est Richard. in 3, dist. 24, quæst. 4, ad secundum, ubi inquit, licet fides credat, Christum esse sub speciebus, sub conditione, si omnia sunt facta, que ad consecrandum sunt necessaria, tamen ad adorandum non oportere, ut fideles hanc conditionem adhibeant in actuali cogitatione. Idem Gabr., lect. 50 in can., ubi explicat Alensem, et Bonavent., quod solum loquantur de habituali intentione. Idem tenet Marsil. in 3, q. 8, art. 2, dub. 5, et communiter Summista, verbo Adoratio. Et probatur primo, quia, ut homo simpliciter et absolute operetur, sufficit moralis certitudo; non enim debet major ab homine exigi. Alioqui nec parentes possemus absolute venerari, quia non nisi fide quadam humana eos ut parentes recognoscimus. Nec sacerdos posset absolvere, intentione absoluta, sed sub conditione, Si es baptizatus, et sic de aliis; in præsenti autem materia seu actione est moralis certitudo, quæ nascitur ex uno principio de fide, et alio humano modo certo; nam licet pendeat ex multis conditionibus, tamen omnes sunt faciles, et regulariter non deficiunt. Secundo argumentor, nam is, qui sic adorat, totam intentionem suam et rationem adorandi ponit in vera Christi dignitate et excellentia, unde et simpliciter vult solum verum Christum adorare, et habitu retinet hanc voluntatem, nimirum, quod, si sciret, illum esse nudum panem, non adoraret, quæ habitualis seu implicita intentio virtute continetur in illa intentione adorandi, quæ tota nititur in vera Christi divinitate, tanquam in adæquato motivo; ergo hæc satis est, ut vere ac formaliter nulla committatur idololatria, etiam si contingeret, falsum fuisse adorationis objectum, quia illa deceptio materialis est; formaliter vero tota adoratio

refertur in Christum. Tertio probatur conclusio ex consuetudine omnium fidelium, qui simpliciter ita adorant, et aliud ab eis exigere, esset et inutile, et vanis scrupulis ac superstitionibus expositum. Unde colligo, hunc adorationis modum non solum esse licitum, sed etiam expedientem, et omnino servandum. Neque enim est prudentiæ consentaneum, ibi trepidare, ubi non est, nec probabilis ratio timendi, neque utilitas, sed potius periculum, ne ex hac conditione, et dubitatione, animi devotio minuatur. Unde aliquibus videtur, non solum non expedire, verum etiam nonnullum peccatum esse, talem conditionem sine speciali causa vel necessitate ponere, quia est actus otiosus, et impertinens scrupulus. Certum est tamen, per se loquendo, non esse grave peccatum, quia nec continet errorem, nec temerarium judicium, aut suspicionem de facto, sed solum de possibili. Neque gravem irreverentiam, aut nocumentum infert; unde si bona fide et intentione fieret, facile etiam posset a veniali culpa excusari; semper tamen consulendum et cavendum est, ne ita fiat.

5. Dixi autem, per se loquendo, et seclusis specialibus circumstantiis. Quia si ex accidenti occurrat aliqua probabilis ratio dubitandi de veritate sacramenti, vel ex parte materiæ, vel ex parte ministri, quæ talis sit, ut prudenter considerata sufficiat ad formandum vehemens dubium, vel suspendendum assensum, tunc non est adorandum sacramentum sine explicita conditione, propter rationem superius factam, ut, scilicet, excludatur omne periculum adorandi purum panem, aut vinum; sicut quando alicui apparet, vel apparere videtur Christus in revelatione aliqua, quamdiu res est dubia, non est absolute adoratio exhibenda, donec de veritate revelationis moralis certitudo habeatur. Item, quia operatio humana, ut prudens sit, debet excludere morale dubium, et niti in morali certitudine, quoad fieri possit; in prædicto autem casu non potest haberi moralis certitudo ad exhibendam absolutam adorationem; posita autem conditione, practice tollitur omne periculum, et omne dubium; ergo in eo casu adhibenda est.

