Page images
PDF
EPUB

et Wladislai regum, ut ius fisci vendicari queat et bona defectu seminis ad fiscum reuoluta eruantur, sitque facultas Maiestati vestrae caesareae id quod maxime expediat, de illis statuendi. Quem processum antiquum et legitimum iudices iam in tantum abusum inuoluerint, ut nunquam nisi ex serie velint iuris regii cognitionem suscipere, atque ita per plurimos annos eiusmodi causae de industria protrahantur. Quo fit, ut nec fiscus ius suum queat vendicare, nec fideles ac bene meriti donatarii unquam bonis collatis valeant potiri. Tametsi Maiestas vestra caes. vel sua autoritate possit continuam iuris regii dijudicationem, etiam dieta reclamante, decernere, ne fiscus peculio suo spolietur, praesertim cum extent vetera dictorum regum decreta.

Atque haec habuimus sacratissime imperator, quae ad mandatum sacr. Maiestatis vestrae caesareae, tam de subsidii postulatione, quam super punctis nonnullis fisci nomine in comitiis proxime futuris denuo proponendis in medium humillime adduceremus. Si quae emerserint alia, tempore comitiorum pro re nata ad sacram Maiestatem vestram caes. ex officio nostro fideliter relaturi [sumus]. Superest, ut Maiestati vestrae caes. longaeuam vitam precemur. Datum Posonii decimo quinto die Mensis Maii. Anno etc. sexagesimo səptimo. Sacrae caesareae regiaeque Maiestatis vestrae

Humilimi et fideles

seruitores.

Camerae Hungaricae consiliarii.

(Eredetije a bécsi titkos levéltárban.)

III.

1567. Május 28.

A magyar tanácsosok véleménye az országgyülési előterjesztés tárgyában.

Sacratissima caesarea Maiestas,

Domine et domine clementissime.

Committere dignata est Maiestas vestra caesarea nobis, medio reuerendissimi domini archiepiscopi Strigoniensis etc.. ut quum dies generalis dietae, Posonii per Maiestatem vestram Deo dante celebrandae, iam iam appropinquet, inter nos loqui et eidem indicare debeamus, quid censeremus fidelibus suis regnicolis per Maiestatem vestram caesaream esse proponendum. Nos itaque, qui pauci hic sumus fideles Maiestatis vestrae caesareae sacellani et seruitores, libenter mandato Maiestatis vestrae caesareae huic satisfacere vellemus, sed difficile est nos aliquid ea in parte Maiestati vestrae caesareae consulere, considerando praesentium temporum calamitosissimum et perditissimum statum. Nam Maiestatem vestram caesaream clementer memoria tenere non dubitamus, qua difficultate et quantis cum clamoribus ac quaerelis regnicolae ipsi superioribus quoque in conuentibus, ad contribuendum subsidium, ac alios Maiestatis vestrae caesareae propositiones accesserunt. Nunc vero tam citra Danubium, quam in partibus superioribus, non modo misera plebs communis, sed etiam nobilitas non postremae conditionis et omnis status regni per Tartaros et Turcas aliquot vicibus misere in captiuitatem abducti sunt. Hae vero paucae reliquiae, quae ab incendiis et desolatione hostium utcunque adhuc supersunt, abactis omnibus pecoribus et bonis suis, incensisque domibus, in tantam egestatem deuenisse dicuntur, ut plurimos ex misera plebe mendicare et ostiatim furfur tantum petere nobis nunciatum sit. Plerique etiam ex eis fame periisse dicuntur. Omnis enim superioris anni commeatus ubique defecit. Segetes vero, quae adhuc in terris et haec satis viles sunt, a militibus falcari nuntiantur.

Promontoria etiam et vineae, quae utcunque aliquam spem miseris hominibus praeberent, eo quod maior pars colonorum in his frequentibus depopulationibus est abducta, per paucos qui sunt residui, commode coli non possunt; plurimi etiam ex misera plebe partim in fines Poloniae, partim sub ditionem Turcarum et waywodae Transsyluani, et ex pluribus regni partibus eo, ubi se tutiores fore confidunt, sese recepisse feruntur.

Cum igitur, domine clementissime, in hac afflictione et in his aerumnis hae pauculae regni reliquiae positae sint, omnesque partes eius diuersis modis crudeliter sint desolatae, nescimus quid hac in parte possimus consulere. Vestra tamen sacra Maiestas caesarea sola clementer deliberare dignetur, quid sit faciendum, et quid regnicolis ipsis nunc longe magis quam. antea exacerbatis, et in maiora pericula delapsis proponendum.

Hoc tamen sacrae Maiestati vestrae, pro nostra erga eandem fide et fidelitate, humiliter significandum esse duximus, dignetur inter alias propositionis partes regnicolas ipsos, ingentibus periculis nimis fractos et perterritos, bonis verbis clementer animare, illisque spem aliquam facere, ne omnino animos despondeant, sed sperent Maiestatem vestram sacram regni ipsius et omnium illorum accuratam defensionem habituram.

