Page images
PDF
EPUB

missione; ergo et simpliciter, quod conferat effectum. Tandem declaratur, nam sacrificium crucis in esse suo tam perfectum fuit, sicut sacrificium incruentum; et tamen nullum habuit effectum ex opere operato quoad efficaciam, solum quia ex Christi voluntate non fuit ad hoc ordinatum, sed habuit sufficientiam, quæ ex natura rei secuta est, supposita dignitate personæ offerentis, et aliis conditionibus ad satisfaciendum requisitis; ergo similiter boc sacrificium, quantumvis perfectum in suo esse, non intelligitur habere prædictam efficaciam, nisi adjuncta ordinatione, aut promissione Christi; concedenda ergo est hujusmodi promissio. Nec refert, quod in Scriptura Sacra non inveniatur expressa; sufficit enim Ecclesiæ traditio, ex qua sufficienter colligitur, ut ostensum est. Dici etiam potest, insiGuatam esse a Christo in illis verbis consecrationis sanguinis: Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum, intellectis de effusione mystica, vel sacramentali.

13. Ad primam confirmationem ex Concil. Trident. respondetur, nec omnino omisisse hanc effectum, dicens, per hanc incruentam blationem uberrime percipi fructum cruentæ obationis; nec expresse uti voluisse verbis significantibus opus operatum, quia res non est tam constans et certa, ut ab ipso esset expresse diffinienda.

11. Ad secundam confirmationem respondetur, hunc effectum non pendere ex sanctilate proximi ministri offerentis; quod vero esse non possit sine sanctitate Christi offerentis principalis, non est contra efficaciam ex opere operato, tum quia omnes effectus gratiæ, cujuscumque rationis sint, pendent ex Christi sanctitate, et ex valore, quem habent ex ejus dignitate; tum etiam quia illa Christi sanctitas in hoc sacrificio per se concurrit, et necessaria est ad perfectionem psius sacrificii, et ut semper atque infallibiliter sit Deo gratum; ad effectum autem ex opere operato per se ac formaliter non esset necessaria, quia, ut sæpe dixi, hujusmodi effectus non fundatur in actuali merito, vel satisfactione Christi, quæ de novo sint in hac oblatione incruenta, quia revera nulla sunt; imo nec fundatur in actuali impetratione, quia simpliciter necessaria non est; fundatur tamen in merito passionis et in promissione tunc facta, quæ infallibiliter habebit effectum, eliamsi ponamus, Christum non amplius orare, neque impetrare, sicut dicendum est de effectibus sacramentorum; nam eadem ratio de

hoc sacrificio, et de quolibet alio, quod potuisset Christus in lege nova instituere, in quo ipse neque offerret, neque offerretur, et tamen quod haberet effectum ex opere operato in virtute passionis suæ.

unum

15. Respondetur rationibus secundæ opinionis. Fundamenta secundæ sententiæ, si quæ sunt, ex dictis sufficienter expedita manent; nam, licet hoc sacrificium sit in suo esse æque perfectum ac sacrificium crucis, differunt tamen in duobus, quæ ad rem præsentem multum referunt. Unum est, quod Christus offerens in utroque sacrificio non est nunc in statu merendi et satisfaciendi, sicut fuit tempore passionis; hinc enim fit, ut hæc sacrificia non habeant æqualitatem in actuali merito vel satisfactione; et consequenter, ut unum possit in efficacia sua ab alio pendere. Alterum est, quod hæc duo sacrificia ad diversos fines instituta et ordinata sunt, ad sufficientiam, et aliud ad efficaciam; et ideo non oportet, ut tam universalis sit causalitas unius, sicut alterius; sunt enim diversarum rationum, ut id satis declaratum est. Auctores autem ibi citati revera non loquuntur de effectu ex opere operato, sed absolute, sive sit illo modo, sive per modum impetrationis; et hoc modo tribui potest huic sacrificio universalis causalitas, non quod necessaria sit ad omnes effectus gratiæ, nec quod de facto omnes ab illo proveniant, sed quod hoc sacrificium, quantum est ex se, potest offerri ad impetrandum quemcumque effectum gratiæ, qui propter Christi passionem nobis conferri potest; nam, licet sine hac impetratione possit etiam dari, et interdum detur per alia media, tamen oblatio hujus sacrificii potest etiam ad hoc juvare, præsertim ad impetrandum ut alia media applicentur, vel ut homo sit recte dispositus, ne illorum effectibus obicem ponat.

