responsum dare velint, quale Maiestas eius ab ipsis benigne expectat. De caetero iisdem gratiam suam Caesaream et Regiam clementer deferens. (Eredeti fogalmazata a magyar országos levéltárban). VII. 1572. október 12. A pozsonyi országgyülés második felirata. Sacratissima Caesarea Maiestas, Domine et Domine clementissime. Hodierna die fideles Maiestatis Vestre Caesareae Statuas et Ordines Regni Ungariae certos fratres suos ex Dominis Praelatis, Baronibus, Nobilibus, caeterisque Ordinibus ad Maiestatem Vestram Caesaream humiliter, communi omnium consensu, expediuerunt, et per illos Maiestati Vestrae Caesareae de unanimi ipsorum in negotio huius Conuentus voluntate, quaedam nunciauerunt. Quae Maiestas Vestra Caesarea benigne quidem audire dignata est, respondit tamen, ut cum verba celeriter transire soleant, illa in scriptis Maiestati Vestrae Caesareae exhiberentur, et deinde Maiestas Vestra Caesarea iis intellectis, breui tempore clementer se resolueret. Ea igitur hoc scripto comprehendere voluerunt, et Maiestati Vestrae Caesareae, iuxta eius gratiosum mandatum, humiliter praesentare. Primum omnium, responsum Maiestatis Vestrae Caesareae ad ipsorum conclusiones factum accurate et diligenter perlegerunt. Sed cum illud longum et copiosum sit, utpote in quo de arduis et grauibus negociis, deque primis et praecipuis ipsorum libertatibus tractetur; visum est ipsis humiliter, ut longioribus in ea re tractatibus et replicationibus modum finemque imponerent, quandoquidem quidam etiam ex praecipuis Nobilibus ac Baronibus, permissu Maiestatis Vestrae Caesareae, discesserunt, aliique licentiam adepti iam discessum parant; ideo tumultuarie de iis rebus tractare opere precium futurum non existimarunt. Nam quotidianis quae incidere potuissent disceptationibus, exitus Dietae adeo in longum fuisset extractus, ut, quod regnicolae nequaquam vellent, Maiestati quoque Vestrae Cesareae in alienis suis prouinciis plurima maximaque negocia remorari contigisset. Praeterea maior pars Statuum et Ordinum regni ea sumptuum penuria premitur, ut hanc etiam moram, quae hactenus facta est, tam grauiter sustineat, ut diutius tolerare sit impossibile, iis potissimum, quibus ad instantem hanc vindemiam domum reverti necesse esset. Huc accedit metus pestilentiae, quae in locis quibusdam, ab hac Ciuitate non longe distantibus ita inualuisse dicitur, ut verendum sit, ne hominibus illinc ultro citroque commeantibus, quod Deus auertat, hanc quoque Ciuitatem inuadat. His itaque et aliis certis de causis visum est ipsis, humili et unanimi voto, ut ab ulterioribus modernorum articulorum tractatibus supersedeant, eosque ad meliores commoditates differant; verumtamen in praesentiarum certum edatur scriptum, in quo memoria felicis huius coronationis, item donatiuum unius floreni, necnon celebrandorum iudiciorum termini suis modis inserantur. Appellationum autem reuisio, et supplicationes quoque Comitatuum, priuatorumque hominum,qui illos per Maiestatem Vestram Caesaream personaliter reuideri desiderant, benigno cum responso expediantur. Praeterea, cum Vestra Sacratissima Maiestas Caesarea in alias prouincias discessum paret, sicuti ex benigno scripto Maiestatis Vestrae Caesareae animaduertere licuit, secumque serenissimum Regem ipsorum et Dominum Dominum Rhudolphum una abducere velit: supplicant humiliter Status et Ordines, dignetur Reuerendissimum Dominum Locumtenentem ea autoritate inter ipsos reliquere, ne regnicolae Maiestates suas in extera regna, per maximos sumptus et viarum discrimina, sequi cogantur, in rebus praesertim quotidie occurrentibus, quae moram non patiuntur; sed ipse Dominus Locumtenens, instar suorum praedecessorum, tam in conferendis bonis, quam aliis rebus, iuxta veterem morem possit eos expedire. Sigillum quoque Maiestatis suae Caesareae duplex et autenticum quod semper a Dominis Archiepiscopis Strigoniensibus, uti summis cancellariis, seruari consueuit, eidem nunc quoque conseruandum reddere. De arce etiam Selin Domino Bathory benignum responsum dare. Magyar országgy. Eml. V. 30 Quae omnia, ut Vestra Sacra Maiestas Caesarea benigne expediat et admittat, et eosdem in pristinis suarum libertatum. immunitatibus benigne conseruet, iterum atque iterum iidem Status et Ordines regni humiliter supplicant. Postremo humiliter petunt, ut Vestra Sacra Maiestas Caesarea ipsis Statibus et Ordinibus regni (quod commodo suo fiat) certum tempus et horam constituat, quando eos de rebus ad bonum publicum pertinentibus audire dignabitur. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis Caesareae fideles, humiles et obsequentes seruitores Status ac Ordines Regni Ungariae. Kivül: Ad Sacratissimam Caesaream et Regiam Maiestatem. Supplicatio humillima Statuum et Ordinum Regni Ungariae. (Eredetije, Istvánffy irása, egy gyűrű pecsét nyomával, az orsz. ltárban.) VIII. 1572. Október 13. Miksa kir. válasza a pozsonyi országgyülés második feliratára. Intellexit sacra Caesarea ac Hungariae et Bohemiae etc. Regia Maiestas, Dominus noster clementissimus, ex quibus causis fideles huius sui Hungariae Regni Status et Ordines ad Maiestatis suae scriptum (cuius prolixitas ex eo secuta est, quod Articulis, Maiestati suae per Status magno numero exhibitis, respondendum fuerit), longioribus replicationibus minime utendum, sed ulteriorem de plaerisque eorum, quae hinc inde proposita fuerunt, tractationem in aliud tempus magis commodum differendum existimant. Cum igitur Maiestas sua ipsamet facile iudicare queat et magnos illos sumptus, qui Statibus hic incumbunt, ipsis pergraues, et hoc vindemiae tempore domo diutius abesse plurimis eorum vehementer incommodum accidere, atque insuper pestis quoque in vicinis locis inualescentis accedat metus; Maiestas eius fideles suos Regnicolas hisce sumptibus, incommoditate et periculis,quoad fieri poterit, quamprimum subleuatos cupiens, ipsorum sententiae et desiderio (dummodo in paucis articulis, qui infra dicentur, et ad Regni commodum, necessariamque defensionem pertinent, certa in hoc praesenti conuentu fiat prouisio et declaratio) clementer aequiescit: simulque benigne probat, quod scriptum aedatur, in quo memoria felicis huius coronationis, item donatiuum Serenissimo Regi Rhudolpho etc. oblatum, nec non judiciorum termini suis modis inserantur. Appellationum autem reuisiones et supplicationes Comitatuum, priuatorumque hominum, benigno ac tali cum responso, quod pro cuisque causae ac negotii qualitate, justitiae et aequitatis ratio suaserit, expediet. Quod veroad Reuerendissimum dominum Locumtenentem inter fideles Maiestatis suae Regnicolas cum ea, quae in ipsorum scripto innuitur, authoritate relinquendum, ac petitam sigilli redditionem attinet, Maiestas eius, cum de suo in alias prouincias, quam ad solitum suae residentiae locum, Viennam scilicet, Hungariae proximam, discessu nihil adhuc decreuerit, Maiestas sua ut hoc tempore iis de rebus aliquid statuat minime necessarium arbitratur. Offert autem se, antequam Vienna longius discedat, huius ipsorum Statuum supplicationis benigne fore memorem, ac ita prouisuram, ut et praenotato Reuerendissimo Domino Locumtenenti debita sua authoritas conseruetur, et ipsi Regnicolae intelligant Maiestatem suam, uti in aliis omnibus, ita hoc quoque loci, paternam ipsorum curam habuisse. De arce vero Selin, Maiestas eius cum Consiliariis suis Hungaris deliberabit, seque, in quantum de iure fieri poterit, benigne resoluet. Et haec quoad Statuum scriptum. Quod autem ad eos articulos spectat, in quibus certa prouisione et declaratione opus fore supra ostensum est, ipsi Status ex nouissimo Maiestatis suae responso cognouerunt, qui in praestando primo termino subsidii in proximo conuentu ad duos annos decreti hactenus defectus apparuerint. Quoniam vero res haec in graue Maiestatis suae praeiudicium, ac ipsius quoque Regni incommodum vergit, eo quod militibus stipendia sua tanto tardius exolui possunt, hincque varia sequuntur inconuenientia, violentiae atque damna Maiestas sua praetermittere nequit, quin fideles suos Status et Qrdines denuo hortetur et requirat, ut talem modum ineant, quo et dicti primi termini solutio diutius non pro rogetur, et futuri tres termini, suo quilibet tempore, integre praestentur. Sic etiam tam colonorum labores, siue operas gratuitas, ad munitionem locorum finitimorum, quam continui equitatus intertentionem, ad eorundem locorum ac Regni tuitionem. summe necessariam esse, Status non ignorant. Ideoque Maiestas sua haud aliam ipsorum mentem esse arbitratur, quam quod ad proximam usque Dietam, tam labores quam continuum illud, eodem modo, quo in Comitiis anni sexagesimi noni promissum decretumque fuit, conseruari debeant. Et eam quidem de utroque hoc articulo declarationem Maiestas sua, una cum prouisione, quam de subsidio debitis temporibus integre praestando institui necessitas exigit, memorato scripto, siue huius Dietae articulis expresse inseri clementer postulat. Quod autem reliquum est, Maiestas eius fidelibus Regnicolis Caesaream et Regiam suam gratiam benigne defert, sibique eosdem in suarum libertatum immunitatibus, quoad pro praesenti rerum statu uspiam fieri poterit, conseruandos, summam semper curam fore iterum pollicetur. (Eredeti fogalmazata az országos levéltárban.) IX. 1572. Október 15. A pozsonyi országgyülés törvénykönyve. Nos Maximilianus Secundus, Dei gratia Electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, et Bohemiae etc. Rex etc. Archidux Austrie, Dux Burgundiae, Comes Tyrolis etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit uniuersis. Quod fideles nostri domini Praelati, Barones, Nobiles, caeterique Status et Ordines Regni nostri Hungariae, et partium sibi subiectarum, in generali eorum conuentu, pro festo Natiuitatis Beatissimae Virginis Mariae, proxime elapso, Posonium per nos indicto, et celebrato, congregati exhibuerunt nobis, et praesentauerunt infrascriptos Articulos, in eodem Conuentu communibus ipsorum votis, ac pari et unanimi consensu conclusos. Supplicantes nobis humillime, ut uniuersos et singulos eos Articulos. |