Page images
PDF
EPUB

in coloribus et tabulis honorem constituentes, ligi modo consueto locutionibus omnibus

sed eorum prædicantes gloriam, quorum appellationes imagines referunt; et ibid. ex Greg. Niss. refertur, animum adorantis reduci debere ad contemplationem primi exemplaris; et Chrysost. dicens: Quando imago imperatoris in civitatem infertur, populus non imaginem honore prosequitur, sed veluti præsentiam regiam suscipit; et hoc modo dicitur ibidem, quod hæc veneratio per recordationem exhibetur; et similia habentur in actione tertia in epist. Orientalium, circa finem, quam legati Pontificis postea laudant, dicentes, in omnibus consentire cum Epistola Adriani. Similia leguntur in act. 4, in epist. Nili ad Olympiodorum, et citantur Chrysostom., et Athanas., et Basilius, præsertim lib. de Spiritu Sancto, cap. 17, dicens, adorationem imperatoris et imaginis ejus, esse unam, quia sicut est unum imperium, ita imaginis honor ad primum veluti fontem dirigitur; et similia leguntur in epist. Germ., et in his, quæ ex Leontio, eadem act. 4, referuntur. Ubi specialiter notari possunt illa verba : Non illi honorantes, sed Patrem desiderantes ac venerantes, quæ in reliquiis dicuntur. Eadem fere habentur in epist. Gregorii ad Germ., eadem act. 4, et 5 in disputatione Leontii cum Judæo, et in dictis Joannis Thessalonicensis, et in act. 6, tom. 2, ac denique act. 7, in ipsa fidei definitione dicitur: Imaginis honor in prototypum resultat, et qui adorat imaginem, in ea adorat quoque descriptum argumentum. Nec refert, quod in his locis fere semper sit sermo de imaginibus, quia, ut ostendimus, imaginum et harum sacrarum rerum adorationes æquiparantur, eademque est utriusque ratio. Et confirmatur primo, quia imago Dei, vel res sacra, nunquam legitime adorari potest, quin in ipsa adoretur Deus, ut constat ex omnibus citatis testimoniis; sed quotiescumque adoratur Deus, illa est perfecta et absoluta latria; ergo alia secundaria latria est conficta, quia nunquam hæ res possunt adorari, nisi adoratione, quæ procedat ex perfecta latria interiori. Et confirmo secundo; nam, si præter hunc modum adorandi potest esse alius, interrogo, de quo loquatur VII Synodus in sua definitione, nam cum illa unica sit, et simplici eorumdem verborum tenore tradatur, non potest de duplici, sed de uno tantum adorationis genere intelligi. Rursus, cum illa definitio sit veluti conclusio omnium, quæ in eodem Concilio disputata fuerant et adducta, necesse est et illam intel

Sanctorum adductis in superioribus actioni. bus, et e converso omnia, quæ prius allegata fuerunt, intelligi juxta sensum illius definitionis. Aut ergo illa definitio intelligitur de adoratione secundaria et respectiva, aut de absoluta et primaria. Primum dici non potest, tum quia in superioribus actionibus sæpius declaratum fuerat, ex Patrum sententiis, imagines adorari eadem adoratione, qua exemplaria; illa autem adoratio est perfecta et absoluta; tum etiam quia in eadem definitione subditur talis ratio hujus adorationis: Imaginis enim honor in prototypum resultat, et qui imaginem adorat, in ea adorat quoque descriptum argumentum. At vero, quando in imagine Dei adoratur Deus, illa est perfecta et absoluta latria; ergo, juxta mentem Concil. sermo est de tali adoratione, et per eam dicitur imago adorari. Tum denique, quia Concil. Trident., sess. 25, loco citato, ita videtur, tam rem ipsam, quam VII Synod. definitionem explicare, dicens, imaginibus debitum honorem et venerationem impertiendam esse, non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint colendæ, vel quod ab eis sit aliquid petendum, sed quoniam honos, qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quæ illa repræsentant, ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus; et Sanctos, quorum illæ similitudines gerunt, veneremur, id quod Conciliorum, præsertim vero II Nicenæ Synodi decretis contra imaginum oppugnatores est sancitum. Constat autem hanc adorationem, quam his verbis Concilium explicuit, esse absolutam et perfectam; ergo de illa locutum est etiam Concil. Nicen. Erga illa secundaria adoratio et respectiva, non habet fundamentum in his Concil., neque asserenda est.

