Page images
PDF
EPUB

gare. Quin potius addunt iidem auctores, quod si propter talem consuetudinem jam non decet, hujusmodi virginem nubilem domo exire, et alioqui mater timeat aliquid honestati, et bonæ famæ ejus contrarium, si sola domi maneat, consequenter etiam excusari matrem ab audienda Missa, non hoc titulo consuetudinis, sed aliis, scilicet, quia sine gravi detrimento, et satisfaciendo, ut debet, muneri suo, Missam audire non potest. Sed revera hoc ipsum declarat, consuetudinem hanc esse valde irrationabilem, et, uno inconveniente dato, alia multiplicari; multo enim melius custodirent matres filias suas, secum eas ad Missam ducendo, quam domi relinquendo. Neque in hoc potest esse morale periculum pudicitiæ, regulariter loquendo. Unde magis auctoritatis, quam pudicitiæ causa, hoc introductum videtur; eo vel maxime, quod hujusmodi virgines, quæ hoc titulo Missam omittunt, fenestras non fugiunt, et domo exeunt ad ludos et alia publica spectacula videnda. Quapropter licet consuetudo hæc simpliciter damnari non possit, tamen magna prudentia moderanda est, et quoad fieri possit, auferenda; præsertim (ut Navar. notat) omnino suadendum est, ut, saltem solemnioribus festis, hujusmodi virgines Missam audiant. Nam perpetuo illam omittere, intolerabile, et Christianis hominibus indignum est.

[ocr errors]

9. Septimum caput excusationis. Septimum caput excusationis addi solet, scilicet, major utilitas vel necessitas spiritualis; sic Angelus supra excusat eum, qui propter concionem audiendam sacrum omittit. Similiter alii excusant eum, qui tempore Missæ confitetur peccata sua; maxime, si eo tempore habeat copiam confessoris, quam postea cum difficultate obtinebit. Sed hujusmodi excusationes, et similes, per se ac moraliter loquendo, insufficientes sunt, quia opus præcepti non est omittendum propter hujusmodi voluntaria opera, etiam si utiliora esse fingantur; alias posset quis sacrum omittere, ut in suo cubiculo contemplationi Dei vacet, ex qua majorem fructum spiritualem sibi comparare existimat; nam per se nullus est major fructus, quam servare mandata eo tempore, quo ipsa obligant. Igitur hujusmodi casus solum habent locum, quando urget aliqua moralis necessitas.

[blocks in formation]

excommunicatus; tunc enim ita judicandum est, ac si omnino deesset copia ministri. An vero idem sit dicendum de sacerdote publice concubinario, supra tactum est in materia de sacramentis in genere; nam, licet antiquo jure prohibitum esset, ab hujusmodi sacrum audire, c. ult. de Cohab. Cleric. et mulierum, c. Nullus, cum seq. 32 d., c. Si qui sunt, 81 d., tamen novo jure Concilii Constant. hoc jus limitatum seu correctum est, ut non obliget, donec hujusmodi sacerdos sit ab Ecclesia denunciatus tanquam excommunicatus seu præcisus, ut docent Ledesm., 1, p. 4, quæst. 5, art. 6, dub. 9; et Navar., de Pœnit., d. 6, c. 4, § Laboret, n. 22, et in Sum., c. 25, n. 79; et ex antiquis videri potest Gabr. in 4, d. 13, quæst. 4; Major, d. 9, quæst. 4; Cajet., 2. 2, quæst. 12, art. 2. Propter iniquitatem ergo sacerdotis nunquam excusatur aliquis a Missa audienda, nisi sacerdos sit ab Ecclesia nominatim præcisus, et excommunicatus, ut prædicti auctores sentiunt, et Anton., Sylv., et alii supra citati.

14. Quæsitum. - Responsio. Sed inquiret non immerito aliquis, an eo casu, quo aliquis rationabili causa excusatur a Missa audienda, teneatur loco illius aliquas orationes fundere, vel externum aliquem cultum Deo exhibere. Ita enim affirmarunt Scot. in 4, d. 9, et 17, q. unica; et indicat Angel., verb. Feriæ, num. 43, quia præceptum orandi et colendi Deum, divinum est ac naturale; tempus autem implendi illud definitum est ab Ecclesia, ut sit diebus festis; simulque statutum est, ut per actum audiendi Missam impleatur; unde, si non sit opportunitas exercendi illum actum, erit obligatio implendi illud præceptum divinum alio actu orationis vel cultus. Sed hæc sententia non habet sufficiens fundamentum, quia, quamvis finis hujus præcepti sit divinus cultus, tamen non cadit in præceptum, nisi quatenus est materia ejusdem præcepti; sed materia hujus præcepti solum est actus audiendi Missam; ergo solum ad hunc actum obligat tale præceptum; ergo intercedente excusatione sufficiente in tali actu, nulla succedit obligatio alterius actus, quia nullum est præceptum, in quo fundetur; illud enim divinum præceptum orandi vel colendi Deum solum definitur ad tale tempus diei festi, quatenus per talem actum exhiberi potest, et non alias. Et confirmatur, nam, qui absque excusatione, et peccando mortaliter, omisit sacrum, non tenetur eodem die aliis

