Page images
PDF
EPUB

A

II.

1557. Május.

magyar kamara javaslatai, a pozsonyi országgyülésen előterjesztendő királyi proposítiók tárgyában.

Articuli de diuersis negotiis Fisci sacratissimae regiae maiestatis, per suam maiestatem regni statibus proponendi.

Imprimis quia non est dubium, quin status et ordines regni, considerata presentis periculosi temporis condicione, pro sua, patrie, coniugumque ac liberorum suorum salute et conservatione, subsidium aliquod sint maiestati vestre oblaturi, pro nostra igitur humili opinione et iudicio, censeremus submisse, necesse esse, ut maiestas vestra, una cum statibus, eum modum et ordinem in connumeratione et exactione subsidii oblati instituere clementer dignaretur, quo illud non iuxta arbitrium aliquorum, qui sua tantum ex eo commoda querere soliti sunt, sed maiori quo fieri poterit cum augmento, ad commodum publicum et defensionem regni, exigatur.

Porro modum et ordinem talem in connumeratione eius subsidii, obseruandum humiliter censeremus, ut in singulis possessionibus omnes quotquot sunt domus, per dicatores connumerentur, factaque tali connumeratione, adhiberet sibi dicator judices, juratosque, et dominos, si ita videbitur, eius possessionis, atque facta iusta limitatione, iuxta singulorum qui connumerati essent facultates, singulis plus et minus soluendum imponeret. Tali namque obseruato ordine, et summa multo maior, quam iuxta priorem connumerationem, accedet, et iuramenta, que per judices exigi super eo solent, qui colonus sit soluendo subsidio et qui non, declinarentur, que nimirum cum aperta lesione consciencie, et offensa dei plerumque exiguntur. Exemtiones eciam in connumeratione contributionum fieri consuete, utpote quum molitores, libertini, mercenarii, coqui, sartores, sutores, fabri ferrarii et lignarii, pelliones, carbonarii item circa fodinas existentes, et alii opifices, eximi et a solutione subsidiorum liberari solent, condescenderent; multi item, qui nomine desertarum et combustarum aliarumque im

munitionum, pauperum et pastorum, similiter liberantur a solucione, ad augendam contributionis summam accederent. Sunt enim inter eiusmodi exemptos multo diciores quam illi, qui connumerantur, et ad solutionem coguntur; omnino itaque pauperum ratio haberi debet, nam propterea non est dubium deum nobis iratum esse, quod pauperes perinde, imo multo magis ad solvendum coguntur, quam diuites; habito autem tali ordine in connumeratione, facile posset per judices et juratos equabilitas obseruari, utpote quibus constat qui plus, quiue minus facultatum habeat; possessiones eciam denegate inuenirentur, deberentque in aliorum ordinem redigi et connumerari, unde non mediocris accessio ad subsidium oblatum fieret, nam cum de communi omnium permansione et conservatione res agatur, necesse arbitramur, ut unusquisque in suo statu et conditione a ferendis oneribus reipublice utilibus ne sit immunis.

Eadem ipsa ratione humiliter iudicamus Rascianos, Ruthenos et Valachos, qui sese in regno hoc collocarunt, unaque cum indigenis, terre utilitate fruuntur, iisdemque quibus alii incole regni maiestatis vestre casibus et periculis sunt obnoxii, non debere a contributione esse exemptos; communia enim pericula, communibus viribus tolleranda sunt, aut propulsanda.

Exemtiones item omnes, quas sine causa racionabili quicunque haberent in subsidiis, vel lucro Camere, aut tricesimis et Theloneis, maiestas vestra una cum statibus ut inualidare et cassare clementer decernat humiliter censemus; sunt enim ciuitates et persone alique, que talibus privilegiis sese a conferendo in commodum publicum subsidio subducunt, que in hominum memoria uno etiam tempore veterum diuorum regum, predecessorum maiestatis vestre in usu vix fuerunt, qui si ad contribuendum cogerentur, non parum hinc fisco maiestatis vestre accedet; verum feliciori tempore maiestas vestra ex sua gracia, commode poterit illis usum eiusmodi priuilegiorum concedere.

Admonendi denique sunt status, ut contra illos vicecomites, qui annis preteritis ad exactionem dice maiestatis vestre fuerunt emissi, statuant penam, sub qua ad competentem ter

minum in Camera maiestatis vestre comparere et de administratione dice rationem reddere teneantur. Contumaces autem iam sepius requisiti, pena, quam status decernent, puniantur, ne redditus ad publicum bonum conferri decreti per eos usurpentur et silentio apud se supprimantur.

Porro quoniam hactenus eiusmodi subsidia ad varia loca erant ex commissione maiestatis vestre limitata atque deputata, que quidem per eosdem, quibus deputata fuerant, collecta et percepta, nulle tamen gentes, ratione quarum hec limitatio facta fuit, unquam lustrate sunt, ita ut ignoretur utrum aliquas gentes, ad quas solutionem ex subsidiis deputatis percipiunt, aluerunt nec ne videretur nobis maiestati vestre utile, ut limitatio seu deputatio eiusmodi subsidiorum cessaret, et nenimi amplius subsidia colligi permitterentur, sed uniuersa et singula subsidia ad fiscum maiestatis vestre integre administrarentur, constituerenturque per maiestatem vestram persone idonee que statis temporibus eorum gentes, qui a maiestate vestra solutionem expectant, lustrarent, illisque qui digni inuenirentur ex hac contributione debita stipendia persoluerent; hec propterea maiestati vestre humiliter proponere voluimus, ut cum hii milites qui in confiniis seruiunt, et iussu maiestatis vestre ex camera sua aulica, et aliquando ex hac Hungarica stipendia accipiunt, lustrantur, nunquam integro numero fuisse comperti sunt, sed tempore lustrationis, emendicatis ab amicis equitibus, et aliter eciam conquisitis, solent fraudulenter defectus suorum militum explere, qui statim post lustram discedunt, stipendia tamen a maiestate vestra semper integra flagitant; quanto magis igitur in hiis, qui, ut premissum est, nunquam sunt lustrati, defectum fuisse et esse credibile est.

