Page images
PDF
EPUB

cial. Hæc assertio declaratur et probatur breviter, discurrendo per loca Scripturæ, in quibus hæ promissiones continentur. Et prium omnium sumi potest argumentum probabile ex figuris, quibus in veteri testamento excellentia hujus sacramenti indicata est, quas supra, quæst. 73, in Commentario art. 6, explicuimus, et probabilitatem hujus arguEenti, circa textum D. Thom., declaravimus. Quibus addi possunt nonnulla verba Prophetram, in quibus tanta indicatur excellentia kus sacramenti et sacrificii, ut ad merum patem et vinum accommodari non possint; hajusmodi sunt verba illa Malach. 4 Ab ertu solis usque ad occasum nomen meum glorificatur inter gentes, et in omni loco incenrun offertur nomini meo, et sacrificium purm, quoniam magnum est nomen meum in gent tus, dicit Dominus omnipotens. Quem loen ponderavit Iren., lib. 4 cont. hær., c. 32, et plures alii Patres, quos ibi notat Feuar., et sferemus eos infra, agentes de sacrificio. Simde argumentum sumi potest ex verbis Zach. 8: Bibent et inebriabuntur, quasi vino; et inf. : Quid enim bonum ejus est, quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et raum germinans virgines? Quod testimonan de lege Evangelica, et hoc sacramento, Hier. et alii Patres intelligunt, et habet sine dubio magnam energiam, nam si esset nudus panis et vinum, vix afferri posset probabilis ratio, ob quam præferendum esset non solum omnibus sacramentis veteribus, sed etiam vis. neque esset cur in hoc sacrificio tam Bagus ostenderetur Deus, neque cur tota bonitas et pulchritudo Ecclesiæ in eo quoddmodo sita esse diceretur. Unde de hoc etiam sacramento exponuntur mystice verba

Ps. 110: Memoriam fecit mirabilium ruorum misericors et miserator Dominus; ecom dedit timentibus se. Quamvis enim ad Litteram dicta sint de manna, tamen sicut alad fait præcipua figura hujus sacramenti, tam illis verbis indicata sunt mirabilia spera, quæ in hoc mysterio Deus operatur. Tade Amb., super Ps. 38, dicit, mysteria bujus sacramenti fuisse a Prophetis adumbrata.

3. Deinde afferre possumus promissiones novi testamenti, in quo duæ sunt præcipuæ. Arra est Matt. 28: Ecce ego vobiscum sum bus diebus, usque ad consummationem i. Quæ verba probabiliter intelligi possunt de præsentia, quam semper se habituram in Ecclesia sua, per hoc sacramentum,

Christus promisit, ut exponit Clemens V, cum Concil. Viennens., in Clementina unica, de Reliq. et venerat. Sanct.; Innocent., lib. 4 de hoc mysterio, c. 44; Laurent. Justin., ser. de Euchar. Sed, licet probabilis sit et propria expositio, ut notavit etiam Jansen., c. 149 Concor., tamen non est efficax, quia sancti Patres ad litteram exponunt hunc locum de præsentia divinitatis, aut de singulari Christi providentia erga Ecclesiam. Unde hæretici huic loco nobis alium opponunt, Matt. 26, ubi Christus dixit: Me autem non semper habebitis, quod intelligendum (inquiunt) est de præsentia corporali. Respondemus autem intelligi quidem de præsentia corporali, sed visibili, et per modum quantitatis, ut patet ex verbis antecedentibus: Pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper, etc.

4. Præcipua ergo promissio, qua maxime probari potest hæc veritas, facta est a Christo Joan. 6; quam ut explicemus, supponendum est, certum esse, in principio illius capitis egisse Christum de pane materiali, quo turbas prius saturaverat, propter quam causam turbæ illum sequebantur; inde vero sumpta occasione, transtulisse sermonem ad spiritualem cibum, dicens : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam; per quem cibum intellexisse Christum generatim omne bonum animæ exponunt Chrys. et alii. Aug. vero, tract. 25, intelligit de Christo et de manducatione ejus per fidem, et ibi subjungit illa celeberrima verba: Quid paras dentem et ventrem? crede et manducasti, quæ recte potuit eo loco ponere, quia nondum de hoc sacramento sermonem instituerat. Hinc ergo dissensio orta est, etiam inter Catholicos, an reliqua pars capitis, ubi Christus agit de manducando et bibendo corpore et sanguine suo, intelligenda sit per metaphoram de Christo secundum se, et de spirituali manducatione per fidem, an vero de Christo, prout est in hoc sacramento, et de sacramentali manducatione. Quod vero hic posterior sensus verior sit, probatur primo, quia antiqua Concilia in hoc sensu usa sunt illo loco, ut videre licet in Concil. Ephes., et VII Synodo præcedente sectione citatis, et ex Concil. Cabilonens. II, c. 46, et Trident., sess. 13, c. 1. Unde quando idem Concil., sess. 21, c. 1, indicat, liberum esse varie hunc locum interpretari, juxta varias Sanctorum expositiones, intelligendum videtur, vel ita ut unus sensus alium non excludat, vel certe, ut juxta omnes verum sit non esse illo

