Page images
PDF
EPUB

deferuntur, tricesimam exigere non dubitent; asserentes se cam a Camera habere instructionem. Imo per Soproniensem Tricesimatorem etiam de victualibus Dominorum Prelatorum et Baronum, que Viennam, aut huc Posonium ad usus ipsorum proprios aduecta sunt, tricesima fuit exacta; cum tamen de iis tantum rebus et animalibus exigenda foret, que extra regnum euchi, seu educi, aut ex aliis locis et prouinciis in regnum questus causa, et non ex Nobilium agricultura (cuius eductio libera esse debet) inuehi et induci solent.

Supplicant etiam Status et Ordines regni Maiestati sue Cesaree et Regie, de arce Selin, Domino Nicolao de Bathor restituenda, ut illi negocio iam tandem finis imponatur.

Dignetur Maiestas sua Cesarea in hac Dieta omnes appellationes, tam Antonii Zekel, quam aliorum reuidere, ne que ex illis absque finali decisione, cum aliquorum damno, hereant.

Decernunt etiam Status et Ordines regni, ut libertas Nobilium Predialium et colonorum Archiepiscopatus Strigoniensis, super non soluendis theloneis, tam iuxta diuorum Regum priuilegia, quam regni constitutiones, anno 1557. et anno 1563. editas, ubique per regnum obseruetur. Item ut robora et pali, in syluis Dominorum et Nobilium ad arcem Archiepiscopatus Wywar vicinis, si ea in propriis bonis Archiepiscopatus non habentur, pro eiusdem arcis munitione succidi queant.

Simili modo statuunt, ut libere et montane Ciuitates, antiquis suis priuilegiis per diuos Ungarie Reges ipsis conces sis, in posterum quoque fruantur, nec ad soluenda thelonca cogantur, et, quantum fieri potest, ad ea tantum onera compellantur, que vires earum non excedunt.

Preterea Maiestas sua Cesarea clementer meminit colonos Domini Francisci Tahÿ ad ad arcem Zomzedwara et Castellum Stubicza pertinentes, nuper rebellasse, Castellum per fraudem occupasse, liberos Domini Tahÿ illinc eiecisse, arcem quoque per aliquot menses ita obsedisse, ut nemini illuc ingredi, aut exire licuerit. Que res cum sit pessimi exempli, et contra decreta ac Nobilitatis libertatem, Status et Ordines Regni Ungarie, petitioni fratrum suorum regnicola

rum Croatie et Sclauonie ac ipsius Domini Tahÿ inclinati, supplicant humiliter sue Sacratissime Cesaree et Regie Maiestati, ne hoc rusticis ipsis inultum patiatur; sed gratiose concedat ipsi Domino Tahy, ut colonos suos propter hanc rebellionem, de more et iure regni Ungarie, prehabito prius iudicio, secundum iustitiam, ac bonorum et iurisperitorum virorum adiudicationem, pro eorum merito punire possit; ac litteras obligatorias, quas de illis minime puniendis dederat, et que ad Maiestatem suam Cesaream per Comissarios misse sunt, ei clementer restituat. In negocio vero Castri eiusdem et Castelli, inter ipsum Dominum Tahy ac Dominam viduam Andree olim Hennigh et eius generos, aut iubeat iuris summariam reuisionem fieri, aut talem modum adhiberi, ne ulterius intestina inter eos odia, et capitales inimicitie alantur,

Deinde supplicant Status et Ordines Regni penes Dominos Ladislaum et Nicolaum Banffy de Lindua, a quibus intellexerunt, quomodo maiores ipsorum ante centum quinquaginta annos decimas Capituli Zagrabiensis, ex bonis suis prouenire consuetas, pro certa summa pecunie in perpetuum conduxissent, et ab eo toto tempore libere collegissent; nunc tamen illas Maiestas sua Cesarea ad confinium Canisiense applicare vellet. Quia vero illa bona, alioquin etiam in loco, nec a Turcis multum distante, et satis sterili, sita sunt, ipseque Dominus Nicolaus Banffy nulla alia habet, sed ex solis illis se suosque alere et sustentare debet: Maiestas sua Cesarea, ex sua singu lari pictate et gratia, dignetur earum decimarum pristinum et longa annorum serie continuatum usum, ipsis nunc quoque liberum permittere.