actibus colere et orare Deum; ergo multo minus tenebitur, qui excusatur; est ergo optimum illud consilium, nullum tamen est latum ea de re præceptum, ut latius docuit Navar. in Manuali, c. 21, n. 7, et in c. Quando, de Consecr., d. 1, notab. 3, n. 5, cum Antonino, Adriano, et aliis.

12. Ultimo quæsito satisfil. Ultimo inquiri potest, utrum aliqua pœna jure imposita sit hujus præcepti transgressoribus. Respondetur, nullam esse, propter hanc culpam, censuram ipso jure impositam, neque aliam Ecclesiasticam pœnam, quæ ipso facto incurratur; solum in dicto c. Missas, de Consecr., d. 1, de transgressoribus hujus præcepti dicitur: Ab Episcopo publice confundantur. Quod intelligi potest, ut Doctores ibi exponunt, vel de publica correctione et reprehensione, vel etiam, si opus sit, de excommunicatione. Atque hinc manavit consuetudo, quæ præsertim in aliquibus villis vel parvis oppidis

servatur, ut si quis Missam non audiat, publice a parocho denuntietur; quod tamen prudenter faciendum est, ita ut prius certo constet de delicto; et quod aliquo modo sit publicum et frequens, vel cum pertinacia commissum post aliquam secretam correctionem; nam alioqui periculum esset, vel puniendi interdum innocentes, vel infamandi proximum sine sufficienti causa. Quando vero hujusmodi correctio non sufficit, et frequenter Missa omittitur, adjungi potest et debet excommunicationis severitas; nam præterquam quod hujusmodi culpa gravis est, quando est ita frequens et diuturna magnum scandalum generat, adeo ut, qui per longum tempus Missam audire negligit, suspectus de sua fide habeatur; sicut e converso optimum indicium fidei et devotionis est, etiam in diebus profestis Missarum solemniis interesse, Deoque condignum cultum offerre; cui sit honor et gloria per infinita sæculorum sæcula, Amen.

HACTENUS DE ARCANO MISSE SACRIFICII MYSTERIO.

FINIS TOMI VIGESIMI PRIMI.

INDEX

LOCORUM SACRE SCRIPTURÆ

QUÆ IN TOMIS XX ET XXI EXPLICANTUR.

GENESIS.

CAP. 2, v. 23. Hoc nunc os ex ossibus meis, quia ex osse
ejus facta.
dist. 49, sect. 2
CAP. 4, v. 4. Respexit Dominus ad Abel, et ad munera
ejus. Primum causa secundi.
d. 77, s. 1
CAP. 17, v. 10. Hoc est pactum meum quod observabitis
inter me, et vos : circumcidetur in vobis omne mascu-
linum. Late explicatur hoc præceptum. q. 70, a. 2
CAP. 17, v. 14. Masculus, cujus præputii caro circum-

cisa non fuerit, delebitur anima illius de populo suo.
Late juxta sententiam August. exponitur. d. 5, s. 1
CAP. 22, v. 5. Postquam adoraverimus, revertemur
ad vos, id est, postquam sacrificium obtulerimus.

d. 74, s. 1
CAP. 30, v. 16. Redeunti ad vesperam Jacob de agro,
id est, in fine diei.
d. 61, s. 1
CAP. 49, v. 11. Lavabit in vino stolam suam, et in san-
guine uvæ, id est, Christi in Eucharistia ex Cypr.
q. 73, a. 6
CAP. 28, v. 20. Si fuerit Dominus meus mecum, et de-
derit mihi panem ad edendum, et vestimentum ad
operiendum. De Christo pane vitæ, Joan. 6. Et indu-
mento fidelium, qui in ipso baptizantur. Galat. 3.
ibid.

CAP. 17, v. 9. In semine tuo benedicentur omnes gentes,
et ero Deus tuus, et semini tuo post te. Hoc semen
est Christus, de filiis enim secundum carnem con-
ditionata tantum promissio.
d. 27, s. 1

CAP. 18, v. 7. Tulit vitulum, dedit puero, et coxit illum,
et posuit coram eis. Non ita ut tulerat, sed ad pran-
dium paratum.
d. 49, s. 2
CAP. 19, v. 3. Compulit illos, id est, importunis pre-
cibus ab illis obtinuit.
d. 83, s. 1

EXODUS.

