Page images
PDF
EPUB

columba, quæ ante altare pendebat, et in fine vitæ obtulisse sacrificium, et quamdam partem Eucharistiæ reservasse, ut eam in viaticum sumeret. Sunt etiam in Ecclesiasticis historiis multa exempla et miracula, quibus hæc veritas evidenter confirmatur; quale est illud apud Gregorium Turonens., lib. 4 de Gloria mart., cap. 86, de diacono, qui cum portaret pyxidem corpus Domini continentem, hostia consecrata exire visa est, et ab altari volare, quoniam diaconus ille impurus erat, et libidini deditus. Similia videri possunt in Beda, lib. 4 Histor. Anglic., cap. 24; et in vita Bernardi, lib. 1, cap. 11; et alia plura ad hanc veritatem confirmandam afferunt citati auctores, et Claudius, repet. 4, cap. 12. Ultimo probatur ratione, quia hoc sacramentum non consistit in usu, sed habet esse permanens; ergo licet non sumatur, permanebit sacramentum; ergo etiam in eo durabit Christi præsentia, quæ tamdiu durat, quamdiu ipsum sacramentum. Confirmatur congruentiis adductis sect. præcedenti, quæ hic fere accommodari possunt omnes; decuit enim ut Ecclesia Christi posset habere sponsum suum secum præsentem, non tantum in figura, ut olim Synagoga, nec aperte et clare, ut beati, sed occulte ac tecte, vere tamen et realiter.

6. Dicendum est tertio, tamdiu conservari Christum præsentem sub speciebus, quamdiu species illæ ita permanent, ut sub eis possit substantia panis vel vini conservari. Hæc conclusio colligitur fere ex omnibus Theologis, et Catholicis scriptoribus, D. Th. in 4, dist. 9, quæst. 4, art. 2, quæstiunc. 1, et infra, quæst. 76, art. 6, quæst. 77, art. 4, quæst. 80, art. 3; Alens., 4 part., quæst. 45, membr. 4, art. 2; Durando, d. 9, quæst. 3, ad 4, et dist. 12, quæst. 3; et ibi Richardo, art. 2, quæst. 2, et dist. 9, art. 1, quæst. 1; et ibi Paludano, q. 1, et dist. 12, q. 5; et ibi Scoto, quæst. 6; Major., quæst. 4; Gabr., quæst. 1, art. 3, dubio 3, et lect. 84 in can.; Capreolo, dist. 13, quæst. 4, art. 3, et recentioribus omnibus. Et in primis, quod corruptis speciebus desinat sub eis esse Christus, nullus dubitat, licet nonnulli id male explicent, ut infra, quæst. 76, videbimus. Et ratio est, quia nec consecrantur, nec habent rationem sacramenti, nisi species panis et vini. Quod vero Christus sit ibi, quamdiu illæ durant, probatur primo ex verbo Christi: Hoc est corpus meum; habet enim firmam et stabilem veritatem; ergo quamdiu hoc sensibile, seu contentum sub his speciebus sensibilibus, signari

