Page images
PDF
EPUB

non tamen ea recte utuntur, sed peccant utentes. Quicumque autem communicat alicui in peccato, is particeps peccati efficitur. Unde et in 2 can. Joan. dicitur (circa finem illius), quod qui dixerit ei ave (scilicet hæretico), communicat operibus illius malignis. Et ideo non licet a prædictis communionem accipere, aut eorum Missam audire. Differt tamen inter prædictas seclas. Nam hæretici, et schismatici excommunicali, sunt per sententiam Ecclesiæ executione consecrandi privati, et ideo peccat, quicumque eorum Missam audit, vel ab eis accipit sacramenta. Sed non omnes peccatores sunt per sententiam Ecclesiæ executione hujus potestatis privati. Et sic quamvis sint suspensi quantum ad se ex sententia divina, non autem quantum ad alios ex sententia Ecclesiæ. Et ideo usque ad sententiam Ecclesiæ, licet ab eis communionem accipere et ecrum Missam audire. Unde super illud A Corinth. 5: Cum hujusmodi nec cibum sumere, dicit Gloss. August. Hoc dicendo, noluit hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiæ, sive ultro confessum, sive accusatum et convictum. Ad A ergo dicendum, quod in hoc, quod refugimus audire Missas talium sacerdotum, aut ab eis communionem recipere, non refugimus Dei sacramenta, sed potius ea veneramur. Ende hostia a talibus sacerdotibus consecrata est adoranda, et si reservetur, licite potest sumi a sacerdote legitimo. Sed refugimus culpam indigne ministrantium.

Ad 2, dicendum, quod unitas corporis mystici est fructus corporis veri percepti. Illi sulem qui indigne percipiunt, vel ministrant, privantur fructu, ut supra dictum est (q. 80, art. 5, et art. 7 hujus quæst.). Et ideo non est sumendum ex eorum dispensatione sacramentum, ab eis, qui sunt in unitate Ecclesiæ.

Ad 3, dicendum, quod licet fornicatio non sit gravior cæteris peccatis, tamen ad eam proniores sunt homines propter carnis concupiscentiam. Et ideo specialiter hoc peccatum sacerdotibus prohibitum est ab Ecclesia, et ne aliquis audiat Missam concubinarii sacerdolis. Sed hoc intelligendum est de notorio, vel per sententiam, quæ fertur in convictum, vel per confessionem in jure factam, vel per evidentiam facti, quando non potest peccatum aliqua tergiversatione celari.

ARTICULUS X.

Utrum liceat sacerdoti, omnino a consecratione Eucharistiæ abstinere (4, dist. 12, quæst. 3, art. 2, quæst. 3; et dist. 13, quæst. 1, art. 2, quæst. 1).

1. Ad decimum sic proceditur. Videtur, quod liceat sacerdoti, omnino a consecratione Eucharistiæ abstinere. Sicut enim ad officium sacerdotis pertinet Eucharistiam consecrare, ita etiam baptizare, et in aliis sacramentis ministrare. Sed sacerdos non tenetur ministrare in aliis sacramentis, nisi propter curam animarum susceptam.Ergo videtur, quod nec etiam teneatur Eucharistiam consecrare, si curam non habeat animarum.

2. Præterea, nullus tenetur facere, quod sibi non licet, alioquin esset perplexus. Sed sacerdoti peccatori, vel etiam excommunicato, non licet Eucharistiam consecrare, ut supra dictum est (art. 7 hujus quæst.). Ergo videtur, quod tales non teneantur ad celebrandum. Et ita nec alii, alioquin ex sua culpa commodum reportarent.