Dignetur etiam sacra Maiestas vestra gratiose curam in propositione habere, ut ordo iudiciarius et iustitiae administratio reformetur, iudicesque ordinarii et alii offitiales ad iudicium faciendum pertinentes ordinentur, ut cum ea autoritate, quae semper fuit, exequutio, in quantum praesentia tempora patiuntur, fiat. Nam sine legibus et administratione iurium etiam regna integra et quieta desolabuntur, nedum turbulenta et inquieta.

Haec Maiestati vestrae sacrae, ad eius clementem commissionem, quantum in hoc periculoso statu rerum regni Huugariae nobis visum fuit, humiliter rescribenda esse duximus. Eiusdem sacratissimae Maiestatis vestrae

Humiles seruitores Consiliarii Hungari, nunc hîc Viennae existentes.

Hátirat: Humile responsum consiliariorum Hungarorum ad man

datum sacratissimae Maiestatis vestrae factum.

Alább más kézzel: Sinkhmosero (alatta a csász. titk. gyűrűpécsét.) (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.)

IV.

1567. Július 2.

Miksa király válasza a pozsonyi országgyülés első felterjesz tésére.

Sacra Romanorum imperatoria ac Hungariae et Bohe miae regia Maiestas, dominus noster clementissimus, benigne intellexit responsum fidelium suorum Ordinum ac Statuum huius inclyti regni Hungariae ad propositionem, quam caesarea regiaque sua Maiestas, variis de negociis in praesenti publico conuentu tractandis, nuper iisdem Ordinibus ac Statibus clementer exhibuit.

Ubi in primis caes. regiaeque Maiestati suae pergratum et iucundum cognitu accidit, quod ipsi fideles sui Ordines ac Status regni antedicti fideliter agnoscant, et tantis laudibus extollant summam sollicitudinem, multiplices curas grauissmasque molestias, indefessos labores et immensos denique sumptus, quos caesarea regiaque sua Maiestas hucusque pertu lit et in posterum quoque perferre non grauabitur, pro commodo beneficio, salute et incolumitate dictorum fidelium suorum regnicolarum; equidem Maiestas sua caes. lubenti atque alacri animo hactenus studuit iis rebus, quae ad conseruationem reliquiarum huius afflicti regni sui spectant, nec minore studio deinceps etiam Deo dante in hanc curam incumbet, et quantum quidem pro virili parte sua praestare poterit, defensioni eorundem fidelium suorum regnicolarum nullo unquam loco vel tempore deerit; nec quicquam dubitat, quin vicissim etiam Ordines ac Status regni sibimet et uxoribus liberis ac suauissimae patriae suae nusquam sint defuturi, sed sedulo semperque facturi id, quod fideles et obedientes subditos erga regem et dominum suum et pro sua propria permansione facere decet atque oportet.

Non ignorat quidem sacra caes. regiaque Maiestas, sed iam dudum intellexit, et cum magna quoque commiseratione et ingenti dolore perpendit difficultates, quae Ordinibus Statibusque regni occurrunt in prestando subsidio a caes. sua Maiestate requisito; nimirum potiore regni parte his periculosissimis temporibus attrita et in nihilum pene reducta, ac misera plebe, quae potissimum subsidia contribuere consueuit, non solum a Turcis, Tartaris et Transsiluanis assiduis cladibus, caedibus incendiis ac depopulationibus prorsus oppressa et pro magna quoque parte in captiuitatem abducta, sed ab ipsismet etiam Maiestatis suae capitaneis et militibus ad summam egestatem adducta, siquidem praesentium temporum miseria militaris licentia eo excreuit, ut nulla ferme ratione refrenari et compesci valeat. Ideoque Maiestas sua caes. regiaque, clementer consideratis maximis istis calamitatibus, quemadmodum etiam iu propositione ostendit, ad praesens libenter parceret fidelibus suis regnicolis, nullam eiusdem subsidii contributionem imponendo, quo possent tot acceptis damnis aliquantulum respirare; sed cum ipsimet sciant aliter fieri non posse, propter causas et rationes in Maiestatis suae propositione allegatas, confidebat caesarea regiaque Maiestas ipsos fideles suos Ordines ac Status in decernendo subsidio petito nihilominus benignae requisitioni et expectationi satisfacturos esse. Verum hoc, quod obtulerunt, unius scilicet floreni cum dimidio a singulis integris sessionibus, idque in unum duntaxat annum restrictum subsidium praesenti necessitati videtur, non satis congruere. Quamobrem, licet Maiestas sua caes, ac regia iustissimam haberet causam gratiosae petitioni suae de contribuendis ternis florenis etiamnum firmiter inhaerendi, tamen ne videatur Maiestas sua nullam prorsus rationem habuisse tot cladium atque damnorum, quae fideles sui regnicolae se perpessas esse conquerunt, ac difficultatum quas enumerant, Maiestas sua benigne annuit acceptare contributionem binorum florenorum hungaricalium de singulis integris colonorum sessionibus ad terminos duos, quos ipsimet constituerunt, nempe ad festum natiuitatis beatae Mariae virginis et ad festum beati Andreae apostoli contribuendis, dummodo contributio huiusmodi subsidii non ad praesentem duntaxat annum 67 limitetur, sed ad insequentem quo

Magyar országgy. Eml. V.

« PreviousContinue »