De redimendis Castris ad Austriam oppignoratis, et XIII. oppidis Scepusiensibus, item de finibus seu limitibus Regni Ungarie et Sclauonie versus Morauiam et Austriam, Stiriamque et Carinthiam, Maiestas sua Cesarea dignetur Statuum et Ordinum crebras supplicationes clementer in mentem reuocare. Item terram Zekfeolde vocatam, super cuius obtentione litere Commissariorum Ungarorum et Germanorum. extant, Maiestates sue per Franciscum Schenak Capitaneum in Kewzegh illis Nobilibus restituendas iubeant, ad quos pertinent.

Dominus Andreas Balasy Maiestati sue Cesaree humiliter supplicat, ut cum pro bonis Seredianis non paruam pecunie summam persoluerit, in literis tamen Maiestatis sue Cesaree neque nomen suum, neque Domine Coniugis sue sit insertum, neque euictio consueta addita fuerit: dignetur Maiestas sua Cesarea benigne tales literas ei dare, que tam sibi, quam Domine eius coniugi, eorumque posteris sint utiles, Sunt preterea in Comitatu Zaladiensi certa Castella Turcis finitima, utpote Peleske, Zenthmihal, Ghetthye, Raik. et alia, que continuis Turcarum excursionibus quotidie obuia sunt; dignetur Maiestas sua Cesarea earum conseruationi aliquem modum adhibere, nam si illa peribunt, dicio quoque Maiestatis suo, quod Deus auertat, non parum damni et detrimenti capiet.

Dignetur Maiestas sua Cesarea labores colonorum ad arcem Domini Stephani de Bathor, Cherep vocatam, ad eandem arcem deputare, que et finitima est, et restauratione indiget, ac statuere, ne Agriam aut alio quopiam ille opere conuertantur. Similiter et colonos ad Buyak pertinentes, quam arcem nunc Turci habent.

Dominus Joannes Peteo de Castello suo Kestel, et Dominus Joannes Balasfy de Castro suo Diuin protestantur, se non posse ulterius illa conseruare, cum paucissimos habeant colonos; et ideo, si quid illis mali euenerit, quod Deus auertat, sibi non imputari postulant.

Supplicant etiam regnicole pro Dominis Michaele et Wolfgango Bydy, quorum parenti Maiestas olim Cesarea pie memorie, oppida Bereg et Warÿ dederat, nunc vero illa ad arcem Munkach applicata sunt. Et quia illa duo oppida ad valorem viginti millium florenorum estimata esse dicuntur, et de quinque millibus florenorum iam contentati sunt: Maiestas sua Cesarea etiam de restante summa dignetur eos aliquibus bonis contentos reddere, cum ipsos omnia sua, penes Maiestatis sue Cesarea fidelitatem amisisse non sit dubium.

Ceterum supplicationes quasdam priuatarum personarum: vidue scilicet olim Ladislai Rady, Joannis Saffar, et aliorum plurium, cum hoc presenti scripto, Maiestatibus suis regnicole humiliter exibent; supplicantes submisse, dignentur

eas quamprimum perlectas, cum sperato clementique responso expedire.

Postremo instant adhuc Status et Ordines Regni, ut Abbatie de Zalawar et Kapornak, per Dominum Episcopum. Quinqueecclesiensem manibus secularibus arendate, per ipsum Dominum Episcopum statim recuperentur, neque deinceps unquam ad manus seculares dentur. Et quod protocollum Abbatie de Zalawar, simul cum personis Conuentualibus ad Kapornak deducantur, et deinceps Conuentus ille Ecclesie de Kapornak executiones tam suas, quam Conuentus Zalawariensis, suo modo obire teneatur.

Equites continuos, si Domini Prelati et Barones intertenebunt, Nobilitas quoque teneat, iuxta priores articulos. Alioquin si Domini Prelati et Barones non seruauerint, Nobilitas quoque non sit obligata.

De eo quoque Maiestati sue Cesaree Status et Ordines. Regni supplicant, ut Castrum Dobranywa, iuxta constitutiones publicas Nouizolienses et Posonienses anni 1542., heredibus olim Stephani Werbeoczy, hoc est coniugi Egregii Nicolai Zelemery, ad quam de iure spectare dicitur, restituendum benigne committat.

Pars illa Sclauonic, que est ultra Colapim, queque hodie Croatia appellatur, retineat immunitatem, iam inde a temporibus Mathie Regis super non connumeratione, et non solutione Dice, antiquitus obseruatam.

Et in Sclauonia fiat connumeratio, iuxta articulos constitutionum publicarum anni 1569, excepta parte Comitatus Crisiensis in decursu Draui, que exemptionem habet.

Ut transmissiones Ciuitatis Zakoltza, instar aliarum liberarum Ciuitatum, Dominus Magister Thauernicorum adiudicet.

Controuersiam que inter Reuerendissimos Dominos Archiepiscopum Strigoniensem et Episcopum Vaciensem ratione proprietatis decimarum Comitatus Neugradiensis, (sic) Maiestas sua Cesarea discernendam, et finiendam committere dignetur.

Statuunt etiam, ut Nobiles in eorundem propriis territoriis liberam potestatam habeant fodinas quaslibet colendi, solutis Maiestati sue Cesaree urburis, iuxta decreta Wladislai

regis. Et solutio argenti sit equalis cum aliis fodinis Schemniciensibus.

Dignetur Maiestas sua Cesarea fortificationi simul et conseruationi Castrorum Tokay et Zendreo benigne prouidere, Conuentus de Turotz per Dominum Episcopum Agriensem restauretur, ita ut executiones obire possit.

(Egykorú irat a magyar országos levéltárban.)

VI.

1572. Október 10.

Miksa király válasza a pozsonyi országgyülés feliratára.

Sacrae Cesareae, ac Hungariae et Bohemiae etc. Regiae Maiestati, Domino nostro clementissimo, non minori voluptati fuit, tam frequentem suorum fidelium, Dominorum Praelatorum, Baronum, Nobilium, aliorumque huius sui inclyti Hungariae Regni Statuum et Ordinum numerum, quo ad ornandam Maiestatis sue filii charissimi, Serenissimi, Principis, et Domini Domini Rhudolphi, Regis Hungariae etc. Coronationem, cum equitatu amplissime instructo alacriter conuenerunt, intueri atque conspicere, quam ipsi fideles Regnicolae ex Maiestatis sue, eiusdemque Serenissimi Regis adventu se concepisse, scripto Maiestati suae exhibito, humiliter declararunt. Caesarea autem Regiaque Maiestas sua non solum libenti animo, verum etiam cum singulari fideles suos Regnicolas videndi desiderio, in medium ipsorum se contulit. Et quemadmodum Coronationis istius celebritas, Dei Optimi Maximi beneficio atque ope, summo cum ipsorum Regnicola rum consensu, instituta, et pari eorundem applausu feliciter. ac ex animi sententia peracta est: ita Caesarea Regiaque Maiestas sua futurum plane sperat, totoque optat pectore, ut is, qui nouo Regi, in suscipienda Hungariae corona tam benigne adfuit, eidem nec in posterum uspiam desit; quinimo. ut auspicatum hoc faustumque sui regiminis initium, prosperrimi rerum successus, cum inclyti huius Regni commodo, salute et incremento, ac totius Reipublicae Christianae bono, se

« PreviousContinue »