loco præceptam communionem sub utraque specie omnibus et singulis fidelibus. Denique in hoc sensu utitur Ecclesia illo Evangelio in festo corporis Christi.

5. Secundo omnes antiqui Patres ita exposuerunt. Ex Latinis sit primus Cyprian., lib. 1 ad Quirin., c. 22, lib. 3, c. 25, juncto 26, clarius serm. de Coena Domini, declarans quomodo Christus in illa cœna implevit quod hoc loco promiserat, et in expositione orationis Dominicæ. Secundus, Hilarius, 8 de Trin., col. 6, ubi ex illis verbis: Caro mea vere est cibus, concludit, tam verum esse, nos sumere carnem Christi, quam Verbum assumpsisse carnem. Tertius, Ambr., lib. de Myster., c. 8, in fin., 1. 4 de Fide, c. 5, clarissime 6 lib. de Sacramen., c. 1. Quartus, Hieron., Matth. 6, circa illa verba Panem : nostrum quotidianum, et optime Ezech. 18, circa illa Panem suum esurienti dederit, et epist. 150 ad Edibiam, quæst. 62, et ita est intelligendus difficilis locus ejusdem Hieron. super ad Eph. 1, circa illa verba: In quo habemus redemptionem, sic enim ait : Dupliciter sanguis Christi et caro intelligitur, vel spiritualis illa, atque divina, de qua ipse dixit: Caro mea vere est cibus, et : Nisi manducaveritis carnem filii hominis; vel caro quæ crucifixa est, et qui lancea effusus est sanguis. Quæ verba exponens Magist., d. 8, duplex (inquit) est caro Christi, altera contenta in hoc sacramento, et hæc est caro crucifixa, altera non contenta, sed significata, et hæc est corpus mysticum. Sed hæc expositio nec quadrat verbis Hieron., nec præsenti testimonio Joan., quod tractamus. Distinguit ergo Hieron. duplicem carnem Christi non re, sed statu et conditione, ut patet ex subsequentibus verbis, sic enim ait: Juxta hanc divisionem, et in Sunctis ejus diversitas carnis et sanguinis accipitur, ut alia sit caro, quæ visura est salutare Dei, alia quæ regnum Dei non possidebit; sicut ergo eadem caro, propter duplicem statum mortalem et immortalem, dicitur duplex, et altera, scilicet immortalis, visura dicitur salutare Dei, altera nempe mortalis regnum Dei possidere non posse, ita eadem caro Christi gloriosa, vel quæ sub speciebus panis in cibum datur, dicitur spiritualis et divina, et a se ipsa distinguitur, quatenus in statu passibili crucifixa est. Quintus sit Greg., 1. 7 Moral., c. 4. Sextus, Leo P., ser. 6 de Jejunio septimi mensis: Dicente (inquit) Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, etc., sic sacræ mensæ communi

care debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis et sanguinis Domini ambigatis, hoc enim ore sumitur, quod fide creditur; quæ ultima verba sunt valde notanda contra Calvin. Septimus, Isid., lib. de Officiis Eccles., c. de Sacrificio. Octavus, Tertull., lib. de Orat., c. 6, ubi hunc locum explicat per verba institutionis. Nonus, Prosper, lib. de Promiss. et Prædic. Dei, part. 1, c. 39, et part. 3, c. etiam 39. Decimus, Bernard., ser. 4 de Pasch., et ser. 4 de Vigil. Nativit., in fine. Undecimus, Lauren. Justin., lib. de Obedientia, c. 44. Duodecimus, Hesychius, lib. 6 in Levit., c. 22. Decimus tertius, Euseb. Emiss., hom. 5 de Pasch. Decimus quartus, Cassiod., in illa verba Ps. 109: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. Decimus quintus, Augustin., quem latius referam, quoniam auctores contrariæ sententiæ ejus potissimum auctoritate nituntur. Igitur lib. 3 de Consensu Evangelist., c. 1, dicit, ideo Joannem in cœna non fecisse mentionem Eucharistiæ, quia alio loco prolixum de illa Christi sermonem retulerat; expresse etiam ser. 46 de Verbis Domini, et ser. 2 de Verb. Apost., et in lib. Quæstionum in Levit., q. 57, in fine, ubi recte ponderat, in veteri testamento fuisse prohibitum edere sanguinem, in novo vero, Joan. 6, præceptum esse bibere sanguinem Christi, in hoc sacrificio. Quod prius notaverat Cypr., ser. de Coena Domini; est autem ponderandum, in antiqua lege, non fuisse prohibitum bibere sanguinem in signo, aut in figura, seu per fidem, nam potius hoc modo bibebant omnes de spirituali consequente eos petra, ut 1 Cor. 10 dicitur; prohibebantur igitur bibere realiter et corporaliter; hoc ergo modo intelligit Aug. mandatum esse in lege nova sumere sanguinem Christi; insignis vero locus August. est, ep. 98, sed difficilis et ab hæreticis prave intellectus: In ipsa (inquit) carne hic ambulavit, et ipsam carnem manducandam nobis ad salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit; et infra interpretans de promissione hujus cibi locum Joannis, subdit: Carnaliter illud cogitaverunt et putaverunt, quod præscissurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt: Durus est hic sermo; ipsi autem erant duri, non sermo, ille autem instruxit eos, dicens: Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest, spiritualiter intelligite quod locutus sum; et subdit difficilia verba: Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, et bibi

turi illum sanguinem, quem fusuri sunt; sacramentum aliquod commendavi, spiritualiter intellectum vivificabit vos. Sed mens Augustini ex prioribus verbis constat; late enim dixit, nos manducare eamdem carnem, quod de Maria sumpsit, et rejecit falsam intelligentiam de particulis corporis visibilis edendis, ex quo conclusit, necesse esse hoc sacramentum visibiliter celebrari, et invisibiliter intelligi; hoc ergo idem intendit in citatis verbis, quæ eodem modo, quo supra citata verba Hieronymi, exponenda sunt, scilicet, non hoc corpus, quod videtis, id est, non in propria specie illud manducaturi estis, sed sub aliquo sacramento, quoad hoc spiritualiter intelligendum et credendum; sic enim idem Aug., lib. 44 contra Faust., c. 7, dixerat, in Scriptura sacra nominari rem a qualitate seu modo, non a substantia, ut 1 Cor. 15: Resurget corpus spirituale; sic ergo caro Christi existens in hoc sacramento dicitur spiritualis caro, seu spiritualiter intelligenda. Quod præterea confirmari potest ex alio eleganti loco ejusdem Augustin., lib. 2 contra Adversar. legis et Prophet., c. 9, ubi hunc locum interpretando, inquit: Mediatorem Dei hominum, hominem Christum Jesum, carnem suam manducandam, bibendumque sanguinem dantem, fideli corde, atque ore suscipimus, licet, horribilius videatur humanam carnem manducare, quam perimere, et humanum sanguinem potare, quam fundere. Ubi notandum est verbum illud, corde et ore; necesse est enim non solum de spirituali, sed etiam de corporali et sacramentali sumptione intelligi; et nihilominus statim subdit locutionem illam

Nisi manducaveritis carnem filii hominis, esse figuratam, quia videlicet non est intelligenda de manducatione carnis humanæ, ferino more, et in propria specie, sed modo sacramentali, et sub specie aliena; et eodem modo, lib. 3 de Doctrina Christ., c. 16, dicit, in his verbis contineri tropum, id est, mysterium, ne scelus appareat manducare carnem humanam. Præterea, lib. 1 de Peccat. merit., c. 20: Audiamus (inquit) Dominum, non quidem de sacramento lavacri, sed de sacramento mensæ suæ, quo nemo rite nisi baptizatus accedit, dicentem: Nisi manducaveritis carnem, etc. Ultimo tandem tract. 26 in Joan. exponens hunc locum, inquit: Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum, sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti, quod multi de altari accipiunt et moriuntur; videte ergo fratres, panem cœlestem spiritualiter

manducate, innocentiam ad altare portate; agit ergo de sacramentali manducatione, propter hanc enim ad altare acceditur, non tamen digne sine spirituali, quia vera fide, et puro corde accedendum est. Unde infra subdit: Qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter carnem ejus, nec bibit illius sanguinem, licet premat dentibus sacramenta corporis et sanguinis Christi.

