gare. Quin potius addunt iidem auctores, quod si propter talem consuetudinem jam non decet, hujusmodi virginem nubilem domo exire, et alioqui mater timeat aliquid honestati, et bonæ famæ ejus contrarium, si sola domi maneat, consequenter etiam excusari matrem ab audienda Missa, non hoc titulo consuetudinis, sed aliis, scilicet, quia sine gravi detrimento, et satisfaciendo, ut debet, muneri suo, Missam audire non potest. Sed revera hoc ipsum declarat, consuetudinem hanc esse valde irrationabilem, et, uno inconveniente dato, alia multiplicari; multo enim melius custodirent matres filias suas, secum eas ad Missam ducendo, quam domi relinquendo. Neque in hoc potest esse morale periculum pudicitiæ, regulariter loquendo. Unde magis auctoritatis, quam pudicitiæ causa, hoc introductum videtur; eo vel maxime, quod hujusmodi virgines, quæ hoc titulo Missam omittunt, fenestras non fugiunt, et domo exeunt ad ludos et alia publica spectacula videnda. Quapropter licet consuetudo hæc simpliciter damnari non possit, tamen magna prudentia moderanda est, et quoad fieri possit, auferenda; præsertim (ut Navar. notat) omnino suadendum est, ut, saltem solemnioribus festis, hujusmodi virgines Missam audiant. Nam perpetuo illam omittere, intolerabile, et Christianis hominibus indignum est. 9. Septimum caput excusationis. Septimum caput excusationis addi solet, scilicet, major utilitas vel necessitas spiritualis; sic Angelus supra excusat eum, qui propter concionem audiendam sacrum omittit. Similiter alii excusant eum, qui tempore Missæ confitetur peccata sua; maxime, si eo tempore habeat copiam confessoris, quam postea cum difficultate obtinebit. Sed hujusmodi excusationes, et similes, per se ac moraliter loquendo, insufficientes sunt, quia opus præcepti non est omittendum propter hujusmodi voluntaria opera, etiam si utiliora esse fingantur; alias posset quis sacrum omittere, ut in suo cubiculo contemplationi Dei vacet, ex qua majorem fructum spiritualem sibi comparare existimat; nam per se nullus est major fructus, quam servare mandata eo tempore, quo ipsa obligant. Igitur hujusmodi casus solum habent locum, quando urget aliqua moralis necessitas. excommunicatus; tunc enim ita judicandum est, ac si omnino deesset copia ministri. An vero idem sit dicendum de sacerdote publice concubinario, supra tactum est in materia de sacramentis in genere; nam, licet antiquo jure prohibitum esset, ab hujusmodi sacrum audire, c. ult. de Cohab. Cleric. et mulierum, c. Nullus, cum seq. 32 d., c. Si qui sunt, 81 d., tamen novo jure Concilii Constant. hoc jus limitatum seu correctum est, ut non obliget, donec hujusmodi sacerdos sit ab Ecclesia denunciatus tanquam excommunicatus seu præcisus, ut docent Ledesm., 1, p. 4, quæst. 5, art. 6, dub. 9; et Navar., de Pœnit., d. 6, c. 4, § Laboret, n. 22, et in Sum., c. 25, n. 79; et ex antiquis videri potest Gabr. in 4, d. 13, quæst. 4; Major, d. 9, quæst. 4; Cajet., 2. 2, quæst. 12, art. 2. Propter iniquitatem ergo sacerdotis nunquam excusatur aliquis a Missa audienda, nisi sacerdos sit ab Ecclesia nominatim præcisus, et excommunicatus, ut prædicti auctores sentiunt, et Anton., Sylv., et alii supra citati. 14. Quæsitum. - Responsio. Sed inquiret non immerito aliquis, an eo casu, quo aliquis rationabili causa excusatur a Missa audienda, teneatur loco illius aliquas orationes fundere, vel externum aliquem cultum Deo exhibere. Ita enim affirmarunt Scot. in 4, d. 9, et 17, q. unica; et indicat Angel., verb. Feriæ, num. 43, quia præceptum orandi et colendi Deum, divinum est ac naturale; tempus autem implendi illud definitum est ab Ecclesia, ut sit diebus festis; simulque statutum est, ut per actum audiendi Missam impleatur; unde, si non sit opportunitas exercendi illum actum, erit obligatio implendi illud præceptum divinum alio actu orationis vel cultus. Sed hæc sententia non habet sufficiens fundamentum, quia, quamvis finis hujus præcepti sit divinus cultus, tamen non cadit in præceptum, nisi quatenus est materia ejusdem præcepti; sed materia hujus præcepti solum est