[blocks in formation]

terminatur ad Christum, nec ad Deum; ergo non est vera latria, neque actus religionis. Item quia repugnat, fidei subesse falsum; ergo et religioni infusæ, quæ a fide movetur ad Eucharistiam adorandam. Respondetur nihilominus, illum actum esse moraliter bonum et honestum, quia procedit ex motivo honesto, et per prudentiam regulatur, ut suppono; unde fit, esse latriam et actum religionis, quia non est alia virtus, ad quam pertineat, et quia proficiscitur ex motivo, et honestate religionis; atque eadem ratione esse potest a virtute infusa, si procedat ex motivo supernaturali seu conformitate ad supernaturalem regulam. Sicut, quando quis dat eleemosynam homini petenti nomine Christi, ex misericordia infusa operatur, si prudenter existimat illum esse pauperem, quamvis speculative decipi contingat. In quo est magna differentia inter fidem, et virtutem moralem, quia fidei veritas est speculativa, et consistit in conformitate intellectus ad rem; virtus autem moralis immediate regulatur per prudentiam, cujus veritas est practica, et versatar circa judicium de re facienda secundum præsentes circumstantias, quod judicium practice potest esse verum, quamvis aliqua falsitas speculativa in materiali persona seu object misceatur.

QUÆSTIO LXXX.

DE USU,
SEU SUMPTIONE HUJUS SACRAMENTI IN
COMMUNI, IN DUODECIM ARTICULOS DIVISA.

Deinde considerandum est de usu, sir sumptione hujus sacramenti.

Et primo quidem in communi; secund quomodo Christus sit usus hoc sacramento.

Circa primum quæruntur duodecim.

1. Utrum sint duo modi manducandi ho sacramentum, scilicet sacramentaliter et spi ritualiter.

2. Utrum soli homini conveniat manducar spiritualiter hoc sacramentum.

3. Utrum solius hominis justi sit manducar sacramentaliter.

4. Utrum peccator, manducans sacramen taliter, peccet.

5. De quantitate hujus peccati.

6. Utrum peccator accedens ad hoc sacra mentum sit repellendus.

7. Utrum nocturna pollutio impediat hom nem a sumptione hujus sacramenti.

8. Utrum sit solum a jejunis sumendum. 9. Utrum sit exhibendum non habentibus usum rationis.

10. Utrum sit quotidie sumendum. 11. Utrum liceat omnino abstinere.

12. Utrum liceat percipere corpus sine sanguine.

ARTICULUS I.

Utrum distingui debeant duo modi manducandi corpus Christi (infra, art. 2, et 3, corp.; et 4, dist. 9, art. 1, quæst. 1, ad 1, et quæst. 3, per totam. Et Joan. 6, lect. 7; et 1 Cor. 14, lect. 7, fin. Et opusc. 58, cap. 17, 18, 19 et 20).

1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod non debeant distingui duo modi manducandi corpus Christi, scilicet, sacramentaliter et spiritualiter. Sicut enim baptismus est spiritualis regeneratio, secundum illud Joan. 3: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc., ita etiam hoc sacramentum est spiritualis cibus; unde Dominus de hoc sacramento loquens, dicit Joan. 6: Verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vila sunt. Sed circa baptismum non distinguitur duplex modus sumendi, scilicet, sacramentalis et spiritualis. Ergo neque circa hoc sacramentum debet hæc distinctio adhiberi.

2. Præterea, ea, quorum unum est propter alterum, non debent ad invicem dividi, quia unum ab alio speciem trahit. Sed sacramentalis manducatio ordinatur ad spiritualem, sicut ad finem. Non ergo debet sacramentalis manducatio contra spiritualem dividi.

3. Præterea, ea, quorum unum non potest esse sine altero, non debent contra se dividi. Sed videtur, quod nullus possit manducare piritualiter, nisi etiam sacramentaliter manducet, alioqui antiqui Patres hoc sacramenIn spiritualiter manducassent; frustra etiam esset sacramentalis manducatio corporis Christi, si sine ea spiritualis esse posset. Non gitur convenienter distinguitur circa hoc saramentum duplex manducatio, scilicet, saramentalis et spiritualis.

