Page images
PDF
EPUB

verum est, quodlibet opus bonum, in orem relatum, appellari posse sacrifiproprie tamen sacrificium esse speciaum religionis distinctum, non solum bus aliarum virtutum relatis in hono, sed etiam ab aliis actibus externis religionis. Ita sentit D. Thom., 2. 2, 35, art. 3, et tenet Soto, lib. 6 de Just. 4, art. 3; Can., 12 de Locis, cap. 13, es recentiores, qui contra hæreticos ficio disputant.

verbis datur. Ut enim in materia de adoratione in priori tomo latius dictum est, actus exteriores ex natura sua non sunt definiti ad solius Dei cultum ; neque ullus est, qui ex se, et natura sua habeat, solam divinam excellentiam significare; ex institutione autem humana, vel divina sola actio sacrificandi ad hoc munus profitendi divinam excellentiam prorsus determinata est, ut frequenter docet August. locis supra citatis; et ideo peccatum idololatriæ maxime relucet in actione sacrificii, quando alteri, præterquam Deo vero offertur. Hoc autem intelligendum est de actibus, seu factis exterioribus; nam verba, cum sint potissima instrumenta ad mentem et interiorem fidem explicandam, facilius etiam determinata sunt ad solius Dei cultum, et excellentiam significandam et profitendam, ut cum ore laudamus Deum tanquam supremum bonum, et finem nostrum. Atque ita satis constat vera ratio proprii ac veri sacrificii.

crificii proprii definitio per partes s. Per metaphysicas partes sacriEnitio. Ut autem hæc sententia ex- et probetur, oportet rationem veri et sacrificii ex dictis colligere, quæ duodis tradi potest. Unus est, per modum e definitionis, ex materia et forma tis, ita ut sacrificium sit oblatio facta -immutationem alicujus rei in signum, e institutum, divinæ excellentiæ et reæ. Cujus definitionis partes omnes superioribus constant. Solum circa 4. Quæ definitione hac non comprehenduntur n animadvertendum est, per illam sacræ actiones, analogice sacrificia dici conui verum a falso sacrificio, quod non Hujusmodi sunt internus cultus. rificium est, quam sacrilegium et ido-Sacrificandi propositum.- Vocalis laus divina. - Corporis mortificatio, Rom. 12. Martyrium, Sap. 3. Eleemosyna, Hebr. 13, Jac. 1.

; quanquam enim toto ritu externo cum vero sacrificio, interdum conveamen, si falsis diis offeratur, aut non intentione colendi, et profitendi divixcellentiam, sed ficto animo et fide, it verum, sed falsum vel apparens cium. Unde recte Lactan., 1. 4 de Vera ap. 3 et 4, negat posse veram religiovera sapientia seu fide separari; additum cultum, qui non officio mentis, sed orporis constat, nihil habere veritatis. ditur etiam aliud genus sacrificii, vel superstitionis, quale est, quod non gitimo, neque secundum debitam instiem offertur, de quo August., epist. 49: icium (inquit) cum exhibetur Deo secunceram ejus inspirationem et doctrinam, eligio est; quod si hoc non habeat, erit superstitio. Alter modus definiendi esse , si dicamus: Sacrificium est signum bile ad divinam excellentiam et cultum bitum immediate significandum impo, per alicujus rei immutationem; vel , esse externum actum religionis, contim supremum latriæ cultum, solique debitum. Ubi, ut adæquata sit definitio, et per actum externum intelligere actioaliquam exteriorem distinctam a prolaverborum, seu a laude, et cultu, qui

suevere.

