Page images
PDF
EPUB

Super praelaturis vacantibus, status et ordines regni jam antea Majestatis suae caesareae animum et voluntatem cognoverunt, de quibus quidem conferendis sua Majestas cum suis consiliariis Hungaris primo quoque tempore deliberabit.

Sic etiam in iis, quae dominum cardinalem Delphinum concernunt, Majestas sua caesarea ita se geret, ne praeter aequitatem aliquis aggravatum se esse conqueri possit.

In negotio dominorum Stephani Dobonis, Johannis Balasa et Casparis Homonnay Majestas sua caesarea priori suo responso inheret, ex eo quidem norunt status et ordines regni quod Majestas sua quam primum, vel etiam ante hujus praesentis conventus exitum, sese resolvere, mentemque suam ita declarare velit, ut eam tum ipsorum statuum, tum maxime praedictorum filiorum suorum charissimorum intercessionis curam habuisse nemo non agnoscere queat.

Hinc itaque Majestas sua caesarea et regia hac secunda ipsorum statuum intercessione non expectata, suis serenissimis filiis demandare dignata est, ut in eo ipso negotio de nonnullis eorum ordinum opiniones, quorum consilio Majestas sua superiori dieta hac in re usa est, exquirerent, et eas Majestati suae caesareae regiaeque refferrent, quod ubi factum fuerit, Majestas caesarea et regia suae illius benignae oblationis clementer recordabitur.

In appellationibus revidendis, variisque diversorum regnicolarum supplicationibus expediendis, caesarea et regia Majestas mentem suam jam antea fidelibus suis consiliariis Ungaris explicavit, data eis potestate juxta eam procedendi, quatenus nihil habeant quod in contrarium proponant; quae vero supplicationes ad Majestatem suam allatae fuerunt, eas pro parte expeditas, ad serenissimos suos filios Majestas sua vel jam remisit, vel per hos dies remittendas curabit.

Et haec erant quae caesarea et regia sua Majestas, ad saepedictorum fidelium suorum incliti regni istius Hungariae statuum et ordinum duplicam, benigne respondenda declarandaque duxit, quibus et ipsos acquieturos esse clementer confidit, ut sic tandem huic generali ipsorum conventui finis imponatur; iisdem de caetero suam caesaream et regiam gratiam et benignitatem deferens.

Kivül: Sacrae Romanorum caesareae, Hungariaeque et Bohemiae regiae Majestatis Triplica ad fidelium incliti regni sui Hungariae sta tuum et ordinum duplicam.

(Egykorú irat a magyar országos levéltárban.)

XI.

1572. April 1.

Miksa királynak a pozsonyi országgyüléshez intézett leirata. Poppel László honfiúsítása tárgyában.

Maximilianus etc.

Reverendi, spectabiles, magnifici, egregii ac nobiles, fideles nobis dilecti. Salutem et gratiam. Pro parte fidelis nostri magnifici Ladislai Poppel baronis ex Lobkowicz, expedivimus in medium vestri fideles nostros reverendissimum Stephanum Radecium episcopum Varadiensem et praefectum camerae nostrae Hungaricae, ac magnificos Franciscum de Tahy agazonum ac Ladislaum Banffÿ de Alswlyndwa comitem comitatus Zaladiensis et janitorum nostrorum regalium magistros, ac consiliarios nostros, qui nomine nostro in negotio prefati Ladislai Poppel vos requirere debebunt. Vos igitur fideles nostros dilectos benigne adhortamur, ut dum et quandocunque praefati episcopus Waradiensis et Franciscus Tahy ac Ladislaus Banffÿ nomine nostro pro parte dicti Ladislai Poppel requisitos vos habuerint, clementi adhortationi nostrae benigne vos accommodare velitis, facturi quidem nobis in eo rem gratissimam, favoreque et clementia nostra regia gratiose remunerandam. Datum Viennae 1. Aprilis anno dni 1572.

Reverendis, spectabilibus, magnificis, egregiis ac nobilibus, praelatis ac baronibus ceterisque statibus et ordinibus regni nostri Hungariae, in praesenti dieta Posoniensi congregatis etc. fidelibus nobis

dilectis.

(Eredeti fogalmazata a bécsi állami levéltárban.)

XII.

1572. April 10.

Miksa királynak a pozsonyi országgyüléshez intézett leirata, Rueber János honfiúsítása tárgyában.

Maximilianus etc.