6. Tertio, Patribus Latinis consentiunt Græci. Primo enim ita exponit Athanas., lib. de Human. nat. suscept., ubi ait, nos habere primitias gloriæ, quia in communionem corporis Domini admissi sumus, sicut ipse dixit: Panis quem ego dabo, caro mea est, spiritus enim vivificans est caro Domini, quia de Spiritu vivificante concepta est. Quibus ultimis verbis indicat egregiam expositionem illorum verborum Christi Caro non prodest quicquam; verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt; quam optime etiam prosequitur, oratione circa illa verba: Quicumque dixerit verbum contra filium hominis, etc., versus finem. Denique in synopsi Scripturarum, l. 4, dicit expresse, Christum hoc loco de mysteriis disseruisse. Secundus sit Basil., lib. 1 de Bapt., part. ult., et ser. 2 de Bapt., C. 3, et in Regul. moral., reg. 21, c. 1 et 2. Tertius, Chrys., hom. 45 in Joan., et hom. 83 in Matt., ubi advertit, Apostolos non fuisse miratos, quando illis tradebantur mysteria, quia jam de illis instructi fuerant hoc loco; idem hom. 24 ad Populum. Quartus, Epiph., hæresi 55. Quintus elegantissime Cyrill. Alex., toto lib. 4 in Joan., et lib. 10, cap. 13, et lib. 2 de Fide ad Regin., circa finem, sub titulo, De eo quod Christus per paternam virtutem resurrexisse dicitur. Idem, de Fide ad Theodos., circa finem. Sextus, Cyrill. Hierosolym., catech. 4. Septimus, Damasc., lib. 4, cap. 14. Octavus, Theodor., lib. 4 Hist., cap. 10. Nonus, Clemens Alex., lib. 4 de Pædag., cap. 6, ubi hanc ponit expositionem, licet aliam non rejiciat, et ex illo loco exponendus est alius obscurus, lib. 2 Pædag., cap. 2, ubi sic inquit: Duplex est sanguis Christi, alter carnalis, quo redempti sumus, alter spiritualis, quo uncti sumus, et hoc est bibere Jesu sanguinem, esse participem incorruptionis Domini; illa enim distinctio duplicis sanguinis jam supra in Hier. et August. explicata est. Quod vero sumptionem hujus sanguinis per effectum describit, non excludit sacramentalem usum, sed indicat hunc sine

spirituali non prodesse, quod verba sequentia declarant Temperatum enim vinum, ad fidem convivio excipit, spiritus autem deducit ad incorruptionem, amborum autem temperatura, potus scilicet, et verbi, dicitur Eucharistia, quod et laudatur et bona est gratia, et qui per fidem ejus sunt participes, sanctificantur, et corpore et animo. Decimus, Justin. martyr, qui expresse ita exponit, Apolog. 2 pro Christian., in fine. Undecimus, Greg. Nyss., hom. 8 in Ecclesiast., et lib. de Perfecta Christ. hominis form. Duodecimus, Orig., hom. 7 in Num., ubi eleganter exponit hunc locum simul cum illo Pauli ad Cor. 10: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Omnes eamdem escam spiritualem manducarunt. Antea, inquit, in ænigmate fuit baptismus in nube et in mari, nunc autem in specie, regeneratio est in aqua, et Spiritu Sancto; tunc in ænigmate erat manna cibus, nunc autem in specie, caro Verbi Dei est verus cibus, sicut ipse dixit: Caro mea vere est cibus. Decimus tertius, Theoph. Alex. in 2 ep. paschali, circa finem, in t. 1 Bibliot. Decimus quartus, Theoph., Joan. 6. Decimus quintus, Euthym., suo c. 9 in Joan., ubi a verbis illis : Panis, quem ego dabo, caro mea est, dicit esse sermonem de hoc sacramento, et ponderat non dixisse, quem do, sed, quem dabo; daturus enim erat in ultima cœna.