actus audiendi Missam; ergo solum ad hunc actum obligat tale præceptum; ergo intercedente excusatione sufficiente in tali actu, nulla succedit obligatio alterius actus, quia nullum est præceptum, in quo fundetur; illud enim divinum præceptum orandi vel colendi Deum solum definitur ad tale tempus diei festi, quatenus per talem actum exhiberi potest, et non alias. Et confirmatur, nam, qui absque excusatione, et peccando mortaliter, omisit sacrum, non tenetur eodem die aliis actibus colere et orare Deum; ergo multo minus tenebitur, qui excusatur; est ergo optimum illud consilium, nullum tamen est latum ea de re præceptum, ut latius docuit Navar. in Manuali, c. 21, n. 7, et in c. Quando, de Consecr., d. 1, notab. 3, n. 5, cum Antonino, Adriano, et aliis. 12. Ultimo quæsito satisfil. Ultimo inquiri potest, utrum aliqua pœna jure imposita sit hujus præcepti transgressoribus. Respondetur, nullam esse, propter hanc culpam, censuram ipso jure impositam, neque aliam Ecclesiasticam pœnam, quæ ipso facto incurratur; solum in dicto c. Missas, de Consecr., d. 1, de transgressoribus hujus præcepti dicitur: Ab Episcopo publice confundantur. Quod intelligi potest, ut Doctores ibi exponunt, vel de publica correctione et reprehensione, vel etiam, si opus sit, de excommunicatione. Atque hinc manavit consuetudo, quæ præsertim in aliquibus villis vel parvis oppidis servatur, ut si quis Missam non audiat, publice a parocho denuntietur; quod tamen prudenter faciendum est, ita ut prius certo constet de delicto; et quod aliquo modo sit publicum et frequens, vel cum pertinacia commissum post aliquam secretam correctionem; nam alioqui periculum esset, vel puniendi interdum innocentes, vel infamandi proximum sine sufficienti causa. Quando vero hujusmodi correctio non sufficit, et frequenter Missa omittitur, adjungi potest et debet excommunicationis severitas; nam præterquam quod hujusmodi culpa gravis est, quando est ita frequens et diuturna magnum scandalum generat, adeo ut, qui per longum tempus Missam audire negligit, suspectus de sua fide habeatur; sicut e converso optimum indicium fidei et devotionis est, etiam in diebus profestis Missarum solemniis interesse, Deoque condignum cultum offerre; cui sit honor et gloria per infinita sæculorum sæcula, Amen. HACTENUS DE ARCANO MISSE SACRIFICII MYSTERIO. FINIS TOMI VIGESIMI PRIMI. INDEX LOCORUM SACRE SCRIPTURÆ QUÆ IN TOMIS XX ET XXI EXPLICANTUR. GENESIS. CAP. 2, v. 23. Hoc nunc os ex ossibus meis, quia ex osse cisa non fuerit, delebitur anima illius de populo suo. d. 74, s. 1 CAP. 17, v. 9. In semine tuo benedicentur omnes gentes, CAP. 18, v. 7. Tulit vitulum, dedit puero, et coxit illum, EXODUS. CAP. 3, v. 16. Dimitte populum meum, ut sacrificet in CAP. 12, v. 10. Nec remanebit quidquam ex eo usque ibid. CAP. 12, v. 16. Dies prima erit sancta atque solemnis; CAP. 12, v. 22. Nullus vestrum egredietur ostium do- CAP. 12, v. 29. Factum est autem in noctis medio, expo- CAP. 1, v. 3 et 4. Ponetque manus super caput hostiæ, cato. CAP. 8, v. 8. Terram frumenti, id est, tritici. d. 64, s. 1 ibid. CAP. 16, v. 5. Non poterit immolare phase, in qualibet ibid. PARALIPOMENON. ibid. CAP. 16, v. 36. 1 Par. 16. Omnis populus Amen, id est, JOSUE. CAP. 7, v. 6. Cecidit in terram coram arca Domini TOBIAS. CAP. 12, v. 7. Sacramentum regis abscondere bonum est, MACHABÆORUM. CAP. 2, v. 46. Sancta et salubris cogitatio est pro de- EX PSALMIS. CAP. 22, v. 5. Parasti in conspectu mco mensam adver- CAP. 67, v. 11. Parasti in dulcedine tua pauperi Deus. CAP. 49, v. 23. Sacrificium laudis honorificabit me. CAP. 80, v. 17. Cibavit eos ex adipe frumenti, id est, CAP. 109, v. 4. Tu es sacerdos in æternum secundum CAP. 115, v. 12. Quid retribuam Domino pro omnibus, PROVERBIORUM. CAP. 9, v. 1. Sapientia ædificavit sibí domum, excidit CAP. 20, v. 19. Et qui revelat mysteria, id est, se- SAPIENTIA. CAP. 2, v. 22. Nescierunt sacramenta Dei, id est, sacra ECCLESIASTICI. CAP. 34, v. 30. Qui baptizatur a mortuo, et iterum ISAIAS. CAP. 1, v. 16. Lavamini, mundi estote. Continet exhor- |