[blocks in formation]

causas etiam hoc non computatur inter effectus sacramentorum ut sic. Major probatur, quia illo duo membra videntur condistingui per immediatam contradictionem; aut enim effectus fundatur in promissione Christi facta ipsi operi externo, et sic est ex opere operato; vel non, et sic tantum potest niti in merito operantis; ergo non est medium. Vel aliter, aut talis effectus pendet ex bonitate ministri offerentis, et sic erit ex opere operantis; vel non pendet, et sic erit ex opere operato; vel aliter, aut talis effectus infallibiliter datur non ponenti obicem, et sic erit ex opere operato; aut non datur infallibiliter, et sic non erit effectus sacrificii; sicut non est effectus sacramenti ille, qui non datur infallibiliter per sacramentum non ponenti obicem, ut in superioribus dixi. Unde sumitur aliud argumentum a simili, nam in sacramentis ut sic non est alius modus causandi, nisi ex opere operato, et omnis alius effectus pertinet ad opus operantis; ergo idem dicendum est in hoc sacrificio; est enim eadem ratio, quia omnia nituntur in promissione Christi, quæ remoto obice debet esse infallibilis, nam si, ablato obice, adhuc posset non dari, jam non niteretur in promissione, sed ex mera Dei voluntate penderet.

2. In hac re graves auctores tractantes de effectu hujus sacrificii, dicunt illud operari per modum meriti de condigno, per modum satisfactionis, et per modum impetrationis Cajet., Soto, Corduba, et alii de citatis dubio præcedente; et (quod amplius est), ita etiam. loquitur Catechismus Pii V, tract. de Sacrificio, circa finem. Non tamen explicant hi auctores, sub qua ratione, vel in ordine ad quas personas loquantur de hoc effectu; neque an sit distinctus ab effectu ex opere operantis, et operati; vel ad quem illorum pertineat. Unde fit, ut obscure loquantur, et fortasse non proprie in omnibus. Ut ergo rem distinctius explicemus, distinguamus tria, quæ in hoc sacrificio considerari possunt. Primum est id, quod habet hoc sacrificium ex vi institutionis aut promissionis Christi. Secundum est id, quod habet ex vi actualis oblationis, ut est a proximo ministro offerente. Tertium est id, quod habet ex vi actualis oblationis, ut est a Christo principali offerente; diximus enim supra, Christum hic non tantum offerre, quia minister in persona ejus offert ex vi prioris institutionis, sed etiam quia per aliquem actum proprium actu concurrit ad ipsam oblationem.