3. Præterea, dignitas sacerdotalis non perditur per subsequentem infirmitatem; dicit enim Gelas. Pap. (Palladio Episcopo scribens. Habetur in decret., dist. 55, cap. Præcepta canonica, in princ.): Præcepta canonica, sicut non patiuntur venire ad sacerdotium debiles corpore, ita si quis in eo fuerit constitutus, ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest, quod tempore sua sinceritatis accepit. Contingit autem quandoque, quod Ordinati in sacerdotes incurrunt aliquos defectus, ex quibus a celebratione impediuntur, sicut est lepra vel morbus caducus, vel aliquid aliud hujusmodi. Non ergo videtur, quod sacerdotes ad celebrandum teneantur.

Sed contra est, quod Ambros. dicit in quadam oratione Grave est, quod ad mensam tuam mundo corde, et manibus innocentibus non venimus, sed gravius est, si, dum peccata metuimus, etiam sacrificium non reddamus.

Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod sacerdos potest omnino a consecratione licite abstinere, nisi teneatur ex cura sibi commissa celebrare populo, et sacramenta præbere. Sed hoc irrationabiliter dicitur, quia unusquisque tenetur uti gratia sibi data, cum fuerit opportunum, secundum illud 2 ad Cor. 6: Exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Opportunitas autem sacrificium offe

Hic articulus explicatus est in fine dispu- rendi non solum attenditur per comparationem tationis præcedentis.

ad fideles Christi, quibus oportet sacramenta

non

ministrari, sed principaliter per comparationem ad Deum, cui consecratione hujus sacramenti sacrificium offertur. Unde sacerdoti, etiamsi non habeat curam animarum, licet omnino a celebratione cessare, sed saltem videtur, quod celebrare teneatur in præcipuis festis, et maxime in illis diebus, in quibus fideles communicare consueverunt. Et hinc est, quod 2 Machab. 4, contra quosdam sacerdotes dicitur, quod jam non circa altaris officia dediti erant, contempto templo, et sacrificiis neglectis.

Ad 1 ergo dicendum, quod alia sacramenta perficiuntur in usu fidelium. Et ideo in aliis ministrare non tenetur, nisi ille, qui super fideles suscepit curam. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione Eucharistiæ, in qua sacrificium Deo offertur; ad quod sacerdos obligatur Deo ex Ordine jam suscepto.

Ad 2, dicendum, quod sacerdos peccator, si per sententiam Ecclesiæ sit executione Ordinis privatus, vel simpliciter, vel ad tempus, redditus est impotens ad sacrificium offerendum, et ideo obligatio tollitur. Hoc autem cedit sibi in detrimentum spiritualis fructus, magis quam in emolumentum. Si vero non sit privatus potestate celebrandi, non solvitur obligatio; nec tamen perplexus est, quia potest de peccato pœnitere et celebrare.

Ad 3, dicendum, quod debilitas, vel ægritudo superveniens Ordini sacerdotali, Ordinem non tollit, executionem tamen Ordinis

tollit, quantum ad consecrationem Eucharistiæ. Quandoque quidem propter impossibilitatem executionis, sicut si privetur oculis, aut digitis, aut usu linguæ. Quandoque autem propter periculum, sicut patet de eo, qui patitur morbum caducum, vel etiam quamcumque alienationem mentis. Quandoque propter abominationem, sicut patet de leproso, qui non debet publice celebrare. Potest tamen Missam dicere occulte, nisi lepra adeo invaluerit, quod per corrosionem membrorum eum ad hoc reddiderit impotentem.

COMMENTARIUS.

Sententia D. Thomæ

D. Thom. conclusio. est, non licere sacerdoti, etiam si curam animarum non habeat, omnino a consecratione hujus sacramenti abstinere, quia consecratione (inquit) hujus sacramenti sacrificium Deo offertur, ad quod (dicit in solutione ad primum) sacerdos obligatur Deo ex ordine jam suscepto. Addit deinde D. Thom. tempus hujus obligationis esse in præcipuis festis, et maxime in illis diebus, in quibus fideles communicare consueverunt. Quæ doctrina exponetur in disputationibus moralibus de sacrificio, ubi etiam declarabimus solutionem ad 3, in qua D. Thom. corporales ægritudines numerat, quæ executionem sacerdotalis ordinis impedire possunt.