Sed contra est, quod super illud 1 Cor. 11: Qui manducat et bibit indigne, etc., dicit Gloss. (Ord. ibid.): Duos dicimus esse modos anducandi, unum sacramentalem et alium piritualem.

Respondeo dicendum, quod in sumptione hujus sacramenti duo sunt consideranda, sciicet, ipsum sacramentum, et effectus ipsius, de quorum utroque jam supra dictum est (quæst.

XXI.

præced.). Perfectus igitur modus sumendi hoc sacramentum, est, quando aliquis ita hoc sacramentum suscipit, quod percipit ejus effectum; contingit autem quandoque, sicut supra dictum est (quæst. præced., art. 3 et 8), quod aliquis impeditur a percipiendo effectu hujus sacramenti. Et talis sumptio hujus sacramenti est imperfecta. Sicut igitur perfectum contra imperfectum dividitur, ita sacramentalis manducatio, per quam sumitur solum sacramentum sine effectu ipsius, dividitur cóntra spiritualem manducationem, per quam quis percipit effectum hujus sacramenti, quo spiritualiter homo Christo conjungitur per fidem et chari

tatem.

Ad 1 ergo dicendum, quod etiam circa baptismum, et alia hujusmodi sacramenta, similis distinctio adhibetur. Nam quidam suscipiunt tantum sacramentum, quidam vero sacramentum et rem sacramenti. In hoc tamen differunt, quia, cum alia sacramenta perficiantur in usu materiæ, percipere sacramentum est ipsa perfectio sacramenti; hoc autem sacramentum perficitur in consecratione materiæ, et ideo uterque usus est consequens hoc sacramenlum. In baptismo etiam et in aliis sacramentis characterem imprimentibus, illi, qui accipiunt sacramentum, recipiunt aliquem spiritualem effectum, scilicet, characterem, quod non accidit in hoc sacramento. Et ideo magis in hoc sacramento distinguitur usus sacramentalis a spirituali, quam in baptismo.

Ad 2, dicendum, quod sacramentalis manducatio, quæ pertingit ad spiritualem, non dividitur contra spiritualem, sed includitur ab ea. Sed illa sacramentalis manducatio contra spiritualem dividitur, quæ effectum non consequitur; sicut imperfectum, quod non pertingit ad perfectionem speciei, dividitur contra perfectum.

Ad 3, dicendum, quod, sicut supra dictum est (quæst. 66, art. 11; quæst. 68, art. 2; quæst. 73, art. 3), effectus sacramenti potest ab aliquo percipi, si sacramentum habeat in voto, quamvis non accipiat in re. Et ideo, sicut aliqui baptizantur baptismo flaminis propter desiderium baptismi, antequam baptizentur baptismo aquæ, ita etiam aliqui manducant spiritualiter hoc sacramentum, antequam sacramentaliter sumant. Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo propter desiderium sumendi ipsum sacramentum, et hoc modo dicuntur baptizari et manducare spiritualiter et non sacramentaliter, illi qui desiderant sumere hæc sacramenta jam instituta.

29

Alio modo propter figuram, sicut dicit Apostolus, 1 Cor. 10, quod antiqui Patres baptizati sunt in nube et in mari; et quod spiritualem escam manducaverunt et spiritualem potum biberunt. Nec tamen frustra adhibetur sacramentalis manducatio, quia plenius inducit sacramenti effectum ipsa sacramenti susceptio, quam solum desiderium, sicut supra circa baptismum dictum est (quæst. 69, art. 4, ad 2).

COMMENTARIUS.