3. Quorumdam placitum. - Ex his igitur tribus duo postrema difficultatem non habent, quia de ministro proxime offerente, certum est, posse per hanc oblationem mereri de condigno, et satisfacere etiam, vel impetrare ex opere operantis, si sit in gratia, et debita intentione et circumstantiis offerat; est enim hæc oblatio honestum et religiosum opus; sicut ergo per alia bona opera homo justus meretur et satisfacit, ita et sacerdos justus per hoc opus. Item in lege veteri vel naturæ, sacerdos offerens sacrificium merebatur de condigno et satisfaciebat, concurrentibus cœteris circumstantiis; ergo etiam nunc sacerdos; imo eo magis quo opus ipsum ex objecto melius est et dignius. Et quoad hoc vocatur ab aliquibus hic effectus ex opere operato, quia opus ipsum ex se, et ratione rei oblatæ, est dignum tanto effectu, si ex parte operantis cætera necessaria concurrant. Sed hoc improprie dictum est et præter usum illius vocis; alias simili modo dici posset, amorem Dei ex opere operato augere gratiam vel mereri, quia natura sua et vi sui objecti dignus est tali valore; sic enim in præsenti, interior actus, seu voluntas offerendi tale sacrificium est, a quo pendet totus hic effectus, et valor exterioris oblationis, ut est a proximo operante; ipsa vero exterior oblatio comparatur ad interiorem solum ut ad objectum, dans actui specificam bonitatem et dignitatem. Est ergo proprie loquendo totus hic effectus ex opere operantis. Unde fit, ut quoad effectum meriti de condigno non habeat vim extra ipsum operantem, nec possit aliis communicari; quoad effectum vero satisfactionis et idem est de impetratione) possit aliis communicari seu pro aliis offerri; nam quoad hæc omnia, eadem est ratio de hac oblatione considerata ut est opus operantis, quæ de aliis operibus meritoriis, satisfactoriis et impetratoriis. At vero considerando hanc oblationem, ut est a Christo principali offerente, sæpe dictum est, non esse actu vel de novo meritoriam, seu satisfactoriam ex opere operantis Christi, quia jam Christus non est in statu merendi vel satisfaciendi, ut in 1 tomo hujus 3 part., ad quæst. 19 D. Thom., late disputavi; oblatio ergo hæc sub hac consideratione nullum effectum habere potest, per modum meriti, vel satisfactionis de condigno. Potest autem habere effectum per modum impetrationis, nam, ut dixi in eodum 1 tom., ad quæst. 21 D. Thomæ, quamvis Christus nunc non sit in statu merendi vel satisfaciendi, est

tamen in statu orandi et impetrandi; et ideo, quando hoc sacrificium actu offert, intelligi potest specialiter impetrare, eodem modo, et cum eadem efficacia, qua id facit in cœlo pro nobis orando, ut ibidem dictum est. Et hæc etiam impetratio, seu effectus ejus non pertinet proprie ad opus operatum; hoc enim non pendet ex actuali oratione Christi, sed ex promissione, ut in fine sectionis præcedentis dicebam; sed dici potest pertinere ad opus operantis Christi. Unde hic effectus, seu modus causandi non est omnino certus, quia non est ita certum Christum nunc existentem in cælo, actu conjungere orationem suam cum omni oblatione hujus sacrificii, eamque ad liquid impetrandum referre seu ordinare; esta tamen certum posse ita fieri, unde fit verisimile, aut semper, aut plerumque fieri; quando autem fit, indubitatum est etiam habere prædictam efficaciam et operandi modum.

4. Difficultatis punctus ubi situs. - Sic igitur, quæ pertinent ad secundam et tertiam considerationem hujus sacrificii supra positas, et clara sunt, et breviter expediuntur, et tota difficultas hujus dubii ad primam considerationem revocatur. In qua locum jam non habet, si proprie loquamur, causalitas, seu impetratio per modum meriti vel satisfactionis de condigno, quæ de novo sint in hoc sacrificio, quia nec sunt in illo, ut est a Christo, ut sæpe dictum est; ut vero esse possunt a ministro, sunt omnino per accidens ad hanc considerationem, nam, licet contingat non esse, ob malitiam ministri, nihilominus sacrificium eodem modo operabitur ex promissione Christi; sacrificium ergo sub hac consideratione non dicitur causare meritorie vel satisfactorie, sed ex opere operato applicando justissimum meritum et rigorosam satisfactionem Christi juxta promissionem ejus; sic enim Sacramenta non causant proprie meritorie vel satisfactorie, sed ex opere operato fundato in merito et satisfactione Christi. Quod si quis contendat, hanc causalitatem dicendam esse meritorie vel satisfactorie fieri, quia in merito vel satisfactione Christi fundatur, quæstionem facit de modo loquendi, et præter modum usitatum loquitur. Atque idem fere est, ut supra dicebam, si hæc causalitas impetratoria vocetur, dummodo impetratio sit infallibilis, quia nimirum hoc sacrificium potius nobis obtinet a Deo effectum suum, remissionem scilicet pœnæ, quam per sese illam efficiat, quia moraliter illam causat, non physice; unde illa moralis causalitas, impetratio dici

potest. Quamvis alia ratione, ut supra etiam attigi, deficiat a ratione impetrationis, quia jam supponit concessionem factam ex parte Dei, et solum actu applicat quod concessum est; unde proprius dicetur solutio pœnæ a nobis debitæ, quam ex satisfactionibus Christi per hoc sacrificium exhibemus. Solum igitur superest explicandum, an præter hoc genus. solutionis vel causalitatis, habeat hoc sacrificium ex se et ex institutione Christi alium modum operandi vel impetrandi, distinctum a præcedente et inferiorem illo.