[ocr errors]

Ex qua colligi potest, reliqua omnia, quæ sacrificia dicuntur, per analogiam quandam et derivationem e prædicta ratione hoc nomen. accepisse. Primo ergo, quia sacrificium est signum interioris cultus, ipse etiam interior cultus solet invisibile sacrificium appellari; interdum enim nomen signi transfertur in rem signatam, sicut etiam e converso, aliquando nomen rei significatæ ipsi signo tribuitur. Imo interdum cultus internus appellari solet sacrificium maxime verum, aut etiam veritas sacrificii, veritate, scilicet, rei, et perfectione virtutis, quia scilicet ipse cultus interior est id, quod præcipuum est in sacrificio, et veluti anima seu forma ejus, a qua habeat ut sit actus virtutis; quamvis in ratione signi proprietas et veritas sacrificii maxime sit in ipso actu exteriori; sicut in superioribus dicebamus in sacramento Eucharistiæ corpus Christi esse præcipuum sacramentum in genere seu perfectione et veritate rei, quamvis in ratione signi species sensibiles proprius sint sacramentum, quia verius et proprius sunt signum sensibile. Et juxta hæc intelligitur illud Psal. 50: Si voluisses, sacrificium dedissem utique; ubi de sacrificio sensibili aperte loquitur; nam sub

dit: Holocaustis non delectaberis. Paulo autem inferius transfert sermonem ad invisibile sacrificium, dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies, significans, hoc perfectissimum sacrificium maximeque placens Deo; nam per illud, interna et invisibili oblatione se totum homo Deo offert, ut cum per amorem, contritionem, aut internam devotionem cor suum et omnia Deo subjicit; hoc est enim, quod proprie appellamus sacrificium invisibile. Alio autem modo potest etiam dici invisibile sacrificium, voluntas seu propositum offerendi sacrificium externum, ad eum modum, quo voluntas occidendi vocari solet internum seu mentale homicidium; hæc autem sacrificii appellatio non est tam usitata; unde ille actus proprius et clarius vocabitur propositum sacrificandi. Secundo translata est vox sacrificii ad significandos alios actus externos divini cultus; nam, cum sacrificium contineat supremum cultum Dei externum, ut dixi, quæ participant rationem hujus cultus, facile etiam potuerunt sacrificii nomen participare. Unde, quia divina laus, quæ per vocem fit, proprius et clarius indicare solet divinam excellentiam propter expressiorem verborum significationem, ideo vocari solet sacrificium laudis, Ps. 49: Immola Deo sacrificium laudis, et sacrificium laudis honorificabit me; et eodem fere sensu dixit Ambros., lib. 5, epist. 28: Simplex oratio sacrificium est. Tertio translata est vox sacrificii ad significandos quoscumque exteriores actus virtutum, qui ob Dei honorem, seu laudem fiunt, ut corporis castigatio et mortificatio, ad Rom. 12: Obsecro vos, ut exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam, Deo placentem. Item mors propter Deum suscepta, Sap. 3: Quasi holocausti hostiam accepit illos. Item eleemosyna, quia per eam aliquid videtur Deo offerri in persona pauperis, ad Heb. 13: Communionis et beneficentiæ nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus; Jac. 1: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo; et juxta hæc intelligenda est doctrina D. Thom., dict. quæst. 85, art. 3.

5. Ultimo facile ex dictis constare potest, sacrificium, ut hæc omnia complectitur, non dicere unam rationem univocam, nec in genere signi, nec in ratione actus virtutis; nam propria ratio sacrificii, supra explicata, non codem modo, nec secundum proprietatem, in