7. Quarto, omnes fere Scholastici cum Magist. sentent., in 4, d. 40, hunc sensum amplectuntur, et plures antiqui, et recentiores scriptores, et expositores Evangelii Joan.; Innocent., lib. 4 de hoc myster., c. 2, 7, 9, 49 et 28. Paschasius, lib. de hoc sacramento, c. 9, 10 et 19, et in alio opusculo, seu expositione Dominicæ cœnæ. Lanfrancus contra Berengarium; Guitmund., lib. 3 de hoc mysterio; Adelman., in epist. ad Berengarium, tom. 4 Bibliothecæ; Alger., lib. 1 de hoc sacram., c. 10, 11 et 16, qui bene examinat mentem August.; Stephan. Eduens., lib. de sacrament. altar., cap. 17; Waldens., tom. 2 de Sacram., c. 94; Gerson, lib. de Commun. laic.; Roffens., lib. 5 de Verit. corp. et sang. Dom.; Rupert., D. Thom., Lyran., et alii super Joan.

8. Quinto argumentari possumus illo principio generali, quia verba Scripturæ proprie intelligenda sunt, si commode possint, ex August., lib. 3 de Doctr. Christ., c. 10; at vero quidquid in hoc capite dicitur de manducando et bibendo corpore et sanguine Christi, sine inconvenienti et absurditate potest pro

prie intelligi, et est hic sensus consentane Ecclesiæ traditioni, et consonat optime cu aliis factis, et mysteriis Christi: ergo. Et co firmatur ex Augustino supra, quia si præce tiva est locutio, et utilitatem aut benefice tiam jubet, non est figurata; sed illa verba Nisi manducaveritis carnem filii homin præceptiva sunt : ergo.

9. Unde sexto argumentari possumus circumstantiis litteræ. Primo, quia ut Euth mius et Adelman. supra ponderarunt, de f turo dicit: Panis, quem ego dabo, quæ ver indicant non loqui de se tantum, ut objec fidei, vel amoris, quia sic erat datus; loquit ergo promittendo aliquid futurum. Dices promisit, seu prædixit, se fore dandum passionem et mortem pro nobis. Sed hoc n satisfacit, nam dixit, se daturum ad mand candum carnem, quam oblaturus erat p mundi vita; loquitur ergo de alia promi sione. Secundo, quia aperte loquitur manducatione corporali et sensibili, du comparat manducationem sui corporis cu manducatione mannæ, quæ sensibilis fuit propria figura hujus sacramenti. Tertio, ta aperta fuerunt verba Christi, ut illi, qui eu audiebant, de corporali manducatione illa i telligentes, non autem intelligentes modur scandalizati fuerint dicentes : Quomodo pote hic nobis carnem suam dare ad manducandun Christus autem non solum non seda vit eoru turbationem, negando se loqui de manduc tione corporali, sed potius hoc magis confi mavit, tum addendo præceptum : Nisi man ducaveritis; tum promittendo effectum huju sacramenti: Qui manducat meam carnem; tu denique concludendo: Caro mea vere est c bus, et sanguis meus vere est potus. Quæ no videntur esse posse clariora. Unde confirm tur quarto, quia si Christus solum ageret o fide in ipsum, non esset, cur verbis tam ol scuris uteretur, toties verba manducandi bibendi, cibi et potus, repetendo, sine majo explicatione, præsertim cum omnes, etia discipulos suos, turbatos videret. Unde mu tiplex illa repetitio, maxime cum tanta asse veratione firmata Amen, amen, dico vobi nisi manducaveritis, etc., faciunt vehementer conjecturam, Christum proprie, et non tantur per metaphoram fuisse locutum. Quinto, es optima conjectura, quam indicavit August lib. 3 de Consen. Evang., c. 1, quia non es verisimile, Joannem in toto suo Evangeli omisisse sermonem de hoc sacramento; ide ergo in nocte cœnæ prætermisit institutionem

[ocr errors]

ad hoc loco satis narraverat promissionem. firmare eorum intelligentiam, quoad hoc Ahi autem Evangelista ostendunt Christum mplevisse in nocte cœnæ, quod hoc loco promiserat. Unde ipsa consonantia Scripturaram, et concordia facti cum promissione,

ant, verum esse hunc sensum. Tandem time, si hic locus non intelligitur de hoc sacramento, nullus est alius in Scriptura, in q datum sit præceptum de usu hujus sacramenti, nec in quo facta sit promissio gratame teli sacramento; non est autem verisimile, hec fuisse ab omnibus Evangelistis prætermissa.