5. Ultra opus suum operatum, valet hoc sacrificium, effectus, pro quibus offertur, impetrare. Dico primo hoc sacrificium præter effectum ex opere operato habet ex vi suæ institutionis specialem vim ad impetrandum eos effectus, pro quibus obtinendis offertur. Colligitur ex Theologis supra citatis, et probatur primo ex usu Ecclesiæ, quo ubique et semper servatum est, ut in oblatione hujus sacrificii oret minister pro vivis et defunctis, pro Ecclesiæ pace et aliis similibus rebus seu necessitatibus hominum, quia nimirum semper existimatum est, sacrificium hoc plurimum valere ad conferendam hujusmodi orationi impetrandi vim, ut colligitur ex Dionys., c. 3 de Eccles. Hierar.; Clemente, lib. 8 Constit.; Cyrill. Hierosolym., Catech. 5 mystag.; Tertul., lib. de Orat., et lib. ad Scapul., c. 2; et præced. disput., alia attulimus, et afferemus plura in sequentibus sectionibus. Secundo declaratur ratione, nam impetratio proprie fit per orationem; per alia autem opera fit, quatenus adjunguntur orationi, fiuntque in Dei obsequium eo animo et intentione, ut eum inclinemus ad id nobis concedendum, quod petimus vel optamus; sed hoc sacrificium est magnum Dei obsequium, et illi valde gratum, et potest adjungi alicui petitioni seu desiderio obtinendi a Deo aliquod beneficium; ergo est de se plurimum valens ad illud impetrandum. Dices, hoc solum procedere de valore ex opere operantis. Sed contra, nam etiamsi intelligamus, proximum ministrum esse indignum, et ex hoc capite oblationem non habere valorem, adhuc intelligemus, sacrificium ipsum ex vi suæ institutionis, a qua habet, ut in persona Christi offeratur, retinere valorem suum et vim ad impetrandum, quia semper offertur in persona Christi, quod semper est quid distinctum ab actuali oblatione interiori, quam Christus fortasse in cœlo exercet, ut supra declaratum est. Confirmatur, nam hoc ipsum sacrificium, vel aliæ Ecclesiæ oratio

nes, quatenus nomine Ecclesiæ per ministros suos offeruntur, habent suum valorem ad impetrandum independenter a merito vel valore proximi operantis; ergo multo magis id habebit sacrificium hoc per sese, et ut offertur in persona Christi. Confirmatur secundo, quia per se verisimile est, Christum Dominum directa ac propria intentione instituisse hoc sacrificium, ut esset nobis aptissimum remedium ad impetrandum a Deo, et ad dandum vim et efficaciam petitionibus nostris, quod satis videtur Ecclesie consuetudo et traditio declarasse; nam, si in lege veteri erant sacrificia specialiter ad hoc munus impetrandi instituta, et hoc unicum sacrificium loco omnium illorum datum est, tanquam eminentissime continens omnem eorum perfectionem, necesse est fateri, sacrificium hoc excellentiori modo habere hanc vim impetrandi ex vi suæ institutionis. Et fortasse ideo Christus voluit in persona sua semper offerri, quia voluit, ut semper haberet valorem ad impetrandum apud Deum, et ob eamdem fortasse causam etiam voluit, ut fieret per mactationem mysticam et repræsentationem passionis suæ, ut inde etiam haberet specialem vim impetrandi, quoniam ex Christi passione omnes gratiæ in nos proveniunt.

sacrificii intrinsece sequitur ille valor ad impetrandum; nam sicut ipsum est altissimum Dei obsequium, et de se mundum et illi placitum, ita de se est idoneum ad invitandam divinam voluntatem, ut postulata concedat. Et confirmatur, nam ex vi suæ institutionis habet, ut in persona Christi offeratur, quod non pertinet ad promissionem alicujus effectus, sed ad ipsam substantialem institutionem sacrificii; sed hinc habet intrinsece prædictum valorem, multoque magis, si non solum postulat institutio, ut in persona Christi offeratur, verum etiam, ut ab ipso Christo actualiter offeratur.