potest, tamdiu vere dicitur esse corpus Christi ex vi et efficacia ejusdem verbi. Unde Cyrill. Alex., epist. ad Colosyr., apud Turrian., lib. 4 pro epistolis Pontificiis, cap. 49: Insaniunt (inquit) qui dicunt, mysticam benedictionem non ita valere ad consecrationem, ut remaneant reliquiæ ejus benedictionis in alterum diem; non enim alteratur Christus, neque sanctum ejus corpus mutatur; quin potius virtus benedictionis, et vivifica gratia perpetua est in eo. Ex quibus verbis plures hujus veritatis confirmationes colligi possunt. Prima est tacta supra, quæst. 63, art. 5, quia species consecratæ, quamdiu durant, consecratæ permanent; ergo continent corpus Christi. Secunda, quia illæ species manent quasi informatæ, et ad significandum determinatæ a præcedenti forma; ergo quamdiu durant, significationem retinent, efficaciam et veritatem; ergo retinent corpus Christi. Tertia, quia hæc præsentia, et quasi conjunctio Christi cum speciebus, est veluti quoddam donum gratuitum Dei, quod ex parte Christi aut Dei non aufertur, si in altero extremo non sit mutatio, sicut hac ratione unio hypostatica, vel unio per gratiam, aut gloriam, immutabiles sunt, si ex parte alterius extremi seu hominis non ponatur impedimentum. Quarta, quia Christus, peracta consecratione, permanenter manet sub speciebus ; ergo quamdiu manent species, durat præsentia Christi; patet consequentia, quia nulla alia lege vel ratione potest definiri tempus, quo illa præsentia duret; si enim durantibus speciebus recedit Christus, vel hoc facit pro arbitratu, absque ulla certa lege, seu promissione, et hoc esset magnum Ecclesiæ incommodum, alias nunquam possemus esse certi, an duret Christus in hostia consecrata, vel jam recesserit. Si autem in hoc est aliqua certa lex et promissio, nulla certe alia excogitari potest certior, et Ecclesiæ sensui magis consentanea. Ex quibus sequitur primo, errasse hæreticos, asserentes, quando aliquis indigne accedit ad hoc sacramentum, statim Christum recedere, et substantiam panis redire, antequam comedatur; est enim hæc aperta hæresis, et contra Paul., 1 ad Cor. 44, dicentem: Qui indigne manducat et bibit, etc.; et in ipsa prima institutione damnata est hæc hæresis, nam in illa manducavit Judas corpus Christi, ut supra diximus ex sanctis Patribus, et plura de hac re dicemus infra, quæst. 80, agentes de usu; legite contra hunc errorem Guitm., lib. 4 de hoc sacramento.

7. Sequitur secundo, falsam esse senteniam eorum, qui dixerunt recedere corpus Christi, si in lutum cadant species, vel si pollutis manibus attingantur, de quibus in sequentibus dicturi sumus latius.

8. Falsum est, Christum recedere ab hoc Sacramento, antequam alterentur, seu cor-umpantur species. - Sequitur tertio, errare eos, qui dixerunt, durare Christum sub speciebus, donec sumantur, statim vero, ac sumuntur, recedere, antequam alterentur seu corrumpantur; ita docuit Gloss. in cap. Tribus gradibus, de Consecration., dist. 1, et in cap. Non iste, ibi; et indicant Hugo Victor., 1. 2 de Sacram., part. 8, c. 43; et Innoc., 1. 4 de hoc myst., c. 15; sed hi duo auctores explicari quodammodo possunt, ut infra in fin. quæst. 76 dicam; illius vero Glossæ sententia nimis falsa est, et pias aures offendit. Primum est contra mentem omnium Catholicorum, qui, suscipientes Christum, tamdiu existimant illum intra se retinere, quamdiu conversio vel immutatio panis durare potuisset, et ideo diligentius student eo tempore se colligere et orationi vacare. Unde Clem. Papa, epist. 2: Qui residua corporis, quæ in altari relicta sunt, consumunt, non statim ad communes accipiendos cibos conveniant, ne sanctæ portioni commisceant communem cibum. Confirmatur ex cap. Si quis, de Consecr., dist. 2, ubi imponitur pœna ei, qui propter ebrietatem evomuerit Eucharistiam; unde ex usu Ecclesiæ, si contingat evomi ab infirmo, adoratur et habetur ut verum sacramentum. Præterea, quia si corpus Christi in pyxide existens, durantibus speciebus, non recedit, cur discedet existens intra hominem, cum hac præcipue de causa ibi permaneat, ut quodammodo cum homine corporaliter et familiariter conjungatur, ut Cyrill., Hilar., et alii Patres loquuntur? Confirmatur, quia alias aperitur via, ut aliquis dicat, Christum revera non ingredi corpora nostra, sed recedere, cum primum species ad os perveniunt; quod si hoc est hæreticum, quia Christus dixit, carnem suam manducari, ita illud est omnino falsum, quia sicut cibus, qui manducatur, intrat corpus manducantis, ita in eo manet, donec convertatur. Unde Christus etiam dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, manet in me, et ego in illo. Denique ante alterationem specierum non succedit ibi alia; ergo non recedit substantia Christi; antecedens patet, quia nec panis redit ex omnium sententia, ut infra vi

debimus, nec ad aliam substantiam sunt dispositiones sufficientes. Consequentia vero probatur, quia species non manent vacuæ; prædicta ergo regula certa et inviolabilis retinenda est, alioquin non possunt similes errores facile vitari.