his omnibus reperitur; et quia ratio virtutis non convenit eodem modo internis et externis actibus, neque elicitis, et imperatis. Quapropter in Scriptura sacra illud, quod est proprie sacrificium, simpliciter et absolute ita appellatur; reliqua vero minime, sed regulariter cum aliquo addito, vel explicatione aliqua, ut, cum dicitur, sacrificium laudis, sacrificium contriti cordis, vel quid simile; ita ut saltem ex antecedentibus et consequentibus semper possit translata significatio colligi. Quocirca, quamvis sacrificium cum aliis actibus exterioribus religionis conveniat univoce in ratione cultus externi et religiosi, tamen, ut significantur hoc nomine, sacrificium, non conveniunt univoce, quia non participant eamdem rationem; unde multo minus possunt interiores et exteriores actus charitatis, orationis, pœnitentiæ, misericordiæ, et similes, univoce convenire in ratione sacrificii, cum vix conveniant, nisi in communissima ratione virtutis, quam vox sacrificium non significat. Quod etiam inde facile declarari potest, quia ea omnia, quæ diximus esse ad sacrificium necessaria, scilicet, altare, sacerdos, victima, ad prædictos actus virtutum applicata, constat metaphorice tantum dici, non proprie; hinc est enim illud Cypr., epist. 77, dicentis, nos ipsos esse hostiam in sacrificio contriti cordis; et Bas., Ps. 115, in fine, dicentis, cor nostrum esse altare, in quo sacrificium laudis offerimus; et Orig., homil. 9 in Levit., dicit, corda nostra esse altaria, et nos omnes esse sacerdotes ad hostias orationis et pietatis offerendas Deo; et Greg., 25 Moral., cap. 7, dicit, cor nostrum esse divinum altare, in quo præcipitur ignis semper accendi; quæ omnia constat, per translationem et metaphoram esse dicta; eodem ergo modo hujusmodi actus sacrifici dicuntur. Atque juxta hæc interpretandus est Augustin., in favorem prioris sententiæ citatus. Locutus est enim generatim de sacrificio, magisque attendit rationem virtutis et honestatis, quæ est in divino cultu, et ih sacrificio, quam illius vocis proprietatem, quam non omnino prætermisit. Nam, cum definit sacrificium esse signum invisibilis sacrifici. de proprio sacrificio videtur locutus.

SECTIO VII.

Quotuplex sit sacrificium.

1. Ex dictis in præcedente sectione possunt nonnullæ divisiones sacrificii colligi. Aliud est

sibile, aliud visibile. Unum verum, um. Unum proprium, aliud meta; de quibus satis dictum est; ac hic jam non dividimus, nisi proerum, ac sensibile sacrificium; cujus es juxta quatuor causarum genera or capita revocari possunt. mo ergo ab origine, seu efficiente. vidi potest sacrificium, in sacrifiis naturæ, veteris aut novæ; nam, - leges diversæ sunt, ita diversa rum genera illas comitantur, quæ ter inter se differunt, primo, in nam sacrificia legis naturæ non à Deo immediate tradita, sed detercorum hominibus commissa est, quod er et juxta frequentiorem usum inum censeo; nam interdum fortasse sacrificium institutum tunc fuit ex revelatione, et instinctu divino, ut de O Melchisedech credibile est. Sacriem legis veteris omnia fuerunt a Deo te instituta, licet per Moysen fuerint ata. Sacrificii autem legis novæ solus Deus et homo auctor est, ut postea . Secundo differunt in effectu; sacrim legis naturæ per se et vi sua, seu e operato, nullum habebant effectum, em ex devotione et fide operantium poterant ad satisfaciendum Deo, vel ab ipso impetrandum; nam quod interdum dicit, valuisse tunc aliquod um ad remissionem originalis peccati, o intelligendum sit, superius in mae sacramentis in genere explicatum n ille effectus, quomodocumque datus magis pertinet ad rationem sacraquam sacrificii. Sacrificia autem legis in hoc etiam fuerunt præcedentibus quia nullum etiam spirituale et indonum vi sua conferebat; differebant quia saltem irregularitates aut imias legales auferebant; at vero sacrilegis novæ habet effectus proprios vi ex opere operato, de quibus postea s. Tertio differunt in significatione et terno. Et de ritu quidem id satis patet oria veteris Testamenti, præsertim ex 0. De significatione vero declaratur; telligendum id est, quoad significatioysticam passionis Christi. Nam quoad m, omnia significabant eumdem culternum, eamdemque existimationem ina excellentia et majestate. Passionem Christi vetera sacrificia significabant,

ut futuram; et ideo omnia erant veluti umbræ quædam aut figuræ; quamvis sacrificia legis veteris expressius ac pluribus modis hanc Christi passionem significaverint, quam sacrificia legis naturæ, uno vel alio excepto, v. gr., sacrificio Melchisedech, quod satis expresse sacrificium legis novæ, hoc est, Eucharistiam significavit; quæ non tantum est figura rei futuræ, sed etiam veluti expressa imago passionis Christi jam exhibitæ ; neque etiam est tantum umbra, sed ipsa veritas, quia in eo Christus ipse continetur, et æterno Patri offertur, ut dicemus.

