Page images
PDF
EPUB

ARTICULUS I.

Utrum consecratio hujus sacramenti sit propria sacerdotis (4, dist. 13, quæst. 1, art. 2, quæst. 1, et d. 17, quæst. 3, art. 2, quæst. 1, corp., et dist. 14, quæst. 2, art. 1, quæst. 2, corp., et art. 2, ad 2).

1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod consecratio hujus sacramenti non sit propria sacerdotis. Dictum est enim supra (quæst. 78, art. 4), quod sacramentum consecratur virtute verborum, quæ sunt forma hujus sacramenti. Sed illa verba non mutantur, sive dicantur a sacerdote, sive a quocumque alio. Ergo videtur, quod non solus sacerdos, sed etiam quilibet alius possit hoc sacramentum conse

crare.

2. Præterea, sacerdos hoc sacramentum conficit in persona Christi. Sed laicus sanctus est unitus Christo per charitatem. Ergo videtur, quod etiam laicus possit hoc sacramentum conficere. Unde et Chrysost. dicit super Matth. (hom. 43, in opere imperfect., non remote a princip., tom. 2), quod omnis sanctus est sacerdos.

3. Præterea, sicut baptismus ordinatur ad hominum salutem, ita et hoc sacramentum, sicut ex supra dictis patet (quæst. 79). Sed etiam laicus potest baptizare, ut supra dictum est (quæst. 67, art. 3). Non ergo est proprium sacerdotis conficere hoc sacramentum.

4. Præterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiæ. Sed alias materias consecrare, scilicet chrisma, et oleum sanctum, et oleum benedictum, pertinet ad solum Episcopum, quorum tamen consecratio non est tantæ dignitatis, sicut consecratio Eucharistiæ, in qua est totus Christus. Ergo non est proprium sacerdotis, sed solius Episcopi, hoc sacramentum conficere.

Sed contra est, quod Isidor. dicit in quadam epistola, et habetur in decret., dist. 25 (c. Perlectis, et dicitur id habere in epist. ad Ludifred.): Ad presbyterum pertinet hoc sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere.

Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est (quæst. 78, art. 1 et 4), hoc sacramentum est tantæ dignitatis, quod non conficitur, nisi in persona Christi. Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab illo concessam. Sicut autem baptizato conceditur a Christo potestas sumendi hoc sacramentum, ita sacerdoti, cum

ordinatur, confertur potestas hoc sacramentum consecrandi in persona Christi. Per hoc enim ponitur in gradu eorum, quibus dictum est a Domino: Hoc facite in meam commemorationem. Et ideo dicendum est, quod proprium est sacerdotum conficere hoc sacramentum.

Ad 1 ergo dicendum, quod virtus sacramentalis in pluribus consistit, et non in uno tantum; sicut virtus baptismi consistit in ipsis verbis, et in aqua. Unde et virtus consecrativa non solum consistit in ipsis verbis, sed etiam in potestate sacerdoti tradita in sua consecratione et ordinatione, cum ei dicitur ab Episcopo: Accipite potestatem offerendi in Ecclesia sacrificium tam pro vivis, quam pro mortuis. Nam et virtus instrumentalis in pluribus instrumentis consistit, per que agit. principale agens.

Ad 2, dicendum, quod laicus justus unitus est Christo unione spirituali per fidem et cha ritatem, non autem per sacramentalem potestatem. Et ideo habet spirituale sacerdotium ad offerendum spirituales hostias, de quibus dicitur in Psalm. 50: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; et Rom. 12: Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Unde et 1 Petr." dicitur: Sacerdotium sanctum, offerre spiri tuales hostias.

Ad 3, dicendum, quod perceptio hujus sa cramenti non est tantæ necessitatis, sicut pert ceptio baptismi, ut ex supra dictis pate (quæst. 73, art. 3, et quæst. 80, art. 14, ad 2 Et ideo, licet in necessitatis articulo laicu possit baptizare, non tamen potest hoc sacra mentum conficere.

Ad 4, dicendum, quod Episcopus accip potestatem, ut agat in persona Christi supe corpus ejus mysticum, id est, super Ecclesiam Quam quidem potestatem non accipit sacerda in sua consecratione, licet possit eam haber ex Episcopi commissione. Et ideo, ea, qui non pertinent ad dispositionem corporis mys tici, non reservantur Episcopo, sicut conse cratio hujus sacramenti. Ad Episcopum vero pertinet, tradere non solum populo, sed etiam sacerdotibus ea, ex quibus possunt propriis officiis uti. Et quia benedictio chrismatis, et olei sancti, et olei infirmorum, et aliorum, quæ consecrantur (puta, altaris, Ecclesie, vestium et vasorum), præstat quamdam idon-itatem ad sacramenta perficienda, que pertinent ad officium sacerdotum, ideo tales consecrationes Episcopo reservantur, tanquam principi totius ecclesiastici ordinis.

