Page images
PDF
EPUB

nullus alius ornatus templi est simpliciter necessarius. Prior pars declaratur breviter; nam imprimis necessarium est, ut super altare seu aram consecratam extendatur linteum aliquod, quo operiatur superior pars seu superficies altaris, ut constat ex usu Ecclesiæ; solet enim altare mappa seu syndone munda cooperiri. Deinde requiritur palla linea, super quam immediate extendatur corporale; ita ut ante corporale ad minus duæ pallæ, seu toballiæ sint extensa super altare, vel una saltem plicata; illa enim duabus æquivalet, nec refert, quod in aliqua parte continua sit. De his fit mentio in cap. Altaris palla, de Consecr., d. 1, et in cap. Nemo, ubi dicitur, non esse mortuum obvolvendum palla, quæ fuit in altari; et infra dicitur: Pallas et vela sanctuarii, si sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris intra sanctuarium lavent; et infra: Syndonem non foris abluant. Sed in his decretis non satis declaratur, quæ sint, vel quot istæ pallæ, neque an ab ipso corporali distinctæ sint; in c. autem Si per negligentiam, de Consec., d. 2, præter corporale (quod ibi vocatur linteum altaris), numerantur alia tria lintea. Sic enim dicitur: Si aliquid de sanguine stillaverit super linteum altaris, et ad aliud stilla pervenit, quatuor diebus poeniteat; si usque ad tertium, novem diebus pœniteat; si usque ad quartum, viginti diebus poeniteat. Unde probabile est, præter oblongam mappam, quæ totum altare cooperit, supponi duas alias pallas corporali, quod videntur observare, qui has res divinas diligentius tractant. Consuetudo autem tenet, ut duæ pallæ sufficiant ac necessariæ sint; et ita docent auctores communiter, ut videre licet in Sylvest., verb. Missa 1, quæst. 1, cum Paludan., Innocent., et Direct. Curat., contra Summam Angel., quæ dicit, unam pallam sufficere. De his autem pallis nihil dicendum occurrit, nisi quod esse debent ex materia linea, ut colligitur ex citatis juribus; non tamen est necesse illas esse benedictas, quia neque aliquo jure cavetur, neque consuetudine observatur. Quod autem altare his pallis cooperiatur, antiquissimum est in Ecclesia; nam ejus facit mentionem Clemens, epist. 2. Et Optatus, lib. 6: Quis fidelium (inquit) nescit, in peragendis mysteriis ipsa ligna linteamine cooperiri? inter ipsa sacramenta, velamen tangi potuit, non lignum; et Burchard., lib. 3, cap. 97, refert ex Concilio Rhemensi, hæc verba: Altaria, in quibus corpus Dominicum consecratur, sanguisque ejus hauritur, cum

omni veneratione honoranda sunt, et mundissimis linteis ac pallis cooperienda. Ad hoc etiam alludit Isidorus, epist. ad Gudifredum, in cap. Perlectis, dist. 25, ubi dicit, ad diaconum pertinere, componere mensam Domini atque vestire; et infra dicit, pertinere ad Archidiaconum ordinationem vestiendi altaris a Levitis. Unde in Concilio Toletan. XIII, in c. Quicumque, 26, quæst. 5, graviter præcipitur, ne ullus ministrorum Ecclesiæ altare divinum vestibus sacris exuere præsumat; ubi vestis altaris vocari videtur mappa illa, qua totum altare cooperitur; et illa exui non debet, nisi in feria quinta hebdomadæ sanctæ, ob specialem significationem Christi nudati a vestimentis suis, ut notant Alcuinus, de Divinis officiis, et alii; et juxta hæc explicari potest, quod ait Innocent., lib. 2 de Myst. Miss., cap. 56, ubi ait, duplicem esse pallam, unam quam diaconus super altare totam extendit, alteram, quam super calicem plicatam imponit; pars extensa signat fidem, pars plicata signat intellectum. Forte enim hæ duæ pallæ intelliguntur præter mappam, qua totum altare semper vestitum est. Sed fortasse hæc verba alium habent veriorem sensum, ut infra dicam.

3. Corporalis sacri benedictio quamdiu duret.Secundo, præter pallas non benedictas requiritur corporale benedictum, quod debet esse lineum et ab Episcopo consecratum, ut statuitur in cap. Consulto, de Consecr., d. 4, ex Eusebio Papa et Sylvestro, prohibentibus, ne sacrificium altaris fiat in serico panno aut tincto, sed in puro linteo ab Episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in syndone linea munda sepultum fuit. Et hanc esse receptam Ecclesiæ consuetudinem docuit Beda super Marcum, cap. 44, et lib. 6 in Lucam, cap. 7; et Burchard., lib. 3, cap. 98, refert simile decretum ex Concil. Rhemen., c. 3; et in cap. Sacratas, dist. 24, appellatur palla sacra, quia est veluti pallium seu indumentum Christi in altari. Communiter tamen appellatur corporale, quia syndonem repræsentat, qua corpus Christi involutum fuit, ut notavit Isidor. Pelusiota, epist. 123; vel quia in eo corpus Domini superponitur, ut notavit Alcuinus, lib. de Divinis officiis, cap. de Celebrat. Missæ; et Durandus, lib. 4 Ration., cap. 29; et Germ., in Theor. rerum ecclesiasticarum; et Amalar., lib. 3 de Ecclesiast. officiis, c. 40; et Rabanus, lib. 3 de Institut. Cleric., cap. 33; qui alia etiam

et morales significationes in hac consuetudine considerant ac declas hic etiam attigit D. Thom., ad 7, sc. 58. Materia igitur hujus lintei debet; imo additur in citato decreto hemensis, quod in eo alterius genea pretiosior aut vilior non misceamoc intelligendum est, quoad interioem ejus, in qua corpus Domini et ocatur; et ideo in Missali Romano edio non debere serico ornari; in ʼn seu extremitate non est prohibiod auro vel serico ornetur. Forma jus lintei est consecratio Episcopalis, fiat per simplicem benedictionem rismatis unctione, simplicibus sas interdum committitur, et multi s religionum habent in hoc speciale m. Durat autem hæc benedictio, corporale integrum manet; per rupitem seu divisionem amittitur, dumabilis sit, sicut dictum est de ara, t Sylvest., verbo Corporalia, q. 2. c concluditur esse peccatum mortale nere, Missam dicere sine hujusmodi - quia præceptum hoc et hæc consuelesiæ est valde gravis, multumque ad hujus sacramenti reverentiam, ut ex D.Thom. hic, ad octavum. Et hoc certius in hac sacra palla quam in on benedictis; in quibus unam tanbere et alteram omittere ob necessicluso contemptu aut scandalo, foresset peccatum mortale, quia res t tam constans, neque tam gravis. e vero omittere grave peccatum esset, contra universalem et indubitatam dinem Ecclesiæ, et est major indeirreverentia. An vero in hujusmodi ssit interdum excusari peccatum, disputatione sequente, de vestibus ctando.

[blocks in formation]

calix cooperitur, et vulgo filiola vocari solet, de qua Soto, dist. 13, quæst. 2, art. 3, dicit, non esse de essentia ornamentorum altaris, et ideo non esse tantum scrupulum, quod sit serica vel aurea. Ego tamen existimo, quamvis absolute non sit necessaria, supposito tamen, quod corporale non sufficit ad cooperiendum calicem, eodem præcepto esse necessariam, quia hoc pertinet ad integrum munus corporalium; quo fit, ut talis filiola ad hoc munus assumpta debeat esse benedicta, sicut corporale, quia est veluti quædam pars ejus; et ita servat usus Ecclesiæ; et hinc concluditur, debere esse lineam, quia nulla alia materia est capax illius benedictionis; et præterea propter eamdem causam, scilicet, quia est pars corporalis. Et fortasse de hac duplici parte loquitur Innocent., dicto lib. 2 de Mysteriis Missæ, cap. 56. Sic enim scribit: Diaconus corporales pallas super altare disponit, quæ significant linteamina, quibus involutum fuit corpus Jesu; pars autem, quæ plicata ponitur super calicem, signat sudarium, quod fuerat super caput ejus; et infra: Duplex est palla, quæ dicitur corporale, una quam diaconus super altare totam extendit, altera quam super calicem plicatam imponit. Nam Romæ, pars illa, quam nos hijuela vocamus, fieri consuevit ex parte corporalis plicata et convenienter composita. Unde ad utrumque corporale applicat Innocent. explicatum præceptum Euseb., in dict. cap. Consulto. Atque ita vult, etiam partem illam, quæ calici superponitur, debere esse lineam et benedictam; ita ergo observandum est, saltem quoad interiorem partem, quæ calicem tangit; exterior enim serica esse potest vel auro elaborata.