3. Ab ipsa re oblata oblationes distingui solent. Secunda principalis divisio sacrificiorum sumitur ex parte materiæ, seu rei oblatæ; et ad tria præcipua membra revocatur. Primo enim solebant offerri animalia, et in Dei honorem mactari, ut vituli, columbæ, agni, etc., et tunc oblata interdum appellabantur hostia, interdum victima, de quorum nominum etymologia legi potest Isid., lib. 6 Origin. Solebant enim gentes hæc sacrificia præmittere, quando ad bellum contra hostes incedebant, et ideo hostiam vocabant; aut certe, quia in ostio templi mactabantur; et similiter vocabantur victimæ, vel quia offerebantur pro victoria impetranda, aut in gratiarum actionem pro jam obtenta, vel certe quia animal vinctum ad sacrificium offerebatur. Secundo offerri solebat sacrificium ex fructibus terræ, ut ex tritico, etc., et hæc proprie dicebantur immolationes, a mola, ut multi existimant. Tertio offerebantur liquores aliqui, ut vinum, etc. Et hæc proprie dicebantur libamenta; quanquam usu jam hæc voces confundi soleant, et quodlibet sacrificium his fere omnibus nominibus appellari; reperiuntur autem in lege veteri omnia hæc sacrificiorum genera, ut ex Genesi, Exodo, et Levitico constat; in lege autem nova unicum sacrificium omnia hæc eminenter continet; in eo enim Christus offertur, qui est viva hostia, et excellentissima victima; et quia sub specie panis et vini offertur, et sumitur, excellentiori modo habet quidquid ad rationem immolationis et libamenti spectat.

[ocr errors][merged small]

interdum enim tota res oblata igne consumebatur, et tale sacrificium vocabatur holocaustum, quod verbum, juxta proprietatem hebraicam interpretatum, idem significare dicitur, quod ascendens, quia nimirum hoc sacrificium igne consumptum, totumque in vaporem et fumum resolutum, quasi ascendebat. Alii vero, ut Isidorus supra refert, existimant, holocaustum, nomen esse Græcum, idemque significare quod totum incensum. Secundo, sacrificium post jugulationem seu interfectionem animalis, partim igne consumebatur, partim in usum sacerdotum reservabatur, illudque in atrio, vel in templo comedebant, ut in hostia, quæ dicebatur pro peccato. Tertio erat sacrificium hostia pacifica dictum, quod partim igne, partim sacer-dotum, partim etiam ipsorum sacrificantium usu consumebatur, ut constat ex Levitico, præsertim sex capitibus primis, ubi Cyril., Rupert., et alii expositores, varias horum sacrificiorum rationes tradunt, quas breviter collegit D. Thom., 1. 2, quæst. 102; et prius attigit Philo. lib. de Victimis; et Joseph., lib. 3 Ant., cap. 43. Hæc autem partitio potissimum habet locum in sacrificiis animalium; accommodari autem suo modo potest etiam ad ea, quæ erant ex fructibus terræ, ut simila, tritico, etc.; omnia enim aliquo ex prædictis modis consumebantur.

cruentum.