DISPUTATIO XLVII.

DE EADEM PRÆSENTIA CHRISTI IN HOC SACRAMENTO, QUID SIT.

De hac re pauca dicunt Theologi; eam enim ex professo non disputant, sed attingunt tantum, dum de transubstantiatione disserunt; existimo tamen, non parum lucis posse huic materiæ afferri, si exacte, quid hæc præsentia sit, intelligitur, et quomodo ad præsentiam corporis Christi in propria specie comparetur; illud ergo prius in hac disputatione diligenter explicare curabo et inquirere, tam rem, quam modum loquendi, qui ex illa consequitur, declarando; de altera vero comparatione sequentem disputationem instituam.

SECTIO I.

An hæc præsentia sit aliquid reale et intrinsecum corpori Christi, et ab eo aliquo modo distinctum.

[ocr errors]

1. Præsentia Christi in Eucharistia est vera res, seu modus realis. — Omissis opinionibus, quoniam eas in sequentibus attingemus brevius et commodius, dicendum est primo, præsentiam hanc esse rem aliquam veram, seu modum realem in rerum natura existentem. Hanc conclusionem existimo esse certissimam et communem Theologorum, dist. 10 et 44, ubi Scot. distinctius eam attigit, d. 10, q. 1, dist. 14, q. 3, art. 2; et ut probetur, suppono verba Concilii Tridentini, sess. 13, can. 1, definientis Christum esse sub speciebus, vere, realiter ac substantialiter. Quibus verbis intendit docere totam rem, totamque substantiam vere ac proprie existere (ut ita dicam) intra species, et esse intime propinquam, seu indistantem ab illis. Et hoc esse debet fundamentum totius hujus disputationis, et hoc ipsum confirmant omnia, quæ in præcedenti disputatione tractata sunt. Ex hoc ergo concludo primo, Christum esse sic realiter præsentem speciebus, sicut est effectus realis in rerum natura; ergo præsentia ipsa est aliquid reale. Patet consequentia, quia per præsentiam fit formaliter præsens realiter; antecedens patet, tum ex sententiis

Patrum asserentium, esse insigne opus divinæ omnipotentiæ Christum fieri hic præsentem; tum etiam quia si non est realis effectus, nihil erit, nisi fortasse aliqua significatio, vel metaphora. Et confirmatur primo, quia ratione hujus præsentiæ vere ac realiter Christus a nobis sumitur, et intra nos existit; sed hæc et similia aliquid reale sunt, alioquin incidemus in hæresim Calvini dicentis, sola fide apprehendi. Confirmatur secundo, quia hæc præsentia est fundamentum veræ relationis realis, propinquitatis et distantiæ; Christus enim existens in altari, realiter est nobis propinquior, quam ante consecrationem; ergo necesse est, hanc præsentiam aliquid rei esse.

[ocr errors]

2. Hæc præsentia dicit aliquid aliud præter substantiam corporis Christi. Dico secundo hæc præsentia realis, præter ipsam substantiam corporis Christi, dicit aliquid intrinsece illam afficiens. Explicatur et probatur, quia corpus Christi esse præsens in hoc sacramento imprimis requirit, ut substantia corpus Christi ibi adsit, et contineatur, quod per se notum est in fide; hoc enim sensu probavimus hactenus Christi præsentiam. Deinde, illum adesse ibi, aliquid est, quod ante consecrationem non erat, et non est denominatio extrinseca in ipso corpore Christi; quia, cum ante consecrationem non esset Christus, nisi tantum in cœlo, intelligi non potest, ut denuo fiat realiter præsens terræ, et propinquus rebus, a quibus antea distabat, illis non mutatis, per solam extrinsecam denominationem, absque aliquo novo modo reali in ipso corpore Christi. Confirmatur, quia nulla est forma realis extrinseca, a qua possit hæc denominatio provenire. Dices: posse sumi a speciebus, absque alio modo inhærente corpori Christi, sicut Verbum divinum denominatur homo, ab humanitate illi unita, sine novo modo in ipso Verbo existente. Respondeo, posse quidem Christi corpus denominari ab speciebus contentum, vel aliquo modo unitum illis, et quodammodo etiam panem sacramentalem; tamen hæ denominationes supponunt Christum realiter præsentem sub speciebus, quæ præsentia non potest esse tantum denominatio extrinseca ab illis, sed requirit novum modum existendi in ipso corpore; nam ante consecrationem, Christus non erat præsens loco, vel spatio, in quo sunt species, vel speciebus ipsis; et ideo non possunt species tribuere formaliter corpori Christi, ut sit præsens, nisi

ipsum corpus in se aliter se habeat, alioqu manens in solo cœlo posset denominari e trinsece præsens a speciebus; ut in exem adducto, si Verbum divinum ante incarnat nem non esset ubique, impossibile fuis: realiter conjungi humanitati in utero bea Virginis, nisi prius intelligeremus, acq rere ibi modum præsentiæ quo fieret ab h manitate indistans, licet modus unionis ni illi postea superadderet; nunc autem n indiguit nova præsentia, quia per suam i mensitatem est ubique præsens. Aliter eti explicatur, nam si vera esset fictio hæreti rum dicentium, Christi humanitatem e ubique, tunc verissimum esset, non oporte ut per consecrationem adderetur corp Christi aliqua præsentia, vel modus intr secus, sed sola denominatio, vel unio spec rum; ipsa tamen ubiquitas esset realis et trinsecus modus in ipsa Christi humanita nam ratione illius esset veluti diffusa reali per omnes res, et intime in illis; suppos ergo fidei veritate, quod ante consecration. humanitas non est ubique, nec realiter int species, aut indistans ab illis, necesse est, hæc præsentia, quam per consecrationem quirit, sit aliquid intrinsece afficiens, aut nominans ipsum corpus Christi.

[ocr errors]

3. Est etiam aliquid ex natura rei disti tum ab ipsa substantia Christi. Dico t tio hæc præsentia est aliquid ex natura distinctum a substantia corporis Christi, ab omnibus accidentibus, quæ in cœlo hab Probatur, quia neque ex vi substantiæ, que ex vi omnium illorum accidentium realiter præsens, aut indistans a specieb illis immutatis manentibus, secundum pr sentiam realem seu localem; quod tam habet ex vi hujus præsentiæ. Secundo h præsentia acquiritur corpori Christi per 1 vam actionem realem; ergo necesse est, aliquid addat ex natura rei distinctum. Sim argumentum est, quia hæc præsentia pot amitti, integra manente substantia corpo Christi et omnibus accidentibus, quæ hal in cœlo; et tunc aliquid reale amittitur inh rens corpori Christi; ergo necesse est, es aliquid ex natura rei distinctum ab iis, q manent in illo. Qui enim intelligi potes unum realiter separari ab alio, et per act nem realem posse illi addi, absque aliq distinctione, quæ in re ipsa sit? Unde sim argumento concludimus, subsistentiam d tingui ex natura rei a natura, et union humanitatis ab ipsa humanitate, et moti

alem a mobili, et figuram a quantitate, et de aliis modis. Una sola superest difficulbs, quia hinc sequitur, corpus Christi muari, cam consecratur, quod D. Thom. et The sigi negare videntur. Sed de hac re propria quæstio est infra instituenda. Nunc breviter dico, non mutari mutatione, qua aliquid deperdat, sed qua aliquid tantum acquirat.

Hec præsentia solum est modus corporis Christi. Dico quarto: hæc præsentia non est res omnino realiter distincta a corpore Christi, sed solum modus ejus. Probatur pio, quia non est necessaria alia distinctio, neque intelligi potest, rem fieri præsentem præsentia entitativa, per aliam rem a se ésiactam, ut, inductione facta in rebus omnis facile videri potest. Et ratio non est ala, nisi quia hæc præsentia est tam intima, et propria cujusque rei, ut majorem distincnem non patiatur; sicut ergo figura propter eandem causam non potest intelligi reaLer distincta a quantitate, ita neque hæc præsentia a re præsenti, quia non aliter fit presens, quam exhibendo seipsam. Deinde ia declaro, quia, ut ex Metaphysica constat, lic prædicamentum affert per se entitatem scam, distinctam ab omnibus reliquis, nis substantia, quantitas, aut qualitas; reliqua autem omnia sunt modi-istorum; hæc aatem præsentia non est substantia, quatenus a substantia corporis distinguitur, ut per se manifestum est; an vero sit modus substans. infra dicam; hic enim non refert, quia Let esset hujusmodi, non esset res omnino distata a substantia, sed modus; quod autem non sit etiam quantitas, per se notum est, nam potius est intellectu difficillimum, de quantitas secum admittat hanc presentiam, ut ex sequentibus constabit. DeLehane præsentiam non esse qualitatem alam constat, et ex effectu formali ejus, qasam facit, corpus esse hic, vel alibi; bir atem non est effectus qualitatis; tum præterea quia omnis qualitas, quæcumque illa esse fingatur, est indifferens ad hanc presentiam, et potest illam mutare, et nunc hic et postea alibi, quod repugnat forpræsentiæ, ut sic. Tandem hæc præsen

iri potest sine alteratione corporis, per selam quasi localem mutationem; non est qualitas, atque adeo neque entitas omrealiter a corpore distincta, sed tantum modus ejus.

SECTIO II.

Quid proprie in specie sua, et cujus prædicamenti sit hæc præsentia.

1. Sunt qui dicunt hunc modum esse substantialem. — Prima opinio esse potest, hanc præsentiam revocari ad prædicamentum substantiæ, non ut substantiam integram, neque ut partem, sed ut modum substantialem. Quam opinionem aliqui tribuunt D. Thomæ, eo quod quæstione seq., art. 3 et 4, dixerit, corpus Christi esse hic per modum substantiæ, et eodem modo citari potest Concil. Trident., quia dixit, corpus Christi esse hic substantialiter. Et deinde explicari potest, quia corpus Christi fit hic per transubstantiationem; ergo acquirit aliquid substantiale; et non acquirit nisi hunc modum ergo. Denique corpus Christi succedit hic loco substantiæ panis, et supplet vicem ejus, substando accidentibus sine imperfectione; sed hoc totum est munus substantiæ; substare enim accidentibus, proprius modus substantiæ esse videtur; erit ergo modus substantialis.

[ocr errors]

2. Alii esse relationem. Secunda sententia esse potest, hanc præsentiam esse relationem; ita significat Scotus, d. 10, q. 1, art. 4, et d. 14, q. 4, art. 1, 2 et 3. Ubi hanc præsentiam vocat respectum extrinsecus advenientem, quem solum dicit fieri in corpore per actionem consecrandi. Sed, ut videbimus, Scotus solum differt in modo loquendi. Alia via tenet hanc sententiam Durand., dist. 11, quæst. 4, ubi dicit, hanc solum esse præsentiam ordinis, et ita illam ponit solum in quadam relatione ordinis corporis Christi ad species, ratione cujus ita se illis exhibet, ut sine sui mutatione possit in illis et per illas, aut ubicumque illæ fuerint, operari; sicut alias dixit, Angelum esse in loco, vel ubique per præsentiam ordinis, aut Christi animam descendisse ad inferos solum per eamdem præsentiam. Præterea Cajet., quæst. 79, art. 6, sentit esse sacramentale corporis Christi, relativum esse; tribui etiam solet hæc opinio Capreol., d. 10, quæst. 1, art. 3, ad 3 Durand. contr. 2 concl., sed immerito, ut videbimus.

[blocks in formation]

stantia dicitur esse præsens corpori per actionem, vel operationem, quam circa illud exhibet, et ejus præsentia nihil aliud esse videtur, quam ejus actio vel operatio: sic ergo existimari potest in præsenti, quia Christus est præsens speciebus modo indivisibili, et quasi spirituali et angelico, cum non sit modo quantitativo, sed totus in toto, et totus in qualibet parte.

4. Prima conclusio. — Præsentia hæc non est modus substantialis. — Dicendum est primo hanc præsentiam non addere corpori Christi modum aliquem substantialem, qui ad prædicamentum substantiæ revocari possit. Hæc conclusio est communis Scholasticorum, ut existimo; omnes enim fatentur, quicquid est in hoc sacramento, præter substantiam Christi, quod pertinet ad modum existendi hic, esse accidens in corpore Christi. Dicunt vero quidam, esse accidens prædicabile, seu in modo prædicationis, non vero prædicamentale, seu in essentia sua. Hoc autem est contra sensum Theologorum, ut constabit facile legenti eorum scripta, et ex his, quæ tam hic, quam infra disputantes de transubstantiatione afferemus. Et ratione patet, quæ primo sumi potest ex ratione modi substantialis; est enim de ratione hujusmodi, ut ad compositionem, seu ad complementum substantiæ intrinsece pertineat, quia si substantia est in suo genere omnino integre completa, et constituta, omnis modus illi adveniens est prorsus extra rationem substantiæ, quod potest inductione facta facile suaderi. Unio enim, v. gr., formæ cum materia, modus substantialis est, quia intrinsece concurrit ad compositionem naturæ; subsistentia similiter est modus substantialis, quia intrinsece pertinet ad constitutionem personæ. Unde in humanitate Christi, ut unio esset substantialis modus, necessarium fuit, ut illa mediante fieret alius modus compositionis personæ; e contrario vero extensio, v. gr., localis, et omnis alius modus similis, non est substantialis, quia jam non pertinet ad constitutionem substantiæ in suo genere; est ergo illud de necessitate et essentia talis modi. Et ratio est per se nota, quia, nisi modus sit hujusmodi, non est cur magis pertineat ad substantiam, quam omnes modi aliorum prædicamentorum; loquor enim de modo pertinente ad substantiam in facto esse, ut abstineam ab ipso fieri, vel productione substantiali, quam etiam multi vocant substantialem modum. Quod, si verum est, etiam id habet,

quatenus aliquo modo constituit substantiam, seu ad illam terminatur. Sed hæc disputatio nunc nostra non refert, quia hic modus præsentiæ non est fieri substantiæ, sed afficit substantiam in facto esse. Quod autem modus sic afficiens substantiam non pertineat alique modo ad complementum, ut substantialis esse, probatur, quia corpus Christi tam plene constitutum et integrum substantialiter est in cœlo sine hac præsentia, sicut in sacramento. Item, in nulla alia re sola præsentia pertinet ad complementum substantiæ ejus (de rebus creatis loquor, ut patet in præsentia Angeli, et in præsentia, quam corpus Christi habet in cœlo. Denique ipsum nomen præsentiæ hoc denotat, quod non constituit rem existentem, sed rem, quæ jam existit, facit præsentem localiter, vel quasi localiter. ut ita dicam. Secundo, probatur conclusio, quia tria possunt intelligi in corpore sub speciebus. Primum est, quod est intime in illis, et realiter indistans ab illis. Et de hoc manifestum est, non posse esse substantialem modum, id est, pertinentem ad prædicamentum substantiæ, sicut patet a simili in Angelo, et in quantitate, cujus præsentia non pertinet ad quantitatem, sed ad ubi. Item, quia hæc præsentia, quoad hoc, per mutationem quasi localem mutatur, sine substantiali mutatione, ut statim explicabitur. etiam in corpore Christi, quando in hoc sacramento elevatur, aut circumfertur. Secundum, quod in hoc sacramento intelligitur, est quidam indivisibilis modus existendi corporis Christi, quia est totum in totis, et totum in qualibet parte specierum. Et hoc non magis potest esse modus substantialis, quam præcedens, quia hæc in re non sunt duo, sed tantum conceptu, per modum genericæ, et specificæ rationis; illa enim ratio præsentiæ communis est ad indivisibilem et divisibilem præsentiam; et in corpore Christi, prout hic existit, illa præsentia constituta est in specie præsentiæ indivisibilis, quam specificationem infra sum latius explicaturus; si ergo præsentia illius corporis non est substantialis modus, neque talis præsentia substantialis modus erit; sicut in Angelo præsentia indivisibilis, quam habet in loco, non est modus substantialis, tum quia nullo modo constituit substantiam Angeli; tum etiam quia hic modus facile transmutatur, cum tamen Angelus substantialiter immutabilis sit. Unde, ad hoc magis explicandum, advertendum est, duo posse in Angelo considerari. Unum est, esse

« PreviousContinue »