Reverendi, generosi, spectabiles, magnifici, egregii, prudentes et circumspecti, fideles sincere nobis dilecti. Edocti vos motos procul dubio eximia et spectata illa, qua strenuus fidelis nobis dilectus Joannes Rueber in Puchsendorff, noster consiliarius et in superioribus Hungariae partibus capitaneus generalis, claret integritate, eundem numero et coetui provincialium incly ti illius nostri Hungariae regni, de quo multis nominibus optime meritus est, ad nostram ratificationem, aggregasse; nos sane consideratis praeclaris ac fidelissimis obsequiis in memorato nostro Hungariae regno belli pacisque tempore, summa fide, constantia atque animi promptitudine praestitis, eundem huiusmodi et longe ampliore gratia atque favore plane dignum iudicamus. Ideoque vos latere nolumus, nos eam, qua hac in parte erga ipsum usi estis, benevolentiae testificationem omnino ratam gratamque habere vobisque persuasum volumus, ipsum pro integerrima sua de nobis et communi patria universaque republica christiana quovis loco et tempore optime promerendi voluntate, difficilimis saepe temporibus luculenter admodum nec sine gravissimo vitae et fortunarum discrimine comprobata, vobis et inclyto illi Hungariae regno non solum ornamento sed usui etiam atque praesidio esse futurum, eundemque proinde vobis diligenter admodum commendamus, benigne requirentes, ut ipsum deinceps nostra causa magis etiam gratum habere ac pro vestra in nos observantia atque animi promptitudine ita complecti velitis, ut appareat et accuratissimae commendationis nostrae et meritorum suorum condignam rationem habitam, ipsique virtute duce ad celebre illud consortium aditum fuisse patefactum. Facturi in eo rem eximia vestra in strenuos et erga commuMagyar országgy. Eml. V.

26

nem patriam recte affectos milites benevolentia dignam, simulque complures alios ad eandem bene merendi curam estis excitaturi. Datum Viennae die 10. Aprilis Anno 1572.

(Eredeti fogalmazata a bécsi állami levéltárban.)

XIII.

1572. April 27.

A pozsonyi országgyüléseken alkotott, és a király által megerősített törvényczikkek.

Nos Maximilianus Secundus, Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniae, etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Marchio Morauiae, Comes Tyrolis, etc. Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit uniuersis. Quod fideles nostri domini Praelati, Barones, Magnates, Nobiles, caeterique status et ordines Regni nostri Hungariae, et partium ei subiectarum, in generali eorum conuentu, pro festo Purificationis Beatissimae virginis Mariae, Anno domini, Millesimo, Quingentesimo, Septuagesimo secundo celebrato, in ciuitate nostra Posoniensi, ex mandato nostro congregati, exhibuerunt et praesentauerunt Nobis, medio Serenissimorum Principum. Rudolphi et Ernesti, Archiducum Austriae, ect. filiorum nostrorum charissimorum, qui scilicet, nostra in persona, dicto generali conuentui praefuerunt, infrascriptos articulos, in eodem conuentu, communibus omnium ipsorum votis, parique et unanimi consensu, conclusos, supplicantes Nobis humilime, ut uniuersos et singulos cos articulos, omniaque et singula in eis contenta, ratos, gratos et accepta habentes, nostrumque Regium illis consensum praebentes, authoritate nostra Regia clementer acceptare, approbare et confirmare, atque tam Nos ipsi obseruare, quam per alios omnes quorum interest, obseruari facere dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est.

Articuli Dominorum Praelatorum et Baronum, caeterorumque Statuum et Ordinum Regni Hungariae, in generali eorum Conuentu, pro festo Purificationis beatissimae virginis Mariae, Anni Millesimi Quingentesimi, septuagesimi secundi Posonii celebrato, conclusi.

(I.) Fideles subditi sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis, Domini Praelati, Barones, Nobiles, caeterique Status et Ordines Regni Hungariae, in Dieta eorum generali, pro festo Purificationis beatissimae virginis indicta, congregati, primum omnium benignam Maiestatis suae sacratissimae excusationem, quominus, uti decreuerat, et summe optauit, hactenus in medium fidelium suorum Regnicolarum venire, suaque illis praesentia in omnibus ipsorum rebus adesse, subuenireque potuerit, humiliter et libenter acceptant; nihil dubitantes, aduentum Maiestatis suae Sacratissimae non nisi ob arduas et summae necessitatis, easque quas sua Maiestas Caesarea fusius recensuit causas, potissimum vero ob affectam Maiestatis suae Caesareae valetudinem, hucusque fuisse dilatum. Precantes insuper Deum Optimum Maximum, ut confirmata valetudine, suam Maiestatem Caesaream conseruet, ipsis et Reipublicae Christianae diutissime sanam et incolumem.

(II.) Deinde perceptis iis, quae Maiestas sua Caesarea et Regia ad ipsorum responsum benigne replicauit, maximas imprimis et immortales gratias Maiestati suae Caesareae agunt et habent, quod ex ingenti et plane paterna benignitate sua, quam cum alias semper plurimis argumentis, tum potissimum hoc tempore erga ipsos declarare dignata est, humilem ipsorum postulationem, in qua charissimum filium Maiestatis suae Caesareae natu maximum, Serenissimum Principem et Dominum, dominum Rudolphum Archiducem Austriae, etc. in legitimum successorem Maiestatis suae, Regem videlicet Hungariae declarandum petebant, tam pie et prompte, tamque clementer admiserit. In quo vel uno Status et Ordines Regni, cum summa animorum alacritate agnoscunt, Maiestatem suam Caesaream non modo praesenti, sed etiam futurae ipsorum permansioni et saluti, quam optime consuluisse. Offerentes propterea, tam Maiestati suae Caesareae, quam ipsi Serenissimo iam declarato ipsorum Regi, in omni rerum et fortunae

« PreviousContinue »