Conclusio D.Thom., Eucharistiam sumi spiritualiter, et sumi sacramentaliter. Quoniam hoc sacramentum id habet singulare, ut in eo usus a sacramento distinguatur, ideo D. Thom. postquam de sacramento ipso et causis, atque effectibus ejus, copiose disseruit, specialem tractationem de illius usu aggreditur. Dixi autem in superioribus, hunc usum dupliciter considerari posse primo secundum se, et quoad substantiam suam; secundo in ordine ad præceptum, seu obligationem moralem. Priori modo tractatur a D. Thoma in tribus primis articulis hujus quæstionis, posteriori vero modo in reliquis. Considerandum tamen ulterius est, quamvis hic usus non sit de substantia sacramenti, sed potius sit posterior illa, esse tamen priorem quam effectus, quem ex opere operato sacramentum confert; nam per usum applicatur sacramentum ad efficiendum; et propter hanc causam nos in superioribus ante disputationem de effectu, disputationem speculativam de hac sumptione sacramenti præmisimus; ubi diximus, quid illa sit, et quot modis, et in quo subjecto fieri possit; atque ita ibi explicatum reliquimus quidquid D. Thomas in his tribus articulis tradit. Solum igitur circa litteram hujus articuli addendum occurrit, distinctionem a D. Thoma datam dupliciter explicari posse: primo, ut dividat sumptionem hujus sacramenti in communi, in sacramentalem tantum, et sacramentalem et spiritualem simul, qui sensus videtur indicari in corpore articuli, ubi dicitur, has duas sumptiones distingui, ut perfectam, et imperfectam. Perfecta autem dicitur, in qua et sacramentum et effectus illius sumitur. Et in solutione ad 2, dicitur, spiritualem manducationem includere sacramentalem. Sed juxta hunc sensum divisio est diminuta; nam omittitur sumptio per solum desiderium, quæ spiritualis manducatio vocatur a D. Thom.

hic, ad 3, et art. seq., unde non est hic sensus ab eo intentus. Secundus ergo sensus est, ut sumptio hujus sacramenti dividatur in sacramentalem tantum, et spiritualem; et quod sub hoc secundo membro comprehendatur ea, quæ est spiritualis tantum, et spiritualis et sacramentalis simul. Et hoc modo sumptio spiritualis dicitur includere sacramentalem perfectam, ut commune includit particulare: dicitur etiam perfectior, non quod semper comparetur ad illam ut totum ad partem, sed ut spirituale ad materiale; juxta hunc vero sensum, qui spiritualiter manducat hoc sacramentum, non semper recipit sacramentalem effectum ejus; sed dicitur recipere effectum, quia recipit gratiam, seu unionem cum Christo.

ARTICULUS II.

Utrum solius hominis sit hoc sacramentum spiritua liter sumere (4, dist. 9, art. 2, quæst. 3 et 5. Et 1 Cor. 11, lect. 7, col. 3).

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod non solius hominis sit hoc sacramentum spiritualiter sumere, sed etiam Angelorum, quia super illud Psalm. 77: Panem Angelorum manducavit homo, dicit Gloss. Id est, corpus Christi, qui est vere cibus Angelorum. Sed hoc non esset, si Angeli spiritualiter Christum non manducarent. Ergo Angeli spiritualiter Christum manducant.

2. Præterea, August. dicit super Joan. 1 (tract. 26, tom. 9): Hunc cibum et potum, societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia in prædestina tis. Sed ad istam societatem non solum pertinent homines, sed etiam sancti Angeli. Ergo sancti Angeli spiritualiter manducant.

3. Præterea, August. in l. de Verbis Domini, serm. 46, dicit: Spiritualiter manducandus est Christus, quoniam ipse dicit : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Sed hoc convenit non solum hominibus, sed etiam SS. Angelis, in quibus per charitatem est Christus, et ipsi in eo. Ergo videtur, quod spiritualiter manducare, na solum sit hominum, sed etiam Angelorum.

Sed contra est, quod August. dicit super Joan. (tract. 26, parum post med., tom. 9 refertur de Consecrat., dist. 2, cap. Panem de altari): Panem de altari spiritualiter man ducate, innocentiam ad altare portate. Se Angelorum non est accedere ad altare, tan quam aliquid inde sumpturi. Ergo Angelorum non est spiritualiter manducare.