COMMENTARIUS.

ministri in hoc sacramento duplex cet effectio ejus, et dispensatio; in nim sacramentis hæc duo non disur, quia consistunt in usu, et ideo et applicatio ad usum, quæ fit, cum -ur sacramentum, idem sunt in eis; Sacramentum consistit in facto esse, prius fit, et postea dispensatur seu rad usum; distinguuntur ergo in æ actiones. Inter quas notari potest rentia, quod confectio sacramenti requirit ex parte ministri, ut rata lida; quædam vero, ut digne ac dedispensatio vero, cum jam supponat tum factum, non potest esse irrita dantis, dummodo ex parte rei, quæ vera Eucharistia consecrata, et ideo ctione solum supersunt consideranda necessaria sunt, ut digne fiat. . ergo in hac quæstione omnia hæc e tractat et considerat, quæ nos, cla- methodi servandæ causa, distincensuimus, et diversis locis trace prima ergo actione, et de his, quæ a sunt, ut effectio hujus sacramenti dictum fuit supra, disp. 52. Ubi ad dam causam efficientem hujus sacraecessario id attingendum fuit, et ibi im reliquimus hunc primum articua vera actio, qua fit hoc sacramenacramentum, est eadem omnino cum mmolatur, ut sacrificium est, ideo de dum erit iterum, quamvis sub ditione, infra in materia de sacrificio; te morali illius materiæ explicabimus juæ observare debet minister, ut huactionem digne exequatur; et ideo plius hoc loco de illa superest dicenlum de his, quæ observare debet midigne hoc sacramentum dispenset,

statim sermo fiet.

ARTICULUS II.

lures sacerdotes possint unam et eamdem m consecrare (4, d. 13, q. 1, art. 2, q. 1). secundum sic proceditur. Videtur, lures sacerdotes non possint unam et hostiam consecrare; dictum est enim quæst. 67, art. 6), quod plures non simul unum baptizare. Sed non minor sacerdotis consecrantis, quam hominis

baptizantis. Ergo etiam non possunt simul plures unam hostiam consecrare.

2. Præterea, quod potest fieri per unum, superflue fit per multos. In sacramentis autem nihil debet esse superfluum. Cum ergo unus sufficiat ad consecrandum, videtur, quod plures non possint unam hostiam consecrare. 3. Præterea, sicut dicit Augustin. super Joannem (tract. 26, c. 19), hoc sacramentum est sacramentum unitatis. Sed contrarium unitati esse videtur multitudo. Ergo non videtur conveniens esse huic sacramento, quod plures sacerdotes eamdem hostiam consecrent.

Sed contra est, quod secundum consuetudinem quarumdam Ecclesiarum, sacerdotes, cum de novo ordinantur, concelebrant Episcopo ordinanti.

Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est (art. præced.), sacerdos, cum ordinatur, constituitur in gradu eorum, qui a Domino acceperunt potestatem consecrandi in cœna. Et ideo secundum consuetudinem quarumdam Ecclesiarum, sicut Apostoli Christo cœnanti concœnaverunt, ita novi ordinati, Episcopo ordinanti concelebrant. Nec propter hoc iteratur consecratio super eamdem hostiam, quia sicut Innocent. III dicit (lib. 4 de Sacro altaris mysterio, c. 28, circa med.), omnium intentio debet ferri ad idem instans consecrationis.

Ad ergo dicendum, quod Christus non legitur simul baptizasse cum Apostolis, quando injunxit eis officium baptizandi. Et ideo non

est similis ratio.

Ad 2, dicendum, quod si quilibet sacerdotum operaretur in virtute propria, superfluerent alii celebrantes, uno sufficienter celebrante. Sed quia sacerdos non consecrat, nisi in persona Christi, multi autem sunt unum in Christo, ideo non refert, utrum per unum aut multos hoc sacramentum consecretur, nisi quod oportet ritum Ecclesiæ servare.

Ad 3, dicendum, quod Eucharistia est sacramentum unitatis ecclesiasticæ, quæ attenditur secundum hoc, quod multi sunt unum in Christo.

COMMENTARIUS.