Preterea cum antea per status et ordines regni publicis articulis editis, decretum in Soproniensi dieta sit, quod maiestati vestre, pro commodo fisci sui, et pro utilitate regni, tricesimas ubique in hoc regno, in omnium scilicet bonis liberum esset erigere; visum fuit nobis, propter euitandas fraudes negociatorum, que multe et varie per eos committuntur, ut tricesima in oppido Galgocz erigeretur, in eaque unus officialis, cum certo numero equitum constitueretur, qui tricesimam

ipsam illic administraret, nam propter fora et nundinas, que illic sepius quotannis fiunt, magna frequentia negociatorum ex Morauia, Sylesia, et aliis partibus eo confluere solet, oppidumque illud iam plane pro quodam emporio, siue deposicionis loco a negociatoribus habetur, essetque nimis utilis maiestatis vestre fisco tricesime eo loci erectio; nam pontem, qui ibi super fluuium Wagh est, nullus negociatorum, cum rebus et pecoribus suis inscio tricesimatore posset circumire, et sic omnis fraus et dolus eorum posset euitari, hincque non mediocres prouentus fisco maiestatis vestre accederent; transito enim ponte, propter diuersitatem viarum; eciam si decuplo maiori numero equitum esset tricesimator stipatus, quam qui sibi limitandus est, neque posset negociatores observare, quin una vel alia via fraudem committerent, nam omnes illi qui ad Galgocz eunt, Morauiam versus pecora pellunt. Igitur maiestas vestra denuo cum statibus decernere dignetur, ut decretum Soproniense super erectione tricesimarum, per omnes fideles status maiestatis vestre, sub pena ad hoc constituenda, obseruetur, nam si in Galgocz tricesima non constituetur, erit singulis annis cum damno aliquot millium florenorum fisci maiestatis vestre.

Quia denique per sediciones rebellium maiestatis vestre magna pars regni et prouentuum fisci maiestatis vestre est a dicione eiusdem auulsa, soleantque pecora, sales, et diuerse res Turcice in dicione maiestatis vestre per diuersos mercatores et negociatores ex illis partibus, quas Turca possidet, et que factioni regine Isabelle adheserunt, sine ullo vectigali, eo pretextu, quasi intra regnum venderentur, importari, similiter ex dicione maiestatis vestre, prout Joannes Nemet prouisor Comaroniensis et alii asserunt, contra expressum maiestatis vestre mandatum et interdictum, diuerse merces, utpote arma, triticum, ordeum et auena, quarum rerum apud Turcas summa inopia est, per negociatores absque ulla tricesime solutione exportantur ut igitur et hec statibus proponere maiestas vestra clementer dignetur humillime censemus, et cum eis concludere, ut de eiusmodi quoque rebus tam educendis quam inducendis, in locis ad id per status designandis, tricesima exigatur, quo vel minimis quibusuis prouentibus accedentibus, facilius necessitatibus regni et maiestatis vestre possit subue

niri; illud tamen sub pena in decretis expressa prohibendum iudicamus, ne arma et commeatus hostibus per mercatores suppeditentur, nam nisi opera eorum fuissent hactenus sustentati, non est dubium, quin et ipsi et equi eorum fame periclitassent, cum summa omnium victualium inopia laborabant.

Quod nobiles, qui questum exercent et tricesimis tenentur, tum eciam qui officia maiestatis vestre administrauerunt, et posita cum eisdem ratione debitores remanserunt, interdum se occultant et soluere recusant; imo cum per nos eiusmodi officiales maiestatis vestre, cum mandato eiusdem in comitatibus, et presertim in Posoniensi requiruntur, prorsus nihil mandata et requisiciones curant, sed tantum ad longum litis processum nos et tricesimatores maiestatis vestre reiiciunt, cum tamen his nobilibus, qui questum exercent et officia administrant, debitoresque remanserunt, nulla nobilitatis prerogatiua suffragatur, nam in ea parte veluti quiuis negociatorum per omnia remedia, etiam cum captiuatione personarum ad persoluendum debitum cogi possint; hoc autem non solum in comitatibus, verum eciam Tyrnauie et ubique fit, quin eciam debitores eiusmodi tricesimatores maiestatis vestre verbis ignominiosis afficiunt.

Igitur maiestas vestra prospicere dignetur, ut eiusmodi debitores ad soluendum, citra omnem longum litis processum, per omnia media cogi possint, nam alioqui fiscus maiestatis vestre omnino prouentibus suis destituetur; tempore enim serenissimorum regum, predecessorum maiestatis vestre, Thesaurarii eiusmodi officiales ac debitores fisci, qui male administratis officiis, conuicti fuerunt, non longo litis processu, sed propria authoritate ad soluendum cogebant, et cum liceat eciam minimo nobili in regno Hungarie seruitorem suum ratione posita conuictum punire, ab eoque debitum suum exigere, quanto magis maiestas vestra eodem jure poterit uti.

Denique cum sint aliqui ex dominis et officialibus arces eorum tenentibus, qui se negociatoribus solent plerunque in questu socios adiicere, eisque priuati commodi gracia in expellendis per clancularia itinera pecoribus, et educendis vel inducendis rebus, cum magno maiestatis vestre damno, auxilio esse, contra tales eciam statuenda videretur esse pena, qua non

« PreviousContinue »