43. Ad principalem difficultatem respondetur, in nulla opinione negari posse, quin adoratio imaginis et exemplaris, reliquiarum, et Sanctorum, quorum sunt reliquiæ, rerum sacrarum, quæ ad cultum Dei deputantur, et ipsius Dei, aliquo modo una sit, et aliquo modo duplex. Una quidem propter omnia adducta in difficultate proposita, et quia, ut Aristoteles dixit, ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum; constat autem in præsente unum propter aliud adorari, verbi gratia, vasa vel templa sacra propter Deum. Duæ autem, quia in illo Concil. sæpe dicitur, imagines, verbi gratia, honorifice

et

esse adorandas, latriam autem seu divinam venerationem eis non esse exhibendam, ut patet ex act. 6, tom. 2, parum a principio, et sæpe alias. Unde in act. 4, hæc verba referuntur ex Anastas., Episc. Theopoleos: Nemo offendatur in adorationis vocabulo, siquidem et homines et sanctos Angelos adoramus, non autem quod eis latriam, hoc est, cullum divinum exhibeamus. Et adducit illud Deuter. 6: Deum tuum adorabis et illi soli latriam præstabis (ut ipse legit), ponderans exclusivam dictionem additam esse in verbo latriam, non in verbo adorabis. Unde concludit: Quam ob rem adorare licet; quid enim aliud est, quam honoris alicui exhibiti veluti emphasis adoratio? latria vero nequaquam, etc. Nec refert, quod hoc loco sermo est de adoratione Dei et Sanctorum, quas certum est duas esse; tum quia in eodem Concilio sæpe comparatur adoratio imaginum adorationi Sanctorum, adoratio Sanctorum dicitur aliquo modo esse una cum adoratione Dei, quia adoratio Sanctorum ad Dei honorem refertur, et in Sanctis adoratur Deus, ut patet ex locis supra adductis; tum etiam quia eodem modo distinguuntur in eodem Concilio, adoratio imaginis et latria, ut patet ex Tharasio, post epistolam Adriani, in act. 2, et in act. 6, in fine, in demonstratione de imaginum utilitate, ubi sic dicitur: Quapropter non indignas habebimus imagines honore, salutatione et veneratione, debitamque adorationem illis dare debemus; sive igitur placebit, salutationem sive adorationem appellare, idem profecto erit, modo sciamus excludi latriam. Hæc enim est alia a simplici adoratione, ut sæpe alibi est ostensum. Si ergo est alia et alia, necesse est aliquo modo esse duas. Variis ergo modis potest intelligi, quod sit una, et duplex hæc adoratio. Primo, quod sit una realiter seu physice, duplex autem moraliter, in hoc sensu, quod res sacra, et Deus unomet actu externo adorantur, et hoc modo dicitur adoratio una physice, seu realiter; tamen, quia illa exterior adoratio respectu Dei fit ex intentione cultus ejus, respectu vero calicis vel alterius rei sacræ, non ita fit ex intentione cultus ejus, sed solius Dei, qui in illa vel per illam rem adoratur, ideo moraliter illamet actio est latria respectu Dei, non vero respectu calicis. Hæc tamen expositio satis rejecta est ex superioribus. Est enim contra mentem Concilii, et contra rationem; nam licet juxta illam recte intelligatur, quomodo illa actio sit latria respectu Dei, non autem respectu calicis, non

tamen salvatur, quod respectu calicis sit vera adoratio, qua seclusa intentione, nullus verus honor alicui deferri potest; non ergo erit ibi duplex adoratio moralis in una actione reali, sed potius unamet actio, respectu unius erit adoratio, et non respectu alterius, sicut diximus supra de osculatione terræ in honorem Dei; illa enim est adoratio respectu Dei, non vero respectu terræ, quia non ea intentione fit. Secundo ergo modo potest e converso dici hæc adoratio duplex actu reali ac physico, una vero moraliter seu radicaliter in uno ha- . bitu, aut ratione formali communi, aut fine; quo modo dilectio Dei et proximi dici potest una charitas, quamvis non admittamus, Deum et proximum uno actu diligi; quia una Dei bonitas est ratio diligendi Deum et proximum, et ita est utriusque una charitas habitualis, et una dilectio, propter relationem ad eamdem personam, propter quam cæteræ diliguntur. Et simile exemplum est in intentione finis et electione medii propter finem; nam esto, physice et realiter non sint unus actus intentio et electio, nihilominus ille censetur esse esse unus motus moraliter unus ratione unius termini ultimi, qui est ratio tendendi in reliqua, et ratione etiam unius principii, seu unius habitus et inclinationis. Et hæc expositio in rigore posset sufficere ad unitatem requisitam inter adorationem Dei, et rerum sacrarum, vel imaginum ejus, etc., ut talis adoratio sancta sit, et conformis rationi, quandoquidem tota tendit formaliter in Dei honorem, quatenus ipse est ratio, propter quam cætera omnia adorantur; unde non dividitur imperium, sed unitur potius in una Dei majestate, quæ est ratio adorandi cætera, et in una radice inclinante ad Dei cultum, ex qua provenit, ut etiam in veneratione habeantur omnia, quæ ad Dei cultum spectant; sicut non dividitur charitas seu amicitia ex eo quod diligatur proximus propter Deum, sed unitur potius in Deo; physica enim illa distinctio actuum parum ad rem moralem refert, nec dividit animum ejus vel intentionem aut æstimationem, quando omnia in unum tendunt; et hoc revera est, quod præcipue intendit Concilium.

[blocks in formation]

quo modo duplex. Et quidem, si solum esset sermo de actu exteriori, nulla esset difficultas; nam constat eodem actu exteriori posse simul Deum et imaginem seu rem sacram coli, qui habebit duplicem rationem adorationis, si a duplici actu interiori procedat, ut facile fieri potest. Sed non loquimur tantum de actu externo, sed etiam de interno, in quo etiam est verum quod diximus. Quod ut explicemus, duo extrema cavenda sunt. Primum est dicentium has adorationes in actibus internis semper esse physice et realiter distinctas, solum que habere unitatem moralem seu radicalem juxta superiorem interpretationem, et hoc sentit Gab., in 3, dist. 9, cujus sententia nobis non placet, quia nullam invenimus repugnantiam, ut hoc fieri possit interdum uno actu interno, quo posito melius explicantur plures Conciliorum locutiones supra adductæ, ut statim etiam dicetur. Aliud extremum est, has adorationes semper et necessario debere fieri per unum ac eumdem actum interiorem, ita ut non possit recte ac honeste adorari imago Dei, vel calix, v. gr., nisi per interiorem actum apprehendatur Deus, ut adorandus cum calice, seu ut adorandus in calice et per calicem; calix autem ut coadorandus etiam suo modo propter Deum. Cujus ratio reddi potest, quia non potest honeste adorari calix, quin Deus sit ratio adorandi illum; non potest autem Deus esse ratio adorandi, quin etiam simul sit res adorata, quia in voluntate quidquid est ratio volendi est etiam objectum volitum ut quod, ut multi existimant; et hoc significatur in locutionibus adductis ex VII Synodo, cum dicitur totum hunc honorem referri in Deum, qui in talibus rebus adoratur. Sed hoc etiam extremum est falsum, ut ostendam; media itaque via tenenda est. Existimo ergo hunc modum adorandi rem sacram et Deum per unum actum, quo utrumque adoretur ut objectum quod, esse possibilem et honestum ac licitum. In quo recedo a priori extrema sententia, et hoc late probavi, tractando de imaginibus, et reliquiis in 1 tom. Est autem eadem ratio in rebus sacris, de quibus nunc agimus. Et patet breviter, quia hoc modo probabilius est, Deum et proximum posse amari uno actu, et similiter finem et medium. Item idem actus potest habere duplex materiale objectum, unum primarium, et aliud secundarium, ut eadem visio esse potest Dei et creaturarum in Deo; ergo et in præsenti similiter. Tandem ex re ipsa declaratur; nam Deus et res sacræ in

ratione objecti adorabilis possunt apprehendi cum mutuo quodam respectu; nam et res sacra colitur propter Deum, et Deus colitur in re sacra, seu per rem sacram; ergo totum hoc potest mente concipi per modum unius objecti, et voluntas potest in utrumque tendere unico simplici motu propter mutuam habitudinem, quam hæ res inter se habent. Vel aliter, quia Deus et res sacra adorantur propter excellentiam Dei, potest utraque illa res apprehendi, ut informata unica excellentia Dei, et voluntas unico motu tendere in utramque per modum unius adæquati objecti materialis adorabilis; est ergo hic modus adorationis possibilis. Quod autem licitus sit, per se notum est ex dictis, quia utraque illa res adoratur illo actu, prout secundum rectam rationem adorabilis est. Item, quia si duobus actibus illo modo adorarentur. licite fieret; ergo et uno actu; nam hoc nihil variat honestatem moralem. Tandem, quia de hoc modo adorationis videntur loqui Patres, cum dicunt, adorando has res vel imagines in eis adorari exemplaria seu personas, propter quas coluntur. Et tunc ille actus adorationis interioris, quamvis realiter unicam habeat speciem, tamen moraliter, vel secundum distinctionem rationis et inadæquatos conceptus, dici potest duplex adoratio; nam ille actus, ut terminatur ad Deum propter se, est latria absoluta et perfecta; prout vero terminatur ad rem sacram propter Deum est adoratio respectiva, est latria secundum quid; sicut, quando uno actu diligitur Deus propter se et proximus propter Deum, ille actus, prout terminatur ad Deum, est dilectio absoluta et super omnia; ut terminatur vero ad proximum, est respectiva, et non super omnia, sed infra Deum; et hoc modo facile conciliantur, et intelliguntur omnia dicta illius Concilii. Ex hoc vero ulterius sequitur (ut existimo) evidenter posse hoc genus adorationis fieri diversis actibus, imo et re ipsa posse interdum separari hos adorandi modos, in quo recedo a posteriori extrema sententia. Declaratur autem et probatur. Nam primo manifestum est, interdum. posse absolutam Dei adorationem fieri sine respectiva adoratione aliarum rerum sacrarum, non solum quando per se consideratur Deus sine ullo concursu, vel occasione harum rerum sensibilium, sed etiam quando ex illis excitatur animus ad adorandum Deum, Co modo, quo Durand. sentit, adorari exemplar ad præsentiam imaginis, non adorata proprie ac per se ipsa imagine; vel etiam eo modo,

ebat opinio supra recitata, exteriorem n adorationis fieri coram imagine vel , totam vero mentis intentionem ad seu exemplar dirigi; nam licet prententiæ in hoc falsæ sint quod negant, s, vel res sacras esse adorabiles alio proprio modo adorationis, tamen ille quem ponunt adorandi Deum vel r, non est impossibilis, nec falsus, nec quia cum exercitium adorationis vom sit et liberum, potest homo suo arræscindere unam rem ab alia, seu jectum materiale ab alio, et ita dirintis intentionem ad adorandum unum non coadorato alio, etiam si fortasse sumpta sit ab alio objecto sensibili, nemoriam excitavit. Et declaratur ; nam, licet Eucharistiæ sacramenconstat ex Christo et speciebus, unico animi motu adorabile sit, ita ut speul cum Christo coadorentur, nihilopotest homo mente præscindere, et n ibi sub speciebus latentem considemque solum ac præcise adorare, non is speciebus ex intentione sua, quamerior actio in præsentia specierum sur; nam in hoc nulla est repugnantia pendet ex hominis libertate. Est modus possibilis. Quod autem licitus Datur, quia neque est malus ratione od in eo omittitur, neque etiam raus quod per eum fit; ergo per se non lam malitiam; et alioqui habet bonum tum objectum. Ergo per se bonus est. tum declaratur et probatur, quia in omittitur propria ac per se coadorainis vel rei sacræ; hæc autem omissio per mala est, quia non omittitur ex rrore, propterea, scilicet, quod mala tur, sed solum quia animus omnino ur ad superioris rei considerationem entiam, quod licite facere potest, quia babet obligationem exercendi semper Gem circa rem sensibilem, etiam si t, et ex illa sumat occasionem adoeum; quia hoc præceptum, vel nullum dabsolute obliget ad exercitium actus, im ad specificationem, si homo velit xercere; vel si est aliquod, illud est ivum, et non obligat pro semper; ergo illius omissionis seu præcisionis, non s malus; aliunde vero per illum actum Deus adoratione absoluta et perfecta, ita propter ejus excellentiam, ut pro; ergo ille actus, ratione ejus quod per

XXI.

eum fit, non est malus, sed potius ex objecto bonus, neque intrinsece includit aliquam circumstantiam, quæ inficiat.

[ocr errors]

15. Differentia inter imagines et res sacras. - Proprius usus rerum sacrarum quis. Notatu dignum. Simili discursu probari potest adorationem respectivam harum rerum sacrarum esse separabilem ab adoratione absoluta latriæ ipsius Dei, talemque adorationem sic exercitam esse licitam. Et prinium quidem, scilicet, hoc esse possibile, probatur primo ipso usu et experientia; frequentissime enim tractamus has res sacras religiosa veneratione, non exercendo proprium et absolutum actum latriæ circa Deum ipsum vel Christum; tunc ergo exercemus solam adorationem respectivam, quam VII Synodus vocavit simplicem adorationem a latria distinctam. Antecedens videtur adeo evidens experientia, ut a nemine negari possit; sed declaratur amplius, quia absoluta Dei adoratio esse non potest sine actuali consideratione absoluta ipsius Dei et excellentiæ ejus; sæpe autem veneramur has res sine tali actuali memoria et consideratione Dei, sed solum, vel confuse apprehendendo has res, ut sacras et religiosas, vel ad summum considerando illas ut cultui divino dicatas, in quo non consideratur Deus ut per se adorabilis est, sed solum, ut extrinsece facit adorabilem rem suo cultui dicatam, seu (quod idem est) ut est ratio adorandi illam. Declaratur etiam hæc experientia in hunc modum: nam longe aliter veneramur calicem vacuum, vel plenum Christi sanguine; quando enim hoc posteriori modo illum apprehendimus, statim exercemus actum perfectæ latriæ, quo tendimus in ipsum Christum, ut objectum primarium, et absolute adoratum, cætera vero ipsi coadorantur; quando vero apprehendimus calicem vacuum, non excitamur ad talem adorationis modum, sed solum ad reverenter tractandam rem illam, quia ut sacram et religiosam illam apprehendimus; ergo signum est, in hoc posteriori genere adorationis, communiter loquendo, non exerceri perfectam et absolutam latriam circa Deum vel Christum, sed solum respectivam circa res sacras. In quo est obiter notanda differentia inter imagines et res sacras; nam licet in hoc conveniant, quod etiam imagines sunt adorabiles sola adoratione respectiva, ut alias diximus, tamen si imago proprium imaginis officium exerceat, nunquam adoratur, quin prototypon in ea primario et absolute adoretur, quia proprium offi

53

1

cium imaginis, est referre suum exemplar. Unde si interdum sola imago honoratur, ut materiale objectum, quod adoratur, potius sumitur ut res quædam sacra, quam formaliter, et in actu exercito, ut imago, et quia prior usus imaginis proprior est et frequentior, ideo prior modus adorandi imaginem frequentior etiam est; munus autem et proprius usus rerum sacrarum, de quibus modo agimus, non est referre, aut repræsentare Deum ad cujus cultum ordinantur, sed solum deservire, aut esse instrumenta ad aliquod ministerium divini cultus, vel ad illud esse consecrata, seu benedicta, et ideo frequentior modus venerandi has res est solum per respectivam adorationem absque formali et propria tendentia mentis et intentionis in Deum secundum se; et hæc est valde notanda differentia ad intelligenda varia dicta de adoratione imaginum, et harum rerum sacrarum, et ad reddendam rationem hujus experientiæ, quæ, ut opinor, negari non potest, et sufficiens est ad probandum quod intendimus. Sed præterea probatur ratione sumpta ex generali principio, quod in voluntate, non semper ratio volendi est volita ut quod, formaliter et proprie, sed solum virtualiter, quatenus est ratio volendi aliud, quod patet exemplis; nam primo in intellectu assensus scientificus conclusionis non versatur circa principia tanquam objectum quod, seu cui intellectus assentitur; imo nec semper requirit talem actualem assensum principiorum, quamvis semper nitatur ipsis principiis, tanquam rationi assentiendi, et qui credit articulum fidei, ut revelatum a Deo, non semper actu credit, Deum esse primam veritatem, tanquam objectum creditum ut quod, quamvis illi veritati nitatur, ut rationi assentiendi. Deinde in voluntate, quamvis proximus ametur propter Deum, non quoties amatur proximus illo amore respectivo, necesse est amari formaliter Deum, ut objectum quod diligitur; et idem est in electione medii propter finem, quæ non semper requirit actualem intentionem, quæ formaliter tendat in finem ut objectum volitum ut quod.

16. Ratio quædam generalis. — Ratio autem generalis est, quia non est necessaria connexio inter objecta dicto modo volita ; nam ut una res sit ratio volendi vel colendi aliam, satis est, quod intellectus apprehendat respectum unius ad aliam, et judicet, hanc rem, quæ ad aliam habet respectum, esse amabilem vel honorabilem ratione illius termini,

quem respicit; quo posito judicio, potest voluntas immediate ac præcise ferri in objectum illud sub ea ratione respectiva; hoc enim nullam repugnantiam involvit, ut per se notum videtur, et pendet ex libero exercitio actuum voluntatis; ergo potest ita fieri, ut in præcedente puncto argumentabamur. Imo supposita tali apprehensione et judicio, hic modus operandi est magis connaturalis voluntati; nam si ego non desidero hunc finem, ut per se amabilem, sed medium, ut utile ad talem finem, et amabile propter illum, non est cur voluntas excitetur ad tendendum in finem, ut in objectum quod, amando illum propter se, sed solum in medium, amando illud propter finem; sic ergo in præsenti potest intellectus non considerare actu Deum, ut summe excellentem, et per se adorabilem, sed solum apprehendere hanc rem sacram ut divino cultui dicatam, et ea ratione judicare, eam esse reverenter tractandam; ergo potest voluntas id præcise velle, non intendendo actu absolutam latriam et cultum Dei secundum se. Est ergo sine dubio hic modus adorandi possibilis.

[ocr errors]

47. Probatur primo. Secundo. Modus loquendi falsus rejicitur. Adoratio quid. -Emphasis quid. Quod autem licitus sit, eisdem fere argumentis probari potest: primo quidem ex communi usu omnium piorum, et religiosorum hominum, qui, ut ostendimus, frequentius hoc modo venerantur has res, et certi moraliter sunt, in hoc se nihil peccare, sed potius bene agere. Secundo, quia sive consideremus id, quod ibi fit, sive id, quod omittitur, nulla est deordinatio; et alioqui objectum talis actus est per se consentaneum rectæ rationi; ergo actus hinc habet honestatem, et ex nullo capite habet malitiam. Assumptum declaratur; nam ibi omittitur absoluta adoratio latriæ Dei, a quo habent hæ res sacræ, quod adorabiles sint; hæc autem omissio non est mala, quia præceptum adorandi Deum hoc modo non semper obligat. Neque etiam eo tempore occurrit specialis aliqua ratio, propter quam tunc semper el specialiter obliget. Rursus ibi exercetur adoratio respectiva præcise; hæc autem est commensurata objecto, nam tale objectum materiale propter talem rationem secundum rectam rationem adorabile seu honorabile est, ut VII Synodus locis adductis sæpe loquitur, et ideo act. 3, in epist. Orientalium, approbantibus Legatis Pontificis, absolute et generaliter dicitur, adorare imagines licitum esse,

« PreviousContinue »