De hac re tractavimus supra, in prædicta disputatione de causa efficiente hujus sacramenti. Solum est circa litteram D. Thomæ advertendum, cum quærit, an hoc possit fieri, non tantum interrogare, an possit valide, sed etiam an possit licite fieri; hac enim ratione posuit in solutione ad 2, illa verba:

Nisi quod oportet ritum Ecclesiæ servare; nam, licet, ut validum sit sacramentum, non referat, an per unum vel multos consecretur, ut ibidem dicitur, tamen, ut licite fiat, oportet, ut juxta ritum et consuetudinem Ecclesiæ, et non aliter fiat; in re enim adeo gravi non licet novum ritum in Ecclesiam introducere privata auctoritate; et ideo in argumento Sed contra, ex quadam Ecclesiæ consuetudine probat D. Thom. hoc posse fieri, et in corpore nihil aliud agit, quam congruentem quamdam rationem illius consuetudinis reddere, ob quam rationabilis censeatur; nam quod ad valorem sacramenti sufficiat, D. Thom. non tam probat, quam supponit. Et juxta eumdem sensum intelligendam censeo differentiam, quam, in solutione ad 1, ponit inter Eucharistiam et baptismum, ut magis possit Eucharistia a pluribus ministris fieri, quam baptismus, scilicet, quia Christus simul communicavit cum Apostolis, quando eis injunxit officium consecrandi, non tamen legitur, simul baptizasse cum Apostolis, quando eis injunxit officium baptizandi; hæc enim ratio, ad summum, probat fuisse aliquam congruentiam, ut magis una consuetudo introduceretur, quam alia, ratione cujus nunc magis unum etiam liceat, quam aliud. Quoad potestatem vero simpliciter, ut factum scilicet teneat, nulla est differentia, si de eadem pluralitate ministrorum sermo sit, ut patet ex tractatis citato loco, his adjunctis, quæ in simili quæstione de baptismo diximus.

ARTICULUS III.

Utrum dispensatio hujus sacramenti pertineat solum ad sacerdotem (4, d. 11, quæst. 2, art. 1, quæst. 1, ad 3. Et dist. 13, q. 1, a. 3, quæst. 1 et 2).

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod non pertineat solum ad sacerdotem dispensatio hujus sacramenti. Sanguis enim Christi non minus pertinet ad hoc sacramentum, quam corpus. Sed sanguis Christi dispensatur per diaconos, unde et beatus Laurentius dixit beato Sixto (ut habetur in ejus legenda): Experire, utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti Dominici sanguinis dispensationem. Ergo et pari ratione dispensatio corporis Christi, non pertinet ad solos sacerdotes.

2. Præterea, sacerdotes constituuntur ministri sacramentorum. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione materiæ, non in usu, ad quem pertinet dispensatio. Ergo vide

tur, quod non pertineat ad sacerdotem corpus Domini dispensare.

3. Præterea, Dionys. dicit in lib. Eccles. Hierar. (cap. 3, part. 4, etc.), quod sacramentum habet perfectivam virtutem, sicut et chrisma. Sed signare chrismate baptizatos, non pertinet ad sacerdotem, sed ad Episcopum. Ergo etiam dispensare hoc sacramentum, pertinet ad Episcopum, non ad sacerdotem.

Sed contra est, quod dicitur de Consecra tione, distinctione 2, cap. 29: Pervenit ad notitiam nostram, quod quidam presbyteri laico aut fœminæ corpus Domini tradunt ad deferendum infirmis; igitur interdicit Synodus, ne talis præsumptio ulterius fiat, sed presby ter per semetipsum infirmos communicet.

Respondeo dicendum, quod ad sacerdotem pertinet dispensatio corporis Christi, propter tria. Primo quidem, quia, sicut dictum est (art. 2 hujus quæst.), ipse consecrat in persona Christi. Ipse autem Christus, sicut consecra vit corpus suum in cœna, ita et aliis sumen dum dedit. Unde sicut ad sacerdotem perting consecratio corporis Christi, ita ad eum per tinet dispensatio. Secundo, quia sacerdos com stituitur medius inter Deum et populum. Und sicut ad eum pertinet dona populi Deo offerre ita ad eum pertinet, dona sanctificata divini tus populo tradere. Tertio, quia in reveren tiam hujus sacramenti, a nulla re contingitat nisi consecrata. Unde et corporale et cal consecrantur, et similiter manus sacerdoti ad tangendum hoc sacramentum. Unde nul alii tangere licet, nisi in necessitate, puta,t caderet in terram, vel in aliquo alio necessi tatis casu.