[ocr errors]

5. Antiquissima quædam Ecclesiæ consuetudo. Tertio requiritur ad sacrificium, ut in altari sit lumen seu lucerna aliqua ardens, sine qua Missam dicere, omnes docent esse peccatum mortale. Paludan., Durandus, Soto et alii, dist. 13; Sylvester, Navarrus et alii, locis citatis, qui afferunt caput ultimum de Celebratione Missarum, ubi inter excessus graves cujusdam presbyteri ponitur, quod sine igne sacrificabat; consuetudo etiam Ecclesiæ hoc præceptum sufficienter ostendit, quam esse antiquissimam colligimus ex Conc. Carthag. IV, can. 6, ubi de acolytho, quando ordinatur, dicitur, ut ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat, se ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari; et Isidor., lib. 4 Etymolog., c. de Clericis, expli

cat, acolythum solitum esse portare cereum, quando Evangelium legitur aut sacrificium offertur. Tunc enim, ait, accenduntur luminaria ab eis et deportantur, non ad fugandas tenebras, cum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum lætitiæ demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Similiter Hieron., contra Vigilantium, dicit, in Ecclesia Catholica solere accendi cereos in meridie, quando Evangelium canitur; et epist. 20 ad Marcellam, mysticam rationem declarat: Ut accenso lumine, sponsi spectetur adventus. Augustin., serm. 215 de Tempore, fideles hortatur, ut oblationes, quæ in altari consecrantur, offerant, et cercolos aut oleum; significans solere accendi, quando sacrificium offertur; et serm. 155, figuram affert, quod in altari a Salomone dedicato jugiter quotidianus ignis ardebat; et significationem moralem declarat: Ut Christus ignem charitatis accendere et nutrire in nobis dignetur. Denique fuit Ecclesiæ antiquissima consuetudo accendi luminaria, præsertim ad honorem Christi Domini et ad realem præsentiam ejus significandam, quia est lux vera, et ideo maxime accendi solent in templis, ubi corpus Christi Domini servatur; ergo majori ratione accendi debent tempore sacrificii. De illa vero consuetudine legi possunt multa apud Durandum, lib. 1-de Ritibus Ecclesiæ, cap. 8. Ex qua vero materia constare debeat hujusmodi lumen, auctores non declarant, et in dicto cap. final., de Celebrat. Miss., solum damnatur ille presbyter, quia sine igne sacrificabat. Respondetur tamen, Ecclesiæ consuetudinem esse, ut cerea candela accensa sit; et hoc est servandum; nam licet ex oleo soleant etiam in Ecclesia lucernæ accendi, et regulariter hujusmodi sint, quæ coram divino sacramento ardent, dum in sacrario conservatur, et tempore etiam sacrificii soleant etiam hujusmodi luminaria accendi, tamen, quod sola lucerna ex oleo tempore Missæ accensa sit, nunquam fieri solet; neque existimo licere, præsertim sine necessitate; in illa vero, quando candela cerea haberi non posset, non damnarem peccati mortalis eum, qui, sine scandalo et contemptu, sed ex devotione, cum sola hujusmodi lucerna Missam diceret, quamvis ego non consulerem; inferior autem materia nullo modo adhibenda est, ut ex sevo vel simili; est enim valde indecens et ab Ecclesiæ usu prorsus aliena. De numero autem

lucernarum dicendum est, unam in rigore præcepti sufficere, minus vero decere, ut notavit Jacobus de Graffis, lib. 2, c. 42, n. 1 Unde communiter duæ saltem adhibentur et adhibendæ sunt; quod si plures addantur, ad majorem ornatum et reverentiam pertinebunt. Solum cavendum est, quod Concil. Trident. admonuit, sess. 22, in decreto de observandis in Celebratione Missæ, ne certus aliquis nomerus candelarum ex aliquo superstitioso cultu adhibeatur.

si

6. In re morali a communi sententia non est recedendum. Quarto requirunt auctores omnes, ut in altari sit liber Missalis, qui sufficienter contineat ea, quæ in Missa dicenda sunt, saltem integrum canonem. Ita docent Sylvest., verbo Missa 4; Navarr., cap. 23, num. 84 et 85, cum Antonino, et aliis, quos referunt; nullum tamen afferunt decretum, in quo specialiter hoc præceptum sit. Unde id solum videntur colligere ex eo quod hujusmodi liber videtur instrumentum necessarium ad Missam dicendam, juxta ritum, quem Ecclesia servat. Sed contra hanc rationem objici potest, quia hæc necessitas suppleri potest memoria sacerdotis dicentis Missam; ergo, sacerdos totum Missæ officium et canonem optime memoria retineat, non peccabit, Missam dicendo sine Missali, maxime si illo careat, et nullum sequatur scandalum. Et confirmatur, nam dicti auctores significant, sufficere, ut liber contineat canonem Missa; sentiunt ergo, reliquam partem officii posse suppleri memoria sacerdotis; cur ergo non poterit idem fieri, quoad canonem? Maxime quia multi sacerdotes, etiamsi librum præsentem habeant, canonem in eo non legunt, sed memoria recitant. in quo nihil peccant; ergo illa libri præsentia valde materialis est. Et alioqui non est specialiter præcepta, neque habet aliquam spiritualem significationem, nec per se requiritur ad specialem ornatum altaris; non est ergo. cur dicamus, hoc esse simpliciter necessarium sub peccato. Nihilominus non est recedendum a communi sententia in re morali, quam confirmat Ecclesiæ usus. Ratio vero est, quia memoria facile labi potest; et ideo non debet sacerdos se exponere periculo aliquid omittendi, præsertim ex canone, nam, ut infra dicemus, præceptum est, illum integre dicendi, quod fortasse non ita est, vel saltem non ita obligat in aliis orationibus vel lectionibus, quæ in Missa dicuntur; et ideo magis requiritur, ut liber Missalis saltem canorem contineat; nec refert, quod memoriter dici

esente Missali, quia tunc minus est et si quid erroris vel perturbationis , facile suppleri potest aut emend non ita esset, si omnino liber non . Denique leges attendunt id quod er contingit; rarissimum autem est, dicere possit Missam sine libro; et la simpliciter lata censetur, quamvis t altero posset minor esse necessitas; simpliciter asserendum videtur. An liquo casu, ubi liber deest, et sacerita instructus et de sua memoria , ut moraliter non dubitaret, posse integre dicere sine libro, an, inquam, esset peccatum id facere, aliorum linquo; nam ego propter multorum tem licentiam dare non audeo, et ufficienter rationem peccati non in

essarium est ut altare cruce saltem -im. — Crucis usus antiquissimus. ddere possumus, necessarium esse, cruce saltem ornatum sit, de quo nihil dicunt, neque antiquum decreum in regulis Missalis, et in cæremoritibus Missæ, vel præcipitur, vel ur, crucem esse in altari; et ita sermuniter omnes timorati, et sui mudiosi sacerdotes; non existimo autem e obligationem peccati mortalis, ne emus præcepta, quæ non satis conquia res non videtur adeo gravis, contemptu; videtur ergo ita obligare, e cæremoniæ vel ritus Missæ. Offeitem se hic occasio defendendi hanc iam, et crucis venerationem ab imOnibus hæreticorum; sed quia, quantitutum scholasticum postulat, hoc imus in 4 tomo hujus tertiæ partis, ea disputatione nunc supersedendum lendo solum hujusmodi crucis usum se antiquum in Ecclesia, ut in Concil. ensi vetitum sit, Ecclesiam ædificari, Episcopus non prius crucem figat, ut in c. Nemo, de Consecr., d. 1, et arch., lib. 3, cap. 6, et Ivonem, lib. 2, Unde est illud Ambros., serm. 56: ice Ecclesia stare non potest. ima pars conclusionis, nimirum, præ, quæ dicta sunt, nullum alium templi n esse ad sacrificandum necessarium, ter probatur, nisi quia nullum Ecclem jus, aut consuetudo illum præscrique etiam ex sola rei natura ostendi ut per se manifestum est. Loquor au

tem de proprio, et (ut ita dicam) positivo ornatu; nam debita templi, altaris, et ornamentorum ejus munditia, quæ ad decentiam et reverentiam necessaria est ex natura rei, non est dubium, quin cadere possit sub præcepto; nam si nimia esset immunditia, revera posset esse peccatum. Unde Innocent. III, in cap. 2 de Custodia Ecclesiæ vel altaris, præcipit, ut oratoria, vasa, corporalia, et vestimenta sacra, munda et nitida conserventur, et graviter reprehendit clericos, qui Ecclesias dimittunt incultas, aut qui in eis admittunt supellectilia profana, sine urgente necessitate; erit ergo nonnullum peccatum, non servare debitam munditiam in hujusmodi rebus, præsertim ad sacrificium eis utendo, tum quia est contra præceptum Ecclesiasticum, ut notat Paludan., dist. 13, quæst. 2, art. 6, conclus. 3; tum etiam quia est contra jus naturale quod res sacræ indecenter tractentur, ut addit Cajetan. in Sum., verbo Missæ celebratio, ubi dicit, esse hoc crimen intolerabile; significans esse peccatum mortale ex suo genere; quod etiam sentit Sylvest., verb. Missa 1, quæst. 2, dicens, esse peccatum mortale, quando vestimenta sunt enormiter immunda; quod maxime videtur verum de corporalibus, quæ proxime corpus Domini attingunt; communiter tamen, quando immunditia non est nimis enormis, et non fit cum scandalo, neque ex contemptu, sed ex necessitate, non erit peccatum mortale, sed, ad summum, veniale.

9. Secunda conclusio. Dico secundo : quamvis major templorum ornatus simpliciter necessarius non sit, illum tamen adhibere cum debita decentia malum non est, sed potius, per se loquendo, ad pietatem spectat. Hanc conclusionem pono contra hujus temporis hæreticos, qui ornatum templorum, eorumque magnificentiam et amplitudinem. damnant, et ut superstitiosam, rejiciunt; contra quos disputat late Bellarm., lib. 3 de Cultu Sanctorum; cap. 6; et nonnulla congerit Durand., lib. 4 de Ritibus Ecclesiast., c. 4. Nobis vero sufficit ipsius Dei exemplum, qui veteris tabernaculi et templi amplitudinem, ejusque ingentem ornatum, ac divitias probavit, Num. 7, 3 Reg. 8; nam, ut ait Felix IV, epist. 1: Si Judæi, qui umbræ legis deserviebant, hoc faciebant, multo magis quibus veritas perfecta est, et gratia et veritas per Jesum Christum data est, templa Domino ædificare, et prout melius possumus ornare, eaque divinis precibus et sanctis unclionibus cum

suis altaribus et vasis, vestibus quoque et reliquis ad divinum cultum explendum utensilibus, devote et solemniter sacrare debemus. Atque hæc fuit consuetudo Ecclesiæ ab eo tempore, quo principes catholici pii in ea esse cœperunt, id est, a temporibus Constantini, ut constat ex ejus edicto, et ex Damaso in vita Sylvestr., et Eusebio in vita Constantini; idemque fecerunt sanctissimi Pontifices, Sylvester, Damasus, et alii; et Leo I, serm. 3 Quadragesimæ, testatur suo tempore Christianos solitos fuisse diebus festis majori cultu templa ornare. Idemque docent omnes Patres antiqui, quos prædicti auctores citant. Ratio etiam est evidens; nam cum hæc templa, et altaria Deo ipsi dicentur, ad religionem et pietatem spectat, ut honorifice tractentur; pertinet etiam hoc ad reverentiam sacrificii, et cæterorum sacramentorum; excitat etiam animos fidelium ad devotionem, et præsertim adjuvat simpliciores, ut de rebus sacris aliquid excellens et reverentia dignum concipiant; et ex se nulla est in tali actu inordinatio, nullave superstitio, quia totum fit ad reverentiam conciliandam Deo, et rebus sacris. Dico autem, ex se, quia ex circumstantiis extrinsecis potest interdum hujusmodi opus, aut vitiari, aut certe minus expedire; meliusque esse, in alia pietatis opera hujusmodi sumptus expendere, ut, v. gr., si urgeat necessitas subveniendi pauperibus; aut si ad ornandum, vel construendum templum, aliena surripiantur; vel, si ultra loci opportunitatem, vel proportionem, templi magnitudo aut ornatus augeatur; vel denique si rebus indecentibus, vel minus aptis templum ornetur. Sed hæc per accidens sunt; his enim modis cujuslibet virtutis externus actus vitiari potest. Et juxta hæc facile explicantur nonnulla Patrum dicta, quibus hæretici abutuntur, in quibus videntur hujusmodi templorum ornatum, vel reprehendere, vel despicere; tamen revera non ita est; sed loquuntur de tempore, quo urget necessitas subveniendi pauperibus, et hæc cura negligitur, propter ornamenta templorum non adeo necessaria, ut videre licet, 42, quæst. 2, c. Aurum, et c. Gloria, ex Ambros., 2 Offic., c. 29; et Hieron., epist. 2 ad Nepotian.; et ex eodem Hieron., epist. 8 ad Demetriadem, 12 ad Gaud.; et August., serm. 23 ad fratres in eremo; Isidoro Pelusiota, epist. 474, et aliis; quod Bellarmin. late exponit citato loco. Hic vero dubitandum occurrebat, an possint templa imaginibus, figuris, et reliquiis Sanctorum ornari; sed de

[ocr errors]

his disputavimus satis in 4 tomo, ad quæst. 23 D. Thomæ.

SECTIO VII.

Utrum hoc sacrificium debeat in vasis sacris offerri.

4. Prima, conclusio. Dico primo, hoc sacrificium offerri non posse sine calice et patena ad hoc sacrum ministerium deputatis. Ita habetur in c. Vasa, de Cons., d. 1, ex Concil. Tribur., cap. 18. Et quidem usus calicis necessarius fuit, quia vinum non poterat, nisi in aliquo vase simili consecrari, ut notavit Paschas., lib. de Corp. et sanguin. Domini, cap. 20. Unde et Christus Dominus calice ad hoc sacrificium offerendum usus est. Unde Optatus, lib. 6, calices vocat Christi sanguinis portatores, de quorum veneratione legi possunt Clemens, epist. 2; et Hieron., epist. 29 ad Marcellam; et August., lib. 3 contra Crescon., cap. 29; et Greg., lib. Dialog., c. 7; et German., in Theoria rerum Ecclesiast. Patena autem, quæ ad recipiendum Christi corpus deservit, non erat ita necessaria simpliciter ad hoc ministerium, sacrificandi vel conficiendi hoc sacramentum; poterat enim et manibus teneri, et super corporale immediate collocari; Ecclesia tamen ab initio usa est patenis in hoc ministerio, ut constat ex vitis Pontificum, Sylvestri, Damasi, et ex antiquis decretis, quæ statim citabimus; ime hunc usum miraculo confirmatum esse, refert Gregor. Turonens., in Hist. Martyr., cap. 85. Fundatus autem est hic usus fortasse in Christi exemplo; creditur enim in catino, seu patena panem consecrasse, suisque discipulis dedisse; nam, licet hoc Evangelistæ non referant, tamen per se est verisimile, quia, ut Joannes refert, in mensa illa erat catinum, et id erat commodius, saltem ne micæ panis consecrati e manibus super mensam laberentur. Et hæc etiam ratio movit Ecclesiam ad palenæ usum, super quam hostia consecrata ponitur, quando fit fractio, ut, si quæ particulæ decidant, in illa recipiantur, et facilius inveniri possint, ut consumantur. Accedit etiam ratio mystica; nam calix significare dicitur sepulchrum Domini, patena vero lapidem sepulchro superpositum; utrumque ergo est ex præcepto necessarium ad hoc sacrificium conficiendum.

2. Quæsitum. - Responsio. -Qualis esse debeat figura patenæ et calicis. - Dico secundo, tam calicem quam patenam, debere esse ex debita materia confecta et conse

« PreviousContinue »