5. Aliud sacrificium cruentum, aliud inUnde etiam obiter declarata relinquitur alia divisio sacrificii in incruentum, et cruentum, quæ tum ex parte rei oblatæ, tum ex modo offerendi, sumi potest; quandocumque enim offerebantur fructus terræ, aut aliquid ex illis confectum, sacrificium fiebat incruentum, quia nulla sanguinis effusio in eo fiebat, aut fieri poterat. Quando vero offerebantur animalia, semper fiebat sacrificium cruentum; jugulabantur enim et sæpe ad humanos usus parabantur, quod fieri non poterat sine sanguinis seu cruoris effusione. Quod etiam maxime fiebat ad significandum cruentum sacrificium, quod in Christi passione peractum est, sicut per priora sacrificia adumbratum etiam fuit incruentum sacrificium, quod in nocte cœnæ Christus obtulit. Unde in lege etiam naturæ utrumque sacrificii genus inventum est, nam Melchisedech sacrificium obtulit incruentum; de Abraham vero et aliis Patriarchis sæpe legimus, sacrificia cruenta immol sse. Sacrificium autem legis novæ, ut postea videbimus, formaliter, et proprie incruentum est,

tum quia Christus, in eo oblatus, semel tantum mori debuit, idque de se sufficientissimum fuit ad nostra exhaurienda peccata; tum etiam quia ita decebat ad perfectionem, et puritatem legis gratiæ; potest autem hoc sacrificium dici eminenter et mystice cruentum, quia in eo vera caro, et verus sanguis offertur, cum quadam mystica repræsentatione sacrificii cruenti, et sacramentali eorum separatione, quantum est ex vi verborum, quamvis propter realem concomitantiam minime in re ipsa separentur, sed conjuncta sint.

6. Sacrificia item pro significantium fine et intentione fiunt varia. - Legis grati unicum sacrificium eminentissime sacrificia omnia vetera continet. Quarta divisio sacrificii sumitur ex parte finis, et continet tria vel quatuor membra. Primo enim institui potest sacrificium solum ad Deum venerindum, ejusque excellentiam, et supremain dominationem protestandam; et hujusmodi erat holocaustum, quod propterea totum cremabatur, ut significaretur id totum, quod creatura est, Dei esse; totumque in Dei honorem et laudem esse perfectissimum sacrificiorum omnium, unde et ad statum perfectorum dicitur pertinere. Secundo potest institui sacrificium in expiationem peccatorum, et dicitur hostia pro peccato, quæ in lege veteri frequens est, et multiplex pro diversitate peccatorum, aut personarum: sæpe enim ad diversa diluenda peccata, diversa præcipiebantur sacrificia, non quidem in omni peccatorum genere, id enim fuisset immensi cujusdam oneris, sed in quibusdam, quæ juxta illius legis statum censebantur graviora, vel pro quibus talia sacrificia præciperentur aptiora. In quo etiam significatum est, illa sacrificia per se non fuisse sufficientia ad internam peccatorum remissionem quoad culpam, quia hoc modo unum peccatum mortale sine alio non tollitur; sacrificia auten illa pro peccatis, mortalibus præsertim, offerebantur; non ergo ad remissionem culpæ ex vi illorum, sed vel ad satisfaciendum pro pœna ex opere operantis; ad id enim valere poterant, si offerens erat sufficienter contritus; vel ad impetrandam a Deo talem contritionem, si saltem ex vera fide, et aliquali dispositione, et bono ac supernaturali mota cordis oriretur. Vel denique (quod certius erat ad legalem justitiam seu veniam obtinendam Tertio, instituebatur aliud genus sacrifici, quod hostia pacifica appellabatur, ut tradit