CAP. 3, v. 16. Dimitte populum meum, ut sacrificet in
deserto.
d. 77, s. 3
CAP. 12, v. 6. Et servabitis eum usque ad 14 diem mensis
hujus, immolabitque universa multitudo filiorum
Isruel ad vesperam. Late tractatur et exponitur de
vespera ultima 14 diei.
d. 41, s. 1
CAP. 12, v. 8. Et edent carnes nocte illa, quæ scilicet
immediate sequitur vesperam decimæ quartæ lunæ,
qua agnus immolabatur.
ibid.

CAP. 12, v. 10. Nec remanebit quidquam ex eo usque
mane, illius scilicet diei proxime sequentis noctem
ejus agni, qui erat decimæ quinta lunæ dies. ibid.
CAP. 12, v. 12. Et transibo per terram Ægypti nocte
illa. Exponitur, nox, prout n. 3.

ibid.

CAP. 12, v. 16. Dies prima erit sancta atque solemnis;

[blocks in formation]

CAP. 12, v. 22. Nullus vestrum egredietur ostium do-
mus suæ usque mane, id est, prope mane, transacta
media nocte.
ibid.

CAP. 12, v. 29. Factum est autem in noctis medio, expo-
nitur dictio, noctis, juxta n. 3.
ibid.
CAP. 12, v. 31. Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron
nocte, exponitur, nocte, juxta n. 3.
ibid.
CAP. 12, v. 42. Nox ista est observabilis Domino, juxta
n. 3, exponitur.
ibid.
CAP. 12, v. 42. Quando eduxit eos de terra Ægypti,
id est, nocte, in qua eduxit eos, ut n. 2. ibid.
CAP. 11, v. 43. Omnis alienigena non comedet ex eo,omnis
autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet,
id est, si comedere voluerit, circumcidatur, et sic
comedat, similiter et mercenarii.
q. 70, a. 2
CAP. 12, v. 48. Si quis peregrinorum ad vestram vo-
luerit transire coloniam, circumcidetur prius omne
masculinum ejus: eo modo et sensu, quo omne mas-
culinum Abrahæ, juxta dicta supra Gen. n. 3. ibid.
CAP. 21, v. 15. Qui occiderit patrem, et matrem, morte
moriatur, id est, patrem vel matrem. d. 71, s. 2
CAP. 24, v. 8. Hic est sanguis fœderis, quod pepigit
Dominus vobiscum, vel juxta Paulum, Testamenti,
quod misit ad vos Deus, ad Heb. 9. Exponitur con-
tinere figuram sanguinis Christi, quem initio novi
Testamenti in ora discipulorum idem Christus effu-
dit.
q. 73, a. 6
CAP. 28, v. 2. Facies vestem S. Aaron fratri tuo glo-
riam et decorem. Pertinet enim ad honorem sacer-
dotis speciali veste uti in sacrificio. d. 82, s. 1
LEVITICI.

CAP. 1, v. 3 et 4. Ponetque manus super caput hostiæ,
et acceptabilis erit, figuram manus extensionis, quæ
a sacerdote fit supra oblata, continere exponitur.
d. 84, s. 1
CAP. 12, v. 8. Sumetque duos turtures, dabitque sacer-
doti, qui faciet, id est, sacrificabit, unum pro pec-
d. 74, s. 2
CAP. 23, v. 27. Decimo die mensis hujus septimi, dies
expiationum erit, affligetisque animas vestras in eo,
scilicet, 10 die, qui a posteriori vespera diei noni,

cato.

[blocks in formation]

CAP. 8, v. 8. Terram frumenti, id est, tritici. d. 64, s. 1
CAP. 16, v. 1. Observa mensem novarum frugum, et
verni primum temporis, ut facias phase, id est, im-
moles agnum, Domino Deo tuo: quoniam in isto
mense eduxit te Dominus de Ægypto nocte, ea nempe,
qua agnus 14 luna ad ultimam vesperam immolatus,
esus fuit, quæ principium fuit 15 lunæ, in qua egressi
sunt de Ægypto.
d. 61, s. 1
CAP. 16, v. 2. Immolabisque phase Domino Deo tuo,
id est, sacrificia, que per septem dies azymorum ex
variis rebus fiebant.
ibid.
CAP. 16, v. 4. Et non remanebit de carnibus ejus, quod
immolatum est vespere, et in die primo azymorum.
Exponitur eodem modo.

ibid.

CAP. 16, v. 5. Non poterit immolare phase, in qualibet
urbium tuarum, id est, agnum.
ibid.
CAP. 16, v. 7. Et coques et comedes, utrumque verbum
generale, rem sive coctam, sive assatam signi-
ficans.

ibid.
CAP. 16, v. 6. Immolabis phase, a solis occasum, id est,
nocte, quando, id est, in qua, licet non eadem hora,
egressus es de Egypto.