deo dicendum, quod in hoc sacraatinetur ipse Christus, non quidem in pria, sed in specie sacramenti. Durgo contingit manducare spiritualiChristum. Uno modo, prout in sua nsistit. Et hoc modo Angeli mandutualiter ipsum Christum, in quantum Fur fruitione charitatis perfectæ, et anifesta, quem panem expectamus in on per fidem, sicut nos ei hic unimur. o contingit spiritualiter manducare , prout est sub speciebus hujus sa,in quantum scilicet aliquis credit um, cum desiderio sumendi hoc sam. Et hoc non solum est spiritualiter we Christum, sed etiam spiritualiter e hoc sacramentum, quod non comelis. Et ideo licet Angeli spiritualilucent Christum, non tamen convenit ualiter manducare hoc sacramentum. ergo dicendum, quod sumptio Christi sacramento ordinatur ad fruitionem sicut ad finem, eo modo, quo Angeli tur. Et quia ea, quæ sunt ad finem, ur a fine, inde est, quod ista manduisti, qua eum sumimus sub sacrauodammodo derivetur ab illa manduqua Angeli fruuntur Christo in Et ideo dicitur homo manducare paelorum, quia primo et principaliter lorum, qui eo fruuntur in specie procundario autem est hominum, qui sub sacramento accipiunt.

dicendum, quod ad societatem corpoici pertinent quidem et homines, et sed homines per fidem, Angeli autem ifestam visionem. Sacramenta autem nantur fidei, per quam veritas videeculo et in ænigmate. Et ideo proprie , non Angelis, sed hominibus conveucare spiritualiter hoc sacramentum. dicendum, quod Christus manet in is secundum præsentem statum per fiin Angelis beatis est per manifestam . Et ideo non est simile, sicut dictum lut. præced. arg. 1 et 2 in isto art.).

[blocks in formation]

esse capaces spiritualis manducationis sacramenti. De Angelis vero videbatur posse esse dubium, quia voluntate possunt Christo conjungi; unde videntur posse desiderare ac appetere unionem cum Christo, in quo consistit spiritualis manducatio hujus sacramenti. Respondet autem D. Thom., Angelos, quamvis affectu uniantur Christo secundum se, non tamen appetere manducationem ejus, prout est sub speciebus sacramentalibus, quia, cum sint incorporei, non sunt capaces hujus manducationis; et ideo, licet spiritualiter manducent Christum, non tamen hoc sacramentum; et in hunc modum explicat D. Thom. in solut. ad 1, illud Psal. 77: Panem Angelorum manducavit homo; ut scilicet Christus dicatur panis Angelorum, quia illum spiritualiter manducant; qui sensus spiritualis est; ad litteram enim de manna ibi est sermo, quæ dicitur panis cœli, et panis Angelorum, quia et superne descendit, et per Angelos est subministratus, ut ex contextu constat; et ita exponunt Basil., Theodor., Arnobius, et alii. Sed dicet aliquis, quamvis Angeli non desiderent efficaci desiderio sumere hoc sacramentum, tamen simplici quadam complacentia ita ad illud affici, ut virtute saltem sumendi illud, si possent, spiritualiter manducare possint dici, sicut dicunt interdum Patres, Angelis ita placere passiones pro Christo susceptas, ut quodammodo invideant hominibus, quod illarum sint capaces; nam vellent eas sustinere, si possent; hic autem affectus videtur sufficiens ad spiritualem manducationem hujus sacramenti; homines enim quando non possunt sacramentaliter accipere hoc sacramentum, non aliter sumunt illud spiritualiter, quam per similem affectum; tunc enim non possunt habere actum efficacem, sed simplicem tantum, seu conditionalem. Et confirmatur, nam ante institutionem hujus sacramenti, non erant homines capaces illius; et tamen dicuntur illud manducasse spiritualiter per fidem, et desiderium explicitum, vel implicitum; ergo idem dici potest de Angelis; nam quod incapacitas oriatur ex parte subjecti, vel ex parte sacramenti, nihil ad rem præsentem referre videtur. Respondetur ad argumentum, non oportere fingere in Angelis illum modum desiderii conditionalis, quia neque eorum naturæ est accommodatum, neque etiam eorum statui, quia non per fidem ambulant, sed per speciem, et ideo nihil appetunt, nisi quod eorum statui est accommodatum, et ita D.

« PreviousContinue »