40. Hac ergo firmata expositione, ex hoc loco convinci potest evidenter realis præsentha Christi in hoc sacramento. Primo, quia hae panis dicitur a Christo esse is, qui de cio descendit, et dicitur esse sua caro, quæ prandi vita datur. Quæ verba esse proprie intelligenda, supra factis argumentis probari potest, et aliis, quæ in sequenti sectione conficiemus. Secundo, quia præfert hane panem mannæ, tum in miraculo, quo uterque datus est præter naturæ ordinem, tam etiam in usu et fructu, dicens : Non sicut anducaverunt patres vestri manna, et mortui runt; at illi manducabant Christum in signo et figura. Tertio, quia ostensum est, Christum hi præcepisse manducationem realem et corporalem, quod ex eo etiam patet, quia ad bane manducationem, ut convenienter fiat, requirit fidem; non agit ergo de manducaLone per fidem; agit autem de manducatione corporis, et sanguinis sui; quæ non possent vere realiter manducari, nisi vere et realder in hoc sacrament continerentur. Quarte, quia discipuli, qui Christum audiebant, ita intellexerunt, et tamen, si Christus

esset manducandus, nisi in signo, et fura, facillime poterat Christus eorum erroren, et scandalum auferre; Christus autem

saltem, quod vere et realiter manducaturi essent carnem ejus. Denique omnes Patres citati in hoc sensu hoc testimonium intelligunt; præsertim Hilarius, Leo Papa, Augustin., Ambrosius, uterque Cyrillus, et Chrysostomus apertius loquuntur.

11. Objectio. -Sed objici potest, quia multi viri Catholici negant, hoc loco habuisse Christum sermonem de hoc sacramento. Cajet., infra, quæst. 80, art. ult., et Joan. 6; Gabriel, lect. 84 in can.; Richard., art. 45; Joan. a Lovanio, lib. de Commun. sub utraque specie; Nicol. Cusan., epist. 7 ad Bohem.; Jansen., cap. 59 Concord. Respondetur, horum sententiam non esse hæreticam, et propterea in assertione in principio posita asserui, ex hoc testimonio, per se sumpto, non sumi argumentum omnino efficax ad convincendos hæreticos; est vero hæc sententia parum certe probabilis, solumque excusari possunt, quia bona fide illam viam amplexi sunt, ut facilius solverent argumentum, quod ex hoc capite sumi solet contra communionem sub una specie, quod tamen alia ratione facile expeditur, ut suo loco di

cemus.

12. Objectio. Solutio. Sed objiciunt primo, quia Christus, in principio illius concionis, de spirituali manducatione, et de fide in se ipsum aperte loqui videtur. Sed hoc nihil obstat, si Christi consuetudinem attendamus, quæ in viris spiritualibus, et præsertim in concionatoribus frequens esse solet, scilicet, ut a re aliqua sensibili, arrepta occasione, ad spiritualia convertant sermonem, et ab uno mysterio in aliud: sic Joan. 4 in colloquio cum Samaritana, ex sensibili aqua transitum fecit ad aquam vivam; et Lucæ 13 cum Christo nuntiatum esset, quosdam Galilæos esse a Pilato interfectos, ipse respondit : Putatis, quia illi præ omnibus peccatores fuerunt? et inde occasionem sumpsit, pœnitentiam prædicandi; simili ergo modo in præsenti ex materiali cibo transitum fecit ad spiritualem, et prius in communi disserens de spirituali cibo, vel de se ipso, ut per fidem manducando, tandem sermonem suum ad hoc sacramentum derivavit, et merito cum sacramentali manducatione spiritualem conjunxit, ut significaret, illam sine hac prodesse non posse; ex quo facile solvuntur aliæ objectiones. Secunda ergo

hujusmodi significavit, sed indicavit petas, altius quoddam mysterium ibi latere, His verbis: Verba, quæ ego loquor vobis, ritus et vita sunt; et magis in illis Hoc pas scandalizat? si ergo videritis filium hominis ascendentem, ubi prius erat. Quod apliciter potest exponi. Primo, ut dicatur: Nae conturbamini; cum ergo me videritis scendentem in cœlum, tunc intelligetis non esse incredibile, quod dico. Secundo, si hoc De vobis videtur difficile, quanto apparebat difficilius, posse vos manducare carnem zean, postquam illam in cœlum ascenden- 13. Objectio. Solutio. videritis? Itaque aperte visus est con- est, quia ipsemet Christus dixit: Caro non

[ocr errors]
« PreviousContinue »