7. Secundum. Secunda differentia notanda est, quod ad effectum ex opere operato non est necesse ut offerens specialiter petat, vel consequi intendat illum effectum; propter quod dixi superius, illum modum causalitatis non proprie dici impetrationem, cum non indigeat nec nitatur petitioni offerentis, sed Christi promissioni; ita enim operatur sacrificium illum effectum, sicut sacramentum efficit suum; sacramentum autem hoc ipso, quod alicui applicatur, confert illi effectum, etiam si neque minister, neque ipse hoc intendat, sed solum non ponat obicem; ergo et hoc sacrificium alicui applicatum, seu pro

6. In multis hic effectus ab opere operato aliquo oblatum absque alia speciali petitione differt. Primum discrimen.

:

Dico secundo hic modus efficacia seu impetrationis et effectus inde proveniens, multis modis differt a propria causalitate, et effectu ex opere operato. Hanc conclusionem pono, ut res intelligatur, et tollatur vocum ambiguitas et controversia, si fortasse quis contendat, impetrationem hanc, seu effectum ab illa provenientem, dicendum esse ex opere operato, quod non pendeat ex sanctitate aut merito proximi offerentis, quo sensu fere procedunt rationes dubitandi in principio positæ. Nos vero dicimus, quamvis hi duo modi in hoc conveniant, tamen simpliciter esse diversos, et priorem esse proprie ex opere operato, hunc vero posteriorem proprie esse per modum impetrationis. Quod probatur declarando eorum differentias. Prima est, quod prior causalitas fundatur in speciali promissione, distincta a substantiali institutione sacrificii, et non necessario ex illa consecuta, sed ex Christi beneplacito adjuncta, ut supra satis declaratum est. Posterior autem modus impetrationis non requirit specialem promissionem, sed ex natura talis sacrificii necessario consequitur, nam ex sanctitate et majestate talis

aut determinatione, confert illi effectum suum ex opere operato; at vero effectum per mo

puræ impetrationis nullum confert, nisi ex peculiari intentione sacrificantis vel offerentis specialiter applicetur ad hoc vel illud beneficium obtinendum; et ratio est, quia ut supra dicebam, nullum opus est impetratorium actualiter, nisi prout adjungitur petitioni. Item, quia, licet hoc sacrificium de se habeat hunc valorem, tamen de se est indifferens; et ideo, ut actu impetret, necesse est, quod per aliquam petitionem vel desideriam, cui adjungitur, determinetur ad aliquid impetrandum.

8. Tertium. Tertia differentia est, quia prior effectus ex opere operato infallibilis est, nam fundatur in promissione absoluta res pectu ejus qui non ponit obicem; at vero posterior effectus de se non habet unde sit infallibilis. Patet, quia nec fundatur in promissione, ut dictum est; nec etiam debetur ex justitia, quia non nititur in merito de condigno ipsius offerentis, ut etiam est dictum; ergo. Et confirmatur, quia hic effectus impetrationis habet adjunctam orationem, quæ interdum infallibiliter impetratex promissione,

si habeat omnes requisitas conditiones; et tunc, si orationi adjungatur sacrificium, infallibilis quidem erit impetratio, magis ob promissionem orationi factam, quam ex aliqua ratione propria illius; interdum vero oratio non infallibiliter impetrat, si caret aliqua conditione requisita; et tunc etiam ex sacrificio non habet infallibilem impetrationem; nullum enim est principium ejus, quamvis conferat magnam vim orationi, ut obtineat quod sine sacrificio fortasse non obtineret.

9. Objectiones aliquot dissolvuntur. Quare petitiones quibus hoc sacrificium adjungitur, non necessario sortiantur effectum. - Sed contra, nam hæc impetratio nititur Christo ut principali offerenti, et consequenter ut impetranti; sed impossibile est, Christum non exaudiri; ergo impossibile est, hoc sacrificium non impetrare; ergo etiam in hoc operandi modo habet infallibilem efficaciam. Secundo, sacrificium de se est sufficientissimum ad hunc effectum; cur ergo non semper habet illum? aut enim hoc provenit ex defectu disposilionis, vel offerentis, vel ejus, pro quo offertar: et ita erit ratione obicis, non quia effectus de se non sit infallibilis; aut provenit ex sola Dei voluntate, et hoc esset gratis dictum, nam Deus semper operatur juxta exigentiam causarum secundarum. Ad priorem partem recolenda est doctrina tradita in priori tomo, orationem Christi esse duplicem unam fundatam in voluntate absoluta et efficaci, et banc infallibiliter impetrare; aliam vero fundatam in voluntate inefficaci, et quasi antecedente, et hanc non semper impetrare, quia impetratio accommodatur voluntati. Hoc ergo supposito, dicendum est, Christi personam in hoc sacrificio dupliciter posse intercedere. Primo solum ut repræsentatam in persona miListri ex vi primæ institutionis. Secundo, ut actu offerentem. Impetratio ergo, de qua nunc agimus, per se loquendo, solum fundatur in persona Christi priori modo considerata, et ut sic, non includit absolutam voluntatem ipsius Christi de effectu impetrando, quia illam non necessario habuit, quando sacramentum instituit, quia neque in particulari, ut per se constat, neque in generali; non enim voluit absoluta voluntate, ut omnia, quæ per hoc sacrificium postularentur, omnino concederentur; talis enim voluntas æquivaluisset promissioni, quæ non intercessit, neque cum ullo fundamento affirmari potest, cum neque necessario sit conjuncta cum institutione sa

crificii, neque ulla ratione, vel auctoritate probabili constet. Quin potius ostendi potest non fuisse convenientem, quia non semper expedit omne id dari, quod per hoc sacrificium postulatur; igitur ex vi institutionis solum voluit Christus hoc sacrificium tam esse purum et perfectum, ut de se valeat ad divinam voluntatem inclinandam, ut postulata concedat, quamvis necessitatem non imponat ad id faciendum, neque simpliciter, neque ex aliqua suppositione. At vero Christus Dominus, ut nunc offert, quamvis fortasse semper actu offerat, tamen non est necesse, ut semper efficaciter intendat obtinere effectum illum, quem sacerdos, vel alius offerens intendit, et ideo etiam ex hac parte non est necesse, ut hæc impetratio sit infallibilis. Quod autem illud necessarium non sit, patet, quia nulla lege vel promissione se obligavit Christus ad efficaciter petendum quidquid privatus offerens petit aut desiderat; neque hoc sequitur ex natura talis sacrificii; neque est semper expediens; unde valde rebus ipsis et effectibus constat etiam non ita fieri. Ad posteriorem partem respondetur primo absque speciali indispositione offerentis, vel ejus pro quo offertur, posse id provenire ex solo libero beneplacito Dei, quo interdum concedit uni quod alteri negat, etiam si fortasse ex parte illorum nulla sit differentia; quod commune est cuilibet causæ morali, quæ movet causam liberam; nam hoc ipso, quod necessitatem non infert, etiam si ipsa ex parte sua sufficienter et æqualiter moveat, potest alia non operari. Deinde etiamsi non interveniat obex, potest intercedere alia causa pertinens, vel ad commune bonum, vel ad privatum alicujus persona; ut si alicui postulatur salus, quamvis non sit indignus illa, et ex hac parte non ponat obicem impetrationi, fieri tamen potest, ut Deus prævideat, eam non expedire vel ipsi personæ, vel aliis, vel ad aliquem finem, quem Deus intendit, et ideo potest non concedere tale beneficium, cum alioqui nulla promissione absoluta obligetur.

[ocr errors]

10. Quartum. Quarta differentia est, quia hic posterior modus causandi universalior est, quam prior, tum ex parte persona rum, quia ad plures personas extenditur hæc impetratio, quam opus operatum, ut ex præcedente disputatione et sectione constare potest, et magis patebit ex sequentibus; tum etiam in effectibus, nam opus operatum definitur ad certum ac definitum effectum, hæc

« PreviousContinue »