PARALIPOMENON.

ibid.

CAP. 16, v. 36. 1 Par. 16. Omnis populus Amen, id est,
fiat.
d. 83, s. 1

JOSUE.

CAP. 7, v. 6. Cecidit in terram coram arca Domini
usque ad vesperam, id est, usque ad finem diei.
d. 61, s. 1

TOBIAS.

CAP. 12, v. 7. Sacramentum regis abscondere bonum est,
id est, secretum.
d. 1, s. 1
CAP. 12, v. 12. Ego obtuli orationem tuam Domino.
Spiritualiter et metaphorice intelligendum. d. 83, s. 2

MACHABÆORUM.

CAP. 2, v. 46. Sancta et salubris cogitatio est pro de-
functis exorare, ut a peccatis solvantur, id est, a
peccatorum pœnis.
d. 79, s. 1

EX PSALMIS.

CAP. 22, v. 5. Parasti in conspectu mco mensam adver-
sus eos, qui tribulant me. Exponitur de Eucharistia
cum Bernardo.
d. 63, s. 9
CAP. 22, v. 5. Calix tuus inebrians quam præclarus
est, id est, potus vini in tuo calice contentus, et
Eucharistiæ applicatur cum Hieron. q. 73, a. 6,
d. 43, s. 1

CAP. 67, v. 11. Parasti in dulcedine tua pauperi Deus.
Exponitur de Eucharistia.
d. 63, s. 9
CAP. 71, v. 16. Erit frumentum in terra. Hebraice,
pugillum, seu placenta frumenti, per quam sacri-
ficium Eucharistiæ, sub specie panis figuratur.
d. 64, s. 1, d. 74, s. 2

CAP. 49, v. 23. Sacrificium laudis honorificabit me.
De Eucharistia.
d. 76, s. 2

CAP. 80, v. 17. Cibavit eos ex adipe frumenti, id est,
tritici.
d. 64, s. 1

CAP. 109, v. 4. Tu es sacerdos in æternum secundum
ordinem Melchisedech. De Christo, quatenus sacri-
ficium obtulit Eucharistiæ, exponitur. d. 74, s. 2
CAP. 110, v. 4. Memoriam fecit mírabilium suorum
misericors et miserator Dominus, escam dedit timen-
tibus se. In sensu litterali de manna, in mystico de
Eucharistia explicatur.
d. 46, s. 2

CAP. 115, v. 12. Quid retribuam Domino pro omnibus,
quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo. De Eucharistia calice,
cujus sumptio vera gratiarum actio. q. 73, a. 6,
d. 46, s. 8
CAP. 128, v. 7. De quo non implebit manum suam, qui
metet, et sinum suum, id est, nec sinum. d. 71, s. 2
CAP. 140, v. 5. Oleum autem peccatoris non impin-
guet caput meum. De oleo adulationis vel voluptatis.
d. 13, s. 4
CAP. 147, v. 14. Qui posuit fines tuos pacem et adipe
frumenti satiat te, id est, tritici.
d. 44, s. 1
CAP. 14, v. 2. Elevatio manuum mearum sacrificium
vespertinum. Similibus enim exterioribus actionibus
sæpe Deum colimus.
d. 84, s. 1

PROVERBIORUM.

CAP. 9, v. 1. Sapientia ædificavit sibí domum, excidit
columnas septem, miscuit vinum, et posuit mensam.
Venite et comedite panem meum, bibite vinum,
quod miscui vobis. Explicantur de Eucharistiæ
mensa, et illa mistio de mistione aquæ et vini in ca-
lice, ex multorum Patrum sententia. q. 73. a. 6
CAP. 9, v. 2. Immolavit victimas suas, posuit mensam
suam. Immolatio enim convivium ex immolatis præ-
cedit.
d. 75, s. 4

CAP. 20, v. 19. Et qui revelat mysteria, id est, se-
creta.
d. 1, s. 1

SAPIENTIA.

CAP. 2, v. 22. Nescierunt sacramenta Dei, id est, sacra
secreta.
d. 1, s. 1

ECCLESIASTICI.

CAP. 34, v. 30. Qui baptizatur a mortuo, et iterum
tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus? Expli-
catur dictio, a mortuo, id est, ab immunditia con-
tracta ex tactu mortui.
d. 13, s. 4

ISAIAS.

CAP. 1, v. 16. Lavamini, mundi estote. Continet exhor-
tationem ad baptismum, ex D. Hieron. et Cyrillo.
d. 20, s. 1

« PreviousContinue »