ET HÆC DE EUCHARISTIE SACRAMENTO.

TRACTATUS

DE MISSE SACRIFICIO.

sexpedivimus omnia, quæ de mysaristiæ, quatenus sacramentum est, bis occurrerunt; nunc alteram raus mysterii, quatenus sacrificium are aggredimur. Quam tractationem in his quæstionibus non distinxit, vit, sed promiscue de utraque ramenti et sacrificii disseruit, de em ex professo, de posteriori vero, enter et brevissime; optime tamen tur hæc materia ad octogesimam estionem D. Thom., in qua, postde sacramento, quod permanens do seu ritu conficiendi illud agere è enim intelligendum censeo tituntis quæstionis, qui est de ritu menti, id est, de ritu conficiendi, ritus est in ordine ad aliquam Hic autem non agit de ritu sersu, quia de eo jam dictum est; è ritu servando in ejus effectione, nibus fere articulis agit D. Thom. ione; idem autem est celebrare, crare, seu sacrificare. Tractat aum. præcipue de ritu accidentario posterioribus articulis; in primo er attingit ritum substantialem sacrificii, et ideo commodissime. a de sacrificio in hunc locum ser

QUÆSTIO LXXXIII.

US SACRAMENTI, IN SEX ARTICULOS
DIVISA.

2. De tempore celebrationis. 3. De loco et aliis, quæ pertinent ad apparatum hujus celebrationis.

4. De his, quæ in celebratione hujus mysterii dicuntur.

5. De his, quæ circa celebrationem hujus mysterii fiunt.

6. De defectibus, qui circa celebrationem hujus sacramenti occurrunt.

ARTICULUS I.

Utrum in hoc sacramento Christus immoletur (infra, art. 2, corp., et ad 1 et 2).

1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod in celebratione hujus sacramenti, Christus non immoletur. Dicitur enim Hebr. 10, quod Christus una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Sed illa oblatio fuit ejus immolatio. Christus ergo non immolatur in celebratione hujus sacramenti.

2. Præterea, immolatio Christi facta est in cruce, in qua tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, ut dicitur Ephes., cap. 5. Sed in celebratione hujus mysterii Christus non crucifigitur. Ergo nec immolatur.

3. Præterea, sicut Augustinus dicit in quarto libro de Trinitat. (cap. 4, in fin., et cap. 7, in princip., tom. 3), in immolatione Christi idem est sacerdos et hostia. Sed in celebratione hujus sacramenti non est idem sacerdos et hostia. Ergo celebratio hujus sacramenti non est Christi immolatio.

Sed contra est, quod August. dicit in lib. Sent. Prosperi (habetur de Consecrat., d. 2) : onsiderandum est de ritu hujus Semel immolatus est in semetipso Christus, et

circa hoc quæruntur sex.
in celebratione hujus mysterii
noletur.

tamen quotidie immolatur in sacramento.

Respondeo dicendum, quod duplici ratione celebratio hujus sacramenti dicitur immolatio Christi. Primo quidem, quia sicut dicit August. ad Simplic. (lib. 1, quæst. 3, parum ante

med., tom. 4), solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt; sicut cum intuentes tabulam, aut parietem pictum, dicimus, ille Cicero est, et ille Salustius. Celebratio autem hujus sacramenti, sicut supra dictum est (q. 79, art. 1 et 3), imago quædam est repræsentativa passionis Christi, quæ est vera ejus immolatio. Et ideo celebratio hujus sacramenti dicitur Christi immolatio. Unde Ambros. dicit super Epistol. ad Hebr. (c. 10, a princ., t. 5): In Christo semel oblata est hostia, ad salutem sempiternam potens; quid ergo nos? nonne per singulos dies offerimus? sed ad recordationem mortis ejus. Alio modo, quantum ad effectum passionis Christi, quia scilicet per hoc sacramentum participes efficimur fructus Dominicæ passionis. Unde in quadam Dominicali oratione secreto dicitur: Quoties hujus hostix commemoratio celebratur, opus nostræ redemptionis exercetur. Quantum igitur ad primum modum poterat dici Christus immolari etiam in figuris veteris Testamenti. Unde et Apoc. 13, dicitur : Quorum nomina non sunt scripta in libro vitæ agni, qui occisus est ab origine mundi. Sed quantum ad secundum modum, proprium est huic sacramento, quod in ejus celebratione Christus immoletur.