Ad 1 ergo dicendum, quod diaconus, quas propinquus ordini sacerdotali, aliquid part cipat de ejus officio, ut scilicet, dispens sanguinem, non autem corpus, nisi in necessi tate, jubente Episcopo, vel presbytero. Prim quidem, quia sanguis Christi continetur i vase; unde non oportet, quod tangatur a dis pensante, sicut tangitur corpus Christi. Se cundo, quia sanguis designat redemptionem Christo in populum derivatam; unde et san guini admiscetur aqua, quæ significat popu lum. Et quia diaconi sunt inter sacerdotem e populum, magis convenit diaconis dispensati sanguinis, quam dispensatio corporis.

Ad 2, dicendum, quod ejusdem est hoc so cramentum dispensare et consecrare, ration jam dicta.

Ad 3, dicendum, quod sicut diaconus in aliquo participat illuminativam virtutem sa

[blocks in formation]

orumdam placitum. Quidam senex divino jure solos sacerdotes posse inistrare hoc sacramentum, Sot., dist. est. 1, art. 3; Ledesma, quæst. 23, Et videtur esse sententia D. Thom. hic, et non addat, hoc esse divinum jus, absolute docet dispensationem hujus enti ad sacerdotes pertinere. Et potest probari ex illo 4 ad Cor. Sic nos (id cerdotes) existimet homo ut ministros , et dispensatores mysteriorum Dei; i in genere de sacramentis hoc dicit , multo magis de hoc sacramento, quod n est dignissimum, et summa veneraractandum. Secundo ex verbo, illo: cite, nam ut hoc verbum demonstrahristi actiones, ad solos sacerdotes t; Christus autem et consecravit, et savit; ergo utrumque commisit sacers solis. Tertio ex Concilio Rhemens., n cap. Pervenit, de Consecr., dist. 2, rribile et detestandum dicitur, quod icos Eucharistia ad infirmos mittatur, xaggeratione et dicendi modo satis inr, illam non esse novam vel Ecclesiasprohibitionem, sed reprehensionem is per se iniquæ, et juri divino con; et videntur ibi omnes alii gradus di; nam concludit textus, ut presbyter emetipsum infirmum communicet; quod

si aliter fecerit, gradus sui periculo subjaceat. Quarto accedit consuetudo Ecclesiæ ratione fundata; nam, quia solus sacerdos sacrificat, ideo ad illum solum spectat, quæ Deo obtulit, populo communicare. Unde ait Dionys., cap. 2 de Eccles. Hierarch., part. 2 et 3 Orat sacerdos, ut sacramenta sancte conficiat, et caste distribuat.

2. In contrarium esse videtur, quia ex antiqua Ecclesiæ consuetudine constat, hoc sacramentum interdum esse dispensatum a diaconis, præsertim quoad speciem sanguinis, quando hæc populo dabatur, ut colligitur ex Clem., lib. 8 Const., cap. 2, et ex verbis Cyprian., lib. de Lapsis, circa finem: Solemnibus adimpletis, diaconus calicem offerre præsentibus cœpit; et ex verbis Laurentii ad Sixtum : Experire, utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti Dominici sanguinis dispensationem. Et ex antiquis liturgiis idem constat, qui usus forte inde manavit, quod tunc frequenter fideles communicabant, et ideo, ut brevius et commodius fieret, commissum est diaconis, ut presbyteros in eo munere juvarent; quia vero prius dabatur corpus, quam sanguis, ideo præcedebat sacerdos offerens corpus, et sequebatur diaconus ministrans calicem; quod etiam ideo facilius concedi potuit, quia ad ministrandum corpus oportet illud tangere manibus, ad dispensandum vero sanguinem satis est calicem attingere. Unde nunc etiam Romæ, cum Pontifex solemniter ministrat, corpus prius propriis manibus sumit; diaconus vero ei postea sanguinem ministrat. Hæc autem differentia non refert, quominus intelligamus, jure divino idem dicendum esse de utraque specie, quia Scriptura indifferenter de eis loquitur. Quid? quod aliquando etiam legimus, utramque speciem per diaconos fuisse ministratam, apud Justin., Apol. 2 pro Christianis circa fin., ubi sic scribitur: Absoluta gratiarum actione Præsulis, et ominatione totius plebis, diaconi (quos vocamus) dant singulis præsentibus partem panis, et calicis diluti, super quos facta est gratiarum actio, quod alimentum apud nos vocatur Eucharistia. Et saltem in necessitate, diaconos ministrasse corpus Domini, ex Episcopi, vel presbyteri facultate, constat ex Concilio Niceno, cap. 14; Arelat., cap. 15; expressius, Carth. IV, cap. 38: Diaconus præsente presbytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogat, jussus eroget. Adde, interdum, licet raro, legi missam Eucharistiam ad

infirmum per laicum, apud Eus., lib. 6 Hist., cap. 36. Notavimus etiam supra, agentes de reali præsentia, solitum esse dari corpus Christi in manibus laicorum, præsertim vivorum, ut se communicarent; retulimus etiam, solitos esse fideles secum deferre Eucharistiam in proprias domos, ut ibi privatim communicarent. Hæc autem omnia essent contra jus divinum, si solus sacerdos posset hoc sacramentum dispensare; quia in his omnibus includitur administratio hujus sacramenti per alios plures facta, quam per sacerdotes.