-, 1. 2, quæst. 102, art. 3, ubi hoc nembrem facit hanc divisionem, ad ia sacrificia referens, quæ, vel in eri instituta sunt, vel excogitari Majoris autem claritatis gratia posrtium hoc membrum in duo subdiit ergo tertium sacrificii genus, quod s Deo agendas pro beneficiis susstituitur; et hoc propriissime vocatia pacifica, sacrificium laudis, seu actionis. Quartum vero genus est, acrificium instituitur ad impetranDeo aliquod beneficium, præter em peccatorum, quod dici potest m impetratorium. In qua tota diviservandum est, sumptam esse ex irtutis, quatenus ad finem virtutis iæ, gratitudinis, religionis, aut alteilis proxime ordinatur. Quapropter, ex vi et intentione instituentis fieri at sacrificia, ad hos fines ordinata, nut sic dicam) realiter, seu matediversa, non tamen repugnat, hæc otiva ad idem reale sacrificium appliex intentione proximi offerentis, vel mente, et institutione primi instiAtque ad hunc modum unicum salegis novæ omnes has sacrificiorum perfectissime continet. Est enim. tum, quia potissimum fit in recognilivinæ excellentiæ. Est Eucharistia fit in recognitionem et gratiarum passionis Christi, quæ fuit summum ficium, et fons beneficiorum omnium. n impetratorium, quia in eo Christum s, in quo, et per quem, omnia divina sperare debemus.

SECTIO VIII.

trum sacrificium sit de lege naturæ.

reticorum delirium. Hactenus saaturam et proprietatem contemplati et obiter, quæ in communi de causis ibus desiderari possunt, sufficienter is; superest igitur, ut aliam partem ficio tractemus, quæ ad rem moralem e potest, nimirum, an hujusmodi modus colendi Deum licitus sit, vel tus, et quo præcepti genere, naturalis, an positivi, divini vel humani. Prima ia est hæreticorum quorumdam ne, exhibendum esse Deo cultum exterpræsertim per sacrificia cruenta. Ita

refert Augustin., 1 lib. cont. Advers. leg. et Proph., cap. 18. E contrario vero Euseb., lib. 1 de Demonst. Evang., cap. 10, refert gentiles quosdam rejecisse incruenta sacrificia tanquam indigna Deo; cruenta vero approbasse. Averroes autem, 12 Metaph., in universum hæc sensibilia sacrificia contemnenda putavit; imo apud Lactan. legimus, Senecam vocem illam protulisse : Quod est supra nos, nihil ad nos, quasi abjiciendum. putaverit omnem Dei cultum, fortasse sensibilem et externum.

2. Sed, quod pertinet ad generalem quæstionem de cultu Dei externo, an sit licitus et honestus, non est hic disputandi locus;. sed supponendum est ex 2. 2, loc. cit.; et in primo tomo hujus tertiæ partis tractantes de adoratione idem ostendimus, non solum ex Scripturis, et ex perpetuo usu Ecclesiæ et justorum omnium, verum Deum colentium, sed etiam ex naturali ratione. Quia, cum homo constet animo et corpore, et utrumque a Deo habeat, ejusque providentia in utroque conservetur, et gubernetur, per sese maxime decet, ut non solum animo, sed etiam corpore ipsum colat; præcipue cum hujusmodi cultus externus, et ad proprium spiritualem profectum utilis sit, et ad aliorum exemplum, et reipublicæ convenientem gubernationem. Est enim homo animal sociale, et ideo non satis est, ut veram de Deo existimationem habeat, sed necessarium etiam est, ut eam prodat, et coram aliis profiteatur; quod maxime fit per hujusmodi externum cultum religiosum. Unde hæc veritas non tantum est fide certa, sed etiam ratione generali evidens; et locum habet, non solum in hominibus ad supernaturalem finem elevatis, sed etiam in pura natura, respectu Dei, ut auctor est et finis naturalis illius.

3. Deo justorum externa sacrificia gratissima semper extitere. Hoc autem principio supposito, non est difficile ostendere, etiam esse honestum, Deoque gratum, externum cultum per sensibile sacrificium, sive cruentum, sive incruentum; quod etiam de fide est et rationi naturali consentaneum. Unde probatur primo ex historia sacræ Scripturæ; nam a principio mundi consueverunt homines justi Deoque grati, offerre Deo hujusmodi sacrificia, annuente Deo, et signis aliquibus significante sibi esse placitum, ut manifeste legimus de Abel, Genes. 4, ad cujus sacrificium respexit Deus; et cap. 8, Noe, postquam egressus est de arca, obtulit holocausta super altare,

« PreviousContinue »