Ad 1 ergo dicendum, quod sicut Ambros. ibidem dicit (in c. 40 ad Hebr., non remote a princ.), una est hostia, (quam, scilicet, Christus obtulit et nos offerimus), et non multæ, quia semel oblatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius. Sicut enim, quod ubique offertur, unum est corpus, et non multa corpora, ita et unum sacrificium.

Ad 2, dicendum, quod sicut celebratio hujus sacramenti est imago repræsentativa passionis Christi, ita altare est repræsentativum crucis ipsius, in qua Christus in propria specie immolatus est.

Ad 3, dicendum, quod per eamdem rationem etiam sacerdos gerit imaginem Christi, in cujus persona et virtute verba pronunciat ad consecrandum, ut ex supra dictis patet (q. 82, art. 1 et 4), et ita quodammodo idem est sacerdos et hostia.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

sacramentum hoc sit res permanens, potest quidem habere rationem rei oblatæ, non tamen potest habere rationem oblationis vel sacrificii, quod in aliqua actione consistit ; dicitur ergo Christus immolari in hoc sacramento, quando ipsum sacramentum conficitur; tunc enim sacramentum celebrari dicitur, et hoc sensu ait D. Thom. celebrationem hujus sacramenti esse Christi immolationem. Hanc autem assertionem duplici ratione satis difficili confirmat. Prima est, quia eo modo appellatur hæc celebratio, immolatio, quo imago solet appellari nomine rei repræsentata; celebratio autem hujus sacramenti est quædam repræsentatio passionis Christi, quatenus in ea conficiuntur corpus et sanguis Christi separatim ex vi verborum; ergo, sicut passio Christi fuit vera immolatio; ita celebratio hujus sacramenti est immolatio per modum imaginis alterius veræ immolationis. In quo discursu statim occurrit objectio, quia sequitur, hoc mysterium non esse verum sacrificium, sed imaginem ejus; neque univoce sic appellari, sed solum per extrinsecam analogiam, sicut imago hominis, homo esse dici tur. Dicendum vero est, rationem D. Thom optimam esse, ejus tamen expositionem pen dere ex intelligentia rationis propriæ, et essentiæ sacrificii. Et ideo breviter suppo nendum est, sacrificium quasi materialiter consistere in actione facta circa rem aliquan in cultum Dei; formaliter autem constitui it genere signi, vel excellentiæ divinæ, vel interioris sacrificii; quia ergo ex superioribus satis constat, celebrationem hujus sacrament esse quamdam actionem sacram pertinenten ad cultum Dei, ideo D. Thom. hic solum fuil sollicitus in explicando, qua ratione et quem admodum sit in actione hac significatio suffi ciens ad rationem sacrificii; quod recte de clarat per hoc, quod repræsentat passionem Christi. Quod intelligendum est, non solum de illa passione, quatenus mors cujusdam hominis fuit, sed quatenus a summo sacer dote Christo oblata est Deo in sacrificium nam eadem intentione, et sub tali modo fit ejus repræsentatio in hoc mysterio; et ideo non sequitur, hoc non esse proprie, univoce, et intrinsece sacrificium; nam in his, qua constituuntur in genere signi vel imaginis, esse tale per repræsentationem alterius, non excludit, verum esse in tali genere, sicut imago imaginis tam vera imago est, sicut prior imago repræsentata. Addi etiam potest, si vim faciamus in verbo immolationis, hoc sa

rificium non dici proprie immolationem, nam nmolatio proprie significat sacrificium cruenm, per veram interfectionem animalis, vel terius rei destructionem; et hoc sensu mysrium hoc, quamvis sit verum sacrificium, in tamen est proprie immolatio; et hoc odo concedi potest esse analogice immolanem, quia revera repræsentat immolatiom in cruce factam; quanquam non videarhic sensus D. Thom., qui indifferenter quitur de immolatione et oblatione, ut patet verbis de Ambrosii, quibus suam rationem nfirmat.

[ocr errors]

2. Explicatur secunda ratio D. Thom. cunda ratio D. Thom. in forma est hæc : r hoc sacramentum efficimur participes actus Dominicæ passionis; ergo in eo imlatur Christus. Quæ illatio difficilis sane ; quia participare fructum passionis Chricommuniter fit per usum sacramentorum anium, in quibus non propterea Christus molatur, et ideo hæc supponenda, vel subtelligenda videntur, ut hæc ratio vim haat, nimirum, per celebrationem hujus sterii, solum quatenus est consecratio ius corporis et sanguinis Christi, nobis plicari ex opere operato fructum passionis 5, quo sensu intelligit hic D. Thom. quæa verba Ecclesiæ dicentis, quoties hoc sterium celebratur, opus nostræ redempis exerceri; dicitur enim exerceri, non um secundum repræsentationem, sed m secundum efficaciam, quia nobis applir. Hinc ergo a posteriori concluditur, c celebrationem esse sacrificium, vel quia s redemptionis non applicatur ex opere rato, nisi aut per receptionem sacramenti, per oblationem sacrificii; sed hæc celeio Eucharistiæ, ut sic, non est receptio amenti, et tamen, per illam, ut sic, applirex opere operato passio Christi; ergo oblatio sacrificii; vel certe, quia sicut ra redemptio quoad sufficientiam quosacrificio est perfecta, ita debuit per ali1 sacrificium applícari; nullum autem est 1, præter hoc mysterium.

D. Thom. verba explicantur. - In solue ad primum tangit D. Thom. locum Pauli pist. ad Hebræos, infra late tractandum. solutione ad secundum, uno verbo dici rat, argumentum solum concludere, hic istum non immolari cruenter; D. Thom. , ut magis explicet primam rationem culi, declarare voluit, sicut per consecraem repræsentatur passio, ita altare cru

cem significare. Et in eodem loco, in solut. ad 3, declarat, sacerdotem consecrantem gerere imaginem Christi, cujus personam induit, dum consecrat. Unde concludit in hæc verba : Et ita quodammodo idem est sacerdos et hostia, circa quæ verba dubitatum aliquando est, cur D. Thom. addiderit, quodammodo, cum simpliciter sacerdos et hostia idem esse videantur. Respondeo, significasse D. Thom., Christum esse hostiam, quæ immediate offertur, non tamen esse sacerdotem per se ipsum immediate offerentem, sed per alium, verum etiam sacerdotem, et ita sacerdotem et hostiam non esse omnino idem. Addi etiam potest, esse sacerdotem, prout in propria specie existit, hostiam vero, ut est sub alieno modo sacramentali.

[blocks in formation]

D. Thom. de communi ratione sacrificii tractaverit 2. 2, quæst. 85, nihilominus hoc loco præmittenda necessario est, ut ex propriis principiis ostendere possimus, quomodo in mysterio Eucharistiæ vera sacrificii ratio inveniatur, quod ad hujus materiæ complementum necessarium est, ut tota hæc doctrina de signis sensibilibus, ad divinum cultum institutis, perfecta sit; hactenus enim quædam signa declaravimus, quæ ad sanctificationem hominum instituta sunt, quæ sacramenta vocamus; præter hæc autem necessarium est signum aliquod, quod directe et per se ritum ipsum colendi Deum contineat, quod sacrificium appellamus. De quo dicendum hoc loco est, quoniam re ipsa conjunctum est cum Eucharistiæ sacramento.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »