Page images
PDF
EPUB

tuor rebus contextum erat, hoc vero erat lineum; cui noster amictus respondere dicitur; et quidem, si usus ejus attente consideretur, hæc est ad illum aptissima materia. Alba enim linea esse debet, ut constat ex Rabano supra, et ex Innoc., lib. 1 de hoc mysterio, cap. 36, et ex Ruperto, lib. 1 de Divinis officiis, cap. 20. Unde correspondere censetur vesti sacerdotum veterum, quæ poderis dicta est, et linea erat, ut constat ex Hieronymo, dicta ep. 128; unde et Isidorus, lib. 19 Etymol., cap. 21 Poderis (inquit) est tunica sacerdotalis linea usque ad pedes descendens; imo hinc videtur hæc vestis alba dicta; imo et vulgo camisia vocari solet, ut Isidorus notat, quæ omnia denotant ipsam futuram lineam, et hæc materia apta est, tam ad usum, quam ad significationem hujus vestis. Circa alia vero quatuor indumenta nihil invenio de illorum materia a veteribus indicatum, et ideo certum est posse esse vel lineam, vel laneam, vel sericam, vel quacumque alia simili materia, dummodo in tantum servetur, quod apta sit ad tegendum humanum corpus, tanquam ejus indumentum seu vestimentum; nam cum hæc instituta sint, tanquam vestimenta sacerdotalia, oportet, ut saltem constent ex materia ad usum apta. Nullus autem color certus ac determinatus est de essentia talis materiæ, quamvis ex congruitate quadam ordinatum sit, ut hæc indumenta certis quibusdam temporibus seu festivitatibus certi etiam coloris existant, ut ex Missali constat, ubi nec proprium etiam præceptum traditur, sed regula tantum directiva.

6. Tertio observandum. - De duratione benedictionis sacrarum vestium quid sentiendum. Tertio observandum est, circa formam horum vestimentorum duplicem distingui posse, unam artificialem, alteram moralem seu sacram. Prior consistit in figura, de qua nihil aliud dicendum occurrit, nisi in hoc servandam omnino esse Ecclesiasticam formam; nam sicut in aliis rebus artificialibus, ut sic, essentialis forma est ipsa figura, ita in his vestimentis. Quapropter, si illa notabiliter varietur vel destruatur, non erunt vestimenta sacerdotalia, quæ ut essent determinata, necessarium fuit, ut determinatam formam haberent, quam, tam ad usum, quam ad significationem, aptam esse oporteat; hujusmodi autem esse hanc Ecclesiasticam formam, satis ex dictis constat. Posterior autem forma est benedictio, quæ ex institu

tione Ecclesiæ necessaria est in prædictis sex vestimentis, ut constat ex cap. Vestimenta, de Consecr., distin. 1, et ex usu, et ex Pontificali Romano; de hac autem benedictione idem judicium est, quod de aliis ornamentis altaris, de quibus supra dictum est. Pertinet enim ad essentiam ejus, ut juxta ritum Ecclesiæ fiat, qui habetur in Pontificali, et quod fiat a legitimo ministro, qui est Episcopus vel simplex sacerdos habens privilegium ad hoc, ut supra dictum est, et late Sylvester, verb. Benedictio, quæst. 4, qui addit, quæst. 9, vestes ab Episcopo schismatico benedictas, iterum esse benedicendas, quod nullo jure probat, et mihi valde incertum est; sed de hoc alibi latius. Similiter de duratione hujus benedictionis eodem modo loquendum est, sicut de aliis rebus sacris supra diximus; nam si ita dissolvantur, ut figura amittatur, vel inepta sint ad usum sacrum, amittitur benedictio, arg. c. Quod in dubiis, de Consec. Eccles. vel altaris. Unde si manica alba omnino separetur, perditur benedictio; unde liceat postea assuatur, iterum benedicenda est; secus vero erit, si, priusquam figura vel forma destruatur, vestis ipsa reficiatur paulatim et assuatur, quia tunc semper vestis censetur manere eadem, et quamvis aliqua pars addatur non benedicta, nihilominus tota vestis semper censetur manere benedicta, et accessorium sequi reliquum quod principale est, sicut supra dictum est de templis; et ita in præsenti docent Paludan., dist. 13, quæst. 2, et 24, quæst. 3; Sylvest. supra, cum Gloss., dicto, cap. Quod in dubiis; qui etiam addunt, si cingulum omnino frangatur, ita ut neutra ejus pars per se sufficiat ad cingendum, amittere benedictionem, et ideo non posse in usum venire, etiam si reficiatur; secus vero esse, si post ruptionem altera pars est sufficiens; nam in illa manet benedictio, sicut supra dictum est de altari; si vero antequam omnino dividatur, reficiatur, vel etiam modo aliquo connectatur, sufficiet ad usum, quia nondum formam amisit, nec benedictionem. Rursus dicunt prædicti auctores, posse stolam deservire loco cinguli, quia habet sufficientem formam ad illum usum, nec cingulum determinat sibi aliquam aliam specialem figuram; et eadem ratione potest stola in manipulum commutari, quia sunt ejusdem figuræ, et major vel minor longitudo non refert, si usum non impediat; quapropter etiam manipulus posset loco stolæ apponi, ut ait Paludanus, si sufficientem contingat ha

bere longitudinem. Denique, si hæ vestes duplices sint, id est, ex duplici parte interiori et exteriori constantes, singulæ partes benedictæ manent, etiam si inter se separentur, quia utraque per se est integra casula, vel stola, etc.; constat enim sufficiente materia, et habet integram formam, et ideo ita benedicuntur, ac si essent plures casulæ vel stolæ, quæ simul possunt una benedictione benedici. Ultimo de reverentia et veneratione, qua hæ vestes tractandæ sunt, idem judicium est, quod de aliis rebus sacris, tam quoad actus negativos, quam quoad positivos, ut in sectione ultima disputationis præcedentis satis declaravimus.

SECTIO III.

Utrum teneatur sacerdos sub præcepto non facere sacrum sine vestibus sacris.

1. Doctorum concors sententia. In hac re pauca dicenda occurrunt, suppositis his, quæ supra diximus de loco, et vasis sacris; eadem enim doctrina, proportione servata, hic applicanda est. Primo ergo omnes Doctores conveniunt, sex vestimenta supra numerata esse simpliciter necessaria necessitate præcepti Ecclesiastici ad hoc sacrificium celebrandum, ita ut, si non solum omnia, sed aliquod eorum voluntarie omittatur, peccatum mortale sit. Ita Paludanus, Soto, et omnes, in 4, dist. 43; Sylvester, verbo Missa 4, et ibi alii Summistæ; Navarr., cap. 25, num. 84. Qui ad hoc præceptum probandum solum afferunt cap. Ecclesiast., dist. 23, ubi præcipitur sacerdoti, sub poena excommunicationis, ut cum sacrificat, stola utatur, quod caput sumptum est ex Conc. Brach. III, cap. 3, cujus verba supra citavimus, ex quo sumi potest argumentum a simili vel a paritate rationis, ad cætera vestimenta; sed tamen argumentum videtur inefficax ad probandum præceptum, et præterea in illo textu est specialis difficultas, quia eodem modo præcipitur sacerdoti usus stolæ ad communicandum, sicut ad sacrificandum; diximus autem supra, illud præceptum non obligare sub mortali in ordine ad communionem; ergo neque in ordine ad sacrificium inde colligitur sufficienter præceptum. Quocirca fundamentum hujus præcepti maxime sumendum est al universali consuetudine et observantia Ecclesiæ, quæ hunc ritum observat, tanquam necessarium, et maxime pertinentem ad reverentiam hujus sacramenti, et hoc modo potest etiam induci prædictum decretum; nam illa lex re

tenta est quoad usum stolæ et aliorum vestimentorum in sacrificio, non vero extra illud. Et confirmari potest, quia eadem est ratio de his vestibus sacris, et de aliis ornamentis altaris, quæ ex præcepto necessaria esse diximus. Colligitur denique hoc præceptum ex cap. Vestimenta, de Cons., dist. 1. 2. Secunda conclusio. Dubium primum.

[ocr errors]

Secundo dicendum est, necessarium etiam ex præcepto esse, ut hæ vestes sint benedictæ. Ita docent citati auctores, et reliqui omnes. Fundamentum est idem, scilicet, quia hæc est consuetudo Ecclesiæ. Addit vero Scotus in 4, distinct. 13, quæst. 2, in quibusdam locis consuetudinem obtinuisse, ut non oporteat cingulum benedici, et ideo licitum videri, uti cingulo non benedicto; et consentit Richardus ibid., art. 3, quæst. 4. Sed hæc sententia, ut notavit Navarrus supra, non videtur tuta, quia in Pontificali Romano eodem modo assignatur benedictio pro cingulo, sicut pro aliis vestimentis; et quantum mihi constare potest, eadem est in hoc consuetudo de cingulo, quæ de aliis. Dubitari vero solet primo, an hoc præceptum tam rigorose obliget, ut neque propter mortis periculum liceat sine his vestibus sacrificare; nam Cajet., 4. 2, quæst. 69, art. 4, ita affirmare videtur. Quod durum visum est Navarr., loco supra citato. Sed nihilominus illa sententia, moraliter intellecta, vera est, de qua satis diximus in superioribus, agentes de materia remota hujus sacrificii. Est autem intelligenda de omnibus vestimentis simul, ita ut Missa dicatur solis communibus et usualibus vestimentis, quod fieri non potest sine scandalo, et sine periculo magnæ irreverentiæ. Prætermittere autem in casu necessitatis unum vel alterum ex his vestimentis, præsertim ex minoribus, ut stolam vel cingulum, viri graves censent non esse peccatum mortale.

3. Dubium secundum. Regula in omnibus præceptis servanda. - Dubium. - Quxsito satisfit. Secundo dubitari solet, an interdum possit excusari a mortali hujusmodi transgressio. Respondetur dupliciter posse intelligi hujusmodi lapsum excusari a culpa mortali primo ex levitate materiæ; et hoc modo non potest proprie hic intercedere talis excusatio, quia omnes auctores docent, omissionem cujuscumque vestis ex sex prædictis esse sufficientem materiam peccati mortalis; non potest autem esse minor materia, quam sit omissio unius vestis, amictus aut cinguli, verbi gratia. Nisi quis dicat,

posse aliquem uti veste non benedicta, et illam esse minorem materiam; sed revera non est, juxta communem etiam sententiam, quia vestis non benedicta perinde existimatur ac vestis non sacra. Aliter posset dici parva materia, si quis uteretur omnibus vestimentis benedictis, tamen immundis ac nimium laceris. Sed imprimis hoc non est contra præceptum, de quo agimus, quia ille revera utitur omnibus vestibus præceptis jure positivo; sed erit contra præceptum naturale sancte et reverenter tractandi res sacras; in quo fateor sæpissime posse peccari venialiter, quamvis Sylvest., verbo Missa 1, quæst. 2, § 3, dicat, esse peccatum mortale, si vestes (inquit) sint enormiter immundæ, quia est contra præceptum Ecclesiasticum, latum in cap. 2 de Custodia Eucharistiæ; sed ibi magis est sermo cum ministris vel pastoribus Ecclesiæ, ad quos pertinet cura et custodia rerum sacrarum, quam cum sacerdotibus, qui eis utuntur vestibus, quibus possunt, seu quas in Ecclesia inveniunt, et ideo gravitas hujus culpæ magis ex ipsa rei natura, quam ex jure positivo prudenter dijudicanda est. Ex alio capite potest excusari hæc culpa a mortali lapsu, vel etiam omnino a ratione culpæ, ex defectu voluntarii; et hoc modo dicunt omnes, si hoc accidat ex oblivione quadam naturali, vel negligentia, excusari a culpa, præsertim mortali. Ita dicit specialiter Soto, dist. 13, quæst. 2, art. 3, ad 8, et cap. 4. Et videtur indicare, in hoc esse aliquid speciale, quia hæc obligatio est de jure positivo; et eodem fere modo loquitur Vict., in Sum., num. 98; Cajetan., verbo Missæ celebratio. Sed ego in hoc nihil invenio speciale, quia non est major ratio de hoc præcepto positivo, quam de aliis, quia pro ratione inadvertentiæ, vel negligentiæ erit major et minor excusatio; si ergo inadvertentia sit prorsus naturalis, quia vel illud non venit in mentem, vel bona fide existimatum est, non oportuisse majorem aliquam diligentiam adhibere, etc., excusabit ab omni culpa; si vero negligentia fuerit culpabilis, leviter tamen et absque advertentia et voluntale, excusabit a peccato mortali, quamvis non a veniali. Si vero sit crassa et supina, non excusabit a mortali, ut Cajet. etiam fatetur. Et ratio est, quia non tollit sufficiens voluntarium, et alioqui præceptum est validum; et hæc est regula servanda in omnibus præceptis; et ideo dixi formaliter nullam esse differentiam, quamvis fortasse materialiter contingat in hac materia facilius accidere na

turalem inadvertentiam aut negligentiam minus culpabilem, quia, regulariter loquendo, bona fide proceditur, accedendo ad locum, ubi solent esse omnia vestimenta sacra et benedicta. Tertio dubitari solet, an in hoc aliqua obligatio occurrat circa vestes usuales, quibus accedere debet sacerdos indutus, ut sacris vestibus superinduatur. Et primum de calceis solet inquiri, an sit peccatum, nudis pedibus facere sacrum, ita ut oporteat accedere calceatum. De qua re nullum jus scriptum reperio; tamen consuetudo hæc esse videtur, quod sacerdos ad altare sine calceis, sandaliis, vel hujusmodi non accedat; et ita servandum esse, sentit Sylvester esse præceptum, citans Directorium; et idem significant Scotus et Richardus supra citati, qui advertunt, non oportere, calceos esse benedictos, quod certissimum est. Nam hæc consuetudo non videtur introducta propter aliquam sacram significationem seu cæremoniam, sed propter majorem honestatem ac decentiam; secus autem est de sandaliis, quibus Episcopi utuntur, ut constat ex Pontificali, et ex Bernardo, epistola 42; Innocent. III, in epistola ad patriarcham Constantinopolitan.; et ex Gregorio, in c. Pervenit, dist. 93, ex lib. 7, ep. 28, ubi significatur, inferioribus clericis non licere uti sandaliis seu compagis, quanquam, ut Alcuin. supra refert, olim sacerdotes sandaliis etiam uterentur, quamvis. diversis ab illis, quibus Episcopi utuntur, in quibus varia mysteria et significationes, tam ipse Alcuinus, quam alii scriptores de rebus Ecclesiasticis considerant. Sed jam usus ille sandaliorum in sacerdotibus cessavit; usus autem calceorum, ut dixi, non ad cæremoniam, sed ad decentiam pertinet. Ulterius vero inquiri solet, an e contrario necessarium sit, caput sacerdotis sacrificantis nudum seu discoopertum esse, ita ut nullum peccatum sit, cooperto capite celebrare. Respondetur, circa hoc reperiri prohibitionem in jure, cap. Nullus, de Consecrat., dist. 4, ubi tam Episcopus, quam presbyter aut diaconus, ad solemnia Missarum celebranda, prohibetur introire cum baculo, aut velato capite altari Dei assistere, et qui temere præsumpserit, communione privari jubetur; et est decretum illud Zachariæ Papæ, in Synodo Rom., c. 13. Unde per se loquendo, hoc fieri non potest sine peccato absque dispensatione, quæ in cæremoniali Romano exigi videtur. Nihilominus tamen, si gravis infirmitas aut necessitas id exigeret, nec posset tam facile dispensatio

ad salutem omnium fidelium. Sed in celebratione aliorum sacramentorum, non fit communis oratio pro salute fidelium defunctorum. Ergo inconvenienter fit in hoc sacramento.

4. Præterea, baptismus dicitur specialiter fidei sacramentum. Ea ergo, quæ pertinent ad instructionem fidei, magis debent circa baptismum tradi, quam circa hoc sacramentum, sicut doctrina Apostolica et Evangelica.

5. Præterea, in omni sacramento exigitur devotio fidelium. Non ergo magis in hoc sacramento, quam in aliis deberet excitari devotio fidelium per laudes divinas et per admonitiones, puta, cum dicitur: Sursum corda.

postulari, id fieri posset sine gravi culpa, ut notat Sylvester, verbo Missa 4, quæst. 2, § 1; et favet citatus textus in verbis illis : Qui temere præsumpserit; et hoc maxime verum est, quando talis necessitas et celebrandi modus non est continuus, sed solum semel aut iterum occurrit; et tunc etiam observandum est, ut secreto sacrum fiat ad tollendum scandalum. De reliquis vero corporis indumentis nihil invenio esse specialiter præceptum, sed id est observandum, quod in Missali admonetur, scilicet, ut sacerdos accedat decenter vestitus, ita ut superior vestis talum pedis attingat, quantum commode fieri possit. Ultimo occurrebat hic dicendum de usu aliorum vestimentorum sacrorum, ut de his, quibus uti debent diaconus vel subdiaconus in Missa solemni, et similibus. Sed in hoc nihil speciale occurrit dicendum, sed solum servandam esse Ecclesiæ consuetudinem, et si aliquid contingat omitti, cavendum esse scandalum vel contemptum; nam ex aliquo horum capitum facile poterit peccatum mortale committi; alias vero fere semper erit veniale, nisi materia sit admodum gravis, et quæ nimiam aliquam irreverentiam includere videatur.

ARTICULUS IV.

Utrum convenienter ordinentur, quæ circa hoc sacramentum dicuntur (4, dist. 1, quæst. 1, art. 5, q. 1, ad 2. Et dist. 8, in expos. lit., et dist. 13, in expos. lit., princ., et d. 15, quæst. 4, art. 3, quæst. 1, corp. Et 1 Tim. 2, lect. 1, col. 2, in princ.).

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod inconvenienter ordinentur ea, quæ circa hoc sacramentum dicuntur. Hoc enim sacramentum verbis Christi consecratur, ut Ambros. dicit in lib. de Sacramentis. Non ergo debent aliqua alia in hoc sacramento dici, quam verba Christi.

2. Præterea, verba et facta Christi nobis per Evangelium innotescunt. Sed quædam dicuntur circa consecrationem hujus sacramenti, quæ in Evangeliis non ponuntur; non enim legitur in Evangelio, quod Christus in consecratione hujus sacramenti oculos ad cœlum levaverit; similiter etiam in Evangeliis dicitur: Accipite et comedite, nec ponitur, omnes; cum in celebratione hujus sacramenti dicatur: Elevatis oculis in cœlum; et iterum: Accipite et manducate ex hoc omnes. Inconvenienter ergo hujusmodi verba dicuntur in celebratione hujus sacramenti.

3. Præterea, omnia sacramenta ordinantur

6. Præterea, minister hujus sacramenti est sacerdos, ut dictum est (quæst. 82, art. 4). Omnia ergo, quæ in hoc sacramento dicuntur, a sacerdote dici deberent, et non quædam a ministris, quædam a choro.

7. Præterea, hoc sacramentum per certitudinem operatur virtus divina. Superflue ergo sacerdos petit hujus sacramenti perfectionem, cum dicit: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, etc.

8. Præterea, sacrificium novæ legis multo est excellentius, quam sacrificium antiquorum patrum. Inconvenienter ergo sacerdos petit, quod hoc sacrificium habeatur, sicut sacrificium Abel, Abrahæ et Melchisedech.

9. Præterea, corpus Christi, sicut non incipit esse in hoc sacramento per loci mutationem, ut supra dictum est (quæst. 75, art. 2), ita etiam nec esse desinit; inconvenienter ergo sacerdos petit: Jube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum.

Sed contra est, quod dicitur de Consecrat., dist. 1: Jacobus frater Domini secundum carnem, cui primum credita est Hierosolymitana Ecclesia, et Basilius, Cæsariensis Episcopus, addiderunt Misse celebrationem. Ex quorum auctoritate patet, convenienter singula circa hoc dici.

Respondeo dicendum, quod quia in hoc sacramento totum mysterium nostræ salutis comprehenditur, ideo præ cæteris sacramentis cum majori solemnitate agitur. Et quia scriptum est, Eccles. 4: Custodi pedem tuum, ingrediens domum Domini, et Ecclesiast. 18: Ante orationem præpara animam tuam, ideo ante celebrationem hujus mysterii primo quidem præmittitur præparatio quædam ad digne agenda ea, quæ sequuntur. Cujus præparatio nis prima pars est laus divina, quæ fit in introitu, secundum illud Psalm. 49: Sacrifi

audis honorificabit me, et illic iter, quo milli salutare Dei. Et sumitur hoc ut de Psalmis, vel saltem cum Psalmis ur, quia, ut Dionysius dicit in 3 cap. Hier. Psalmi comprehendunt per laudis, quidquid in sacra Scriptura tur. Secunda pars continet commemom præsentis miseriæ, dum misericordia , dicendo: Kyrie eleison; ter quidem pro Patris, ter autem pro persona Filii, citur: Christe eleison, et ter pro persona s Sancti, cum subditur: Kyrie eleison, triplicem miseriam, ignorantiæ, culpæ e; vel ad significandum, quod omnes e sunt in se invicem. Tertia autem pars norat cœlestem gloriam, ad quam tenpost præsentem vitam et miseriam, : Gloria in excelsis Deo, quæ cantatur is, in quibus commemoratur cœlestis Intermittitur autem in officiis luctuoe ad commemorationem miseriæ pertiuarta autem pars continet orationem, sacerdos pro populo facit, ut digni tur tantis mysteriis. Secundo autem titur instructio fidelis populi, quia hoc entum est mysterium fidei, ut supra n est (quæst. 78, art. 3). Quæ quidem tio dispositive quidem fit per doctrinam tarum et Apostolorum, quæ in Ecclesia per lectores et subdiaconos. Post quam m cantatur a choro Graduale, quod at profectum vitæ, et, Alleluia, quod at spiritualem exultationem, vel Tracofficiis luctuosis, qui significat spirigemitum. Hæc enim consequi debent in ex prædicta doctrina. Perfecte autem = instruitur per doctrinam Christi in lio contentam, quæ a summis ministris scilicet a diaconibus. Et quia Christo is tanquam divinæ veritati secundum Dan. 8: Si veritatem dico vobis, quare ditis mihi? lecto Evangelio, symbolum ntatur, in quo populus ostendit, se per Christi doctrinæ assentiri. Cantatur ausymbolum in festis, de quibus fit aliqua in symbolo, sicut in festis Christi et Virginis et Apostolorum (qui hanc fidem unl), et aliis hujusmodi. Sic igitur præparato et instructo, consequenter ur ad celebrationem mysterii, quod et offertur ut sacrificium, et consecrasumitur, ut sacramentum. Unde primo tur oblatio, secundo consecratio mateatæ. Tertio ejusdem perceptio.

oblationem vero duo aguntur, scilicet

XXI.

laus populi in cantu offertorii (per quod significatur lætitia offerentium), et oratio sacerdotis, qui petit, ut oblatio populi sit Deo accepta. Unde et Paral. 29, dixit David : Ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc, et populum tuum, qui hic receptus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria; et postea orat, dicens: Domine Deus custodi hanc voluntatem. Deinde circa consecrationem, quæ supernaturali virtute agitur, primo excitatur populus ad devotionem in præfatione, unde et monetur sursum corda habere ad Dominum. Et ideo, finita præfatione, populus devote laudat divinitatem Christi, cum Angelis, dicens: Sanctus, Sanctus, Sanctus, et humanitatem, cum pueris dicens: Benedictus, qui venit. Deinde sacerdos secreto commemorat primo quidem pro quibus hoc sacrificium offertur, scilicet, pro universa Ecclesia, et pro his, qui in sublimitate constituti sunt, 1 Tim. 2, et specialiter quosdam, qui offerunt, vel pro quibus offertur. Secundo commemorat Sanctos, quorum patrocinia implorat pro prædictis, cum dicit: Communicantes et memoriam venerantes, etc. Tertio, petitionem concludit, cum dicit: Hæc oblatio sit illis, pro quibus offertur, salutaris. Deinde accedit ad ipsam consecrationem, in qua primo petit consecrationis effectum, cum dicit: Quam oblationem tu Deus, etc. Secundo consecrationem peragit per verba Salvatoris, cum dicit: Qui pridie, etc. Tertio, excusat præsumptionem per obedientiam ad mandatum Christi, cum dicit: Unde et memores. Quarto petit, hoc sacrificium peractum, esse Deo acceptum, cum dicit : Supra quæ propitio, etc. Quinto petit hujus sacrificii et sacramenti effectum. Primo quidem, quantum ad ipsos sumentes, cum dicit: Supplices te rogamus. Secundo, quantum ad mortuos, qui jam sumere non possunt, cum dicit: Memento etiam Domine, etc. Tertio specialiter quantum ad ipsos sacerdotes offerentes, cum dicit: Nobis quoque peccatoribus. Deinde agitur de perceptione sacramenti, et primo præpuratur populus ad percipiendum. Primo quidem per orationem communem totius populi (quæ est oratio Dominica, in qua petimus, panem quotidianum nobis dari), et etiam privatam, quam specialiter sacerdos pro populo offert, cum dicit: Libera nos quæsumus Domine, etc. Secundo præparatur populus per pacem, quæ datur, dicendo: Agnus Dei. Est enim hoc sacramentum unitatis et pacis, ut supra dictum est (quæst. 79, art. 1, et q. 73, art. 4). In Missis tamen defunctorum in qui

54

« PreviousContinue »