[ocr errors]

3. Dubium. Ut veritatem explicemus, advertendum est, aliud esse dispensative, seu ex potestate distribuere hoc sacramentum; aliud vero illud tangere, deferre, aut ad os sumentis applicare; quamvis enim hæc omnia sæpe in una actione conjungantur, ut nunc in Ecclesia fit, tamen separabilia sunt, et interdum sunt separata, ut declaratur facile in prima dispensatione hujus sacramenti, quæ in cœna Dominica facta est, in qua solus Christus fuit proprius dispensator hujus sacramenti, ex potestate et auctoritate propria illud distribuens, et dicens: Accipite et comedite; et tamen ut est probabilior opinio, et ipsa verba indicant, non applicuit ipse propria manu panem consecratum ad ora Apostolorum, sed obtulit tantum catinum, et ipsi propriis manibus sumpserunt, quod in calice est evidentius ex illis verbis: Accipite et dividite inter vos; fuit ergo per proprias Apostolorum manus ab uno in alium delatus; ibi ergo separata fuit actio dandi seu distribuendi, ab actione, qua proxime fuit applicatum sacramentum ad os sumentis; imo hæc posterior actio potius se habuit per modum usus passivi, seu receptionis, quam per modum usus activi, seu distributionis; et hoc ipsum declarat antiqua consuetudo dandi sacramentum in manibus communicantium, ut ipsimet acciperent, quod interdum statim fiebat in præsentia ipsiusmet dantis, interdum vero postea in propriis domibus, quando sacramentum illuc deferebant, et illa receptio sic facta potest dici privata, respectu ejus, quæ publice et solemniter fit coram Ecclesiæ ministro.

[blocks in formation]

mitur ex Concil. Trid., sess. 13, cap. 8, ubi traditione Apostolica descendere dicit, ut laici a sacerdotibus communionem accipiant; nam semper hic mos fuit in Ecclesia observatus. Et primo declaratur, quia nunc sermo est de potestate ordinis, non jurisdictionis, de qua sectione sequente; supponimus enim potestatem jurisdictionis non convenire jure divino omnibus sacerdotibus, et interdum etiam posse reperiri absque sacerdotali charactere, quamvis, per se loquendo, illum respiciat et requirat, ut sit in subjecto, veluti connaturali, et convenienter disposito ad potissimos actus sacros, seu sacramentales exercendos. Quo fit, ut quamvis aliquis habeat potestatem jurisdictionis ante characterem sacerdotis, non possit legitime per se ipsum corpus Domini dispensare, quia deest illi potestas ordinis. Quod ergo sacerdotalis ordo in eo genere per se sufficiat ad hoc ministerium dispensandi hoc sacramentum, evidens est per se ex praxi, et perpetua consuetudine totius Ecclesiæ, et patet etiam ex Conciliis, Niceno, Arelat., Carthag., supra citatis, quæ dicunt, diaconos in necessitate et jussu pres byteri hoc posse; de presbytero autem minime, sed ordinarie, et propria potestate. Unde Clemens P., lib. 8 Constit., c. 28, alias 34: Diaconus (inquit) non offert; oblationem vero ab Episcopo, vel presbytero factam dal populo, non tanquam sacerdos, sed tanquam qui ministrat presbytero, id est, non tanquam is, qui ex vi suæ ordinationis hoc potest, quasi ordinario jure, sed ut organum seu instrumentum alterius; et ex his testimoniis simul constat, solum presbyterum haberė hoc, quia si diaconus non habet, multo minus alii inferiores. Item, sacerdos habet hand potestatem, tanquam necessario annexam potestati, quam habet supra corpus Domini nam, si potestatem habet ad consecrandum illud, rationabile est, ut multo magis habeat ad dispensandum, quantum ex vi potestatis ordinis; inferiores vero non habent potesta tem conficiendi; et ideo neque ordinariam potestatem dispensandi ex vi suæ ordinationis recipiunt.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »