Page images
PDF
EPUB

enim videt orbis Magno Ludovico majus? quem Turcæ sævienti graviorem hostem? quam expeditiorem manum? quem animum promptiorem? quem idoneum magis quicum ea quæ vos assiduè pulsant, coercendi hostis atque amplificandæ Ecclesiæ, communicare consilia? quem ad ardua quæque jam sponte currentem incitare possitis?

Ne verò prohibeat vestram Sanctitatem ecclesiarum aliquarum, haud tantis sanè motibus digna, libertas. Solet Ecclesia Christi quædam omittere, ut alia eaque potiora servet, multa quoque in melius, ferendo, commutare. Ipsa regalia quantùm imminuta est, cum pii principes à potiundis fructibus jam abstinuerint, et gravissima onera alendorum militum ac procurationum sponte remiserint, ut jam illi à nobis, si necesse sit, memorem animum suo quodam jure reposcere videantur?

Quid attinet commemorare in episcopis atque abbatibus eligendis, in investituris, in jussionibus, permissionibus, assensionibus regiis, in episcopatuum et abbatiarum concessione et dono, in hominiis quoque et sacramentis fidelitatis, quàm multa primùm censuris gravissimis reprobata, mox ultro concessa sint? Ipsa apostolica Sedes, arx ecclesiasticæ libertatis, quàm multa principum in se ipsam quoque jura tolerarit, imò aliquando concesserit, ipsâ temporum morà excussa cervicibus, et in optimum statum sponte restituta? An ergo Ecclesia levitate usa est, fuitque in illâ est et non 1? Absit; sed satis sibi conscia æternitatis suæ, ipsique veritati semper immobili animo adhærescens, aliquâ sui parte humanis se rebus utcumque accommodat, nec tam temporibus quàm animarum saluti servit. Hæc dicendo doctam Paternitatem vestram non docemus, sed eamdem consulendo et rogando monemus; ut ibi consilii et pietatis studeatis visceribus abundare, ubi fas non est fortitudinem exercere'!

Quare, beatissime Pater, ad sacros vestros pedes ritè provoluti, atque apostolicam benedictionem expectantes, summum illum Ecclesiæ, vestrique unici primatûs auctorem oramus, obsecramus; uti mentem vestram ad pacis consilia inflectat; et quæ pacis studio, exemplo majorum, Sanctitas vestra gesserit, ea in vestram gloriam, quam in Christo habetis, totique Ecclesiæ utilitati vertat.

Obsequentissimi et devotissimi filii ac servi vestri, archiepiscopi, episcopi, et alii ecclesias tici viri in comitiis generalibus cleri Gallicani Parisiis congregati.

FRANCISCUS, archiepisc. Parisiensis, præses.

De mandato illustrissimorum et reverendissimorum archiepiscoporum, episcoporum, to-
tiusque cœtus ecclesiastici in comitiis generalibus cleri Gallicani Parisiis congregati.
MAUCROIX, canonicus Remensis, à secretis.
COURCIER, theolog. eccl. Parisiensis, à secretis.

Datum Parisiis, tertio nonas mensis februarli, anno 1682.

12 Cor., 1. 17. - 2 Ivo Carnot. Ep. cxc.

INNOCENTII XI

AD CLERUM GALLICANUM RESPONSA.

INNOCENTIUS PAPA XI.

Venerabiles fratres ac dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Paternæ caritati quâ carissimum in Christo filium nostrum Ludovicum regem christianissimum, ecclesias vestras, vos ipsos et universum istud regnum amplectimur, permolestum accidit ac planè acerbum cognoscere ex vestris litteris, die tertiâ februarii ad nos datis, episcopos clerumque Galliæ, qui corona olim et gaudium erant apostolicæ Sedis, ita se erga illam in præsens gerere, ut cogamur multis cum lacrymis usurpare propheticum istud: Filii matris meæ pugnaverunt adversùm me . Quanquàm adversùs vos ipsos potiùs pugnatis, dùm nobis in eâ causâ resistitis, in quâ vestrarum ecclesiarum salus ac libertas agitur, et in quâ nos pro juribus, et dignitate episcopali in toto regno tuenda, ab aliquibus ordinis vestri piis et fortibus viris appellati, absque mora insurreximus, et jam pridem in gradu stamus, nullas privatas nostras rationes secuti, sed debitæ ecclesiis omnibus sollicitudini, et intimo amori erga vos nostro satisfacturi.

Nihil sanè lætum et vestris nominibus dignum eas litteras continere, in ipso earum limine intelleximus. Nam præter ea quæ de normâ in comitiis convocandis peragendisque servata afferebantur, animadvertimus eas ordiri à metu vestro, quo suasore nunquam sacerdotes esse solent in ardua et excelsa pro religione et ecclesiasticà libertate, vel aggrediendo fortes, vel perficiendo constantes. Quem quidem metum falsò judicavistis posse vos in sinum nostrum effundere. In sinu enim nostro hospitari perpetuò debet caritas Christi, quæ foras mittit timorem; quà caritate erga vos regnumque Galliæ paternum cor nostrum flagrare, multis jam ac magnis experimentis cognosci potuit, quæ hic referre non est necesse. Sed quid est autem in quo bene merita de vobis sit caritas nostra, esse imprimis putamus ob ipsum regale negotium, ex quo, si seriò res perpendatur, omnis ordinis vestri dignitas atque auctoritas pendet.

Timuistis ergo ubi non erat timor. Id unum timendum vobis erat, ne apud Deum hominesque redargui jurè possetis, loco atque honori vestro, et pastoralis officii debito defuisse. Memoriâ vobis repe

1 Cant., 1. 5.

tenda erant quæ antiqui Patres illi sanctissimi et præsules, quos quàm plurimi postea quâlibet ætate sunt imitati, episcopalis constantiæ et fortitudinis exempla in hujusmodi casibus, ad vestram eruditionem ediderunt. Intuendæ imagines prædecessorum vestrorum, non solùm qui Patrum, sed qui nostrâ quoque memorià floruerunt; et qui Ivonis Carnotensis dicta laudatis, debuistis facta etiam, cum res posceret, imitari. Nostis quæ is fecerit, passusque sit in turbulentâ illâ ac periculosâ contentione inter Urbanum pontificem et Philippum regem, muneris sui arbitratus contra regiam indignationem stare, bonis spoliari, carceres et exilia perferre: deserentibus aliis causam meliorem.

Officii vestri erat Sedis apostolicæ auctoritati studia vestra adjungere; et pastorali pectore, humilitate sacerdotali causam ecclesiarum vestrarum apud regem agere, ejus conscientiam de totâ re instruendo, etiam cum periculo regium in vos animum irritandi; ut possetis in posterum sine rubore, in quotidianâ psalmodiâ Deum alloquentes, Davidica verba proferre: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar 1.

Quantò magis id vobis faciendum fuit, tam' perspectâ atque exploratâ optimi principis justitiâ et pietate, quem singulari benignitate episcopos audire, ecclesiis favere, et episcopalem potestatem intemeratam velle vos ipsi scribitis, et nos magna cum voluptate legimus in vestris litteris. Non dubitamus, si stetissetis ante regem pro causæ tam justæ defensione, neque defutura vobis verba quæ loqueremini, neque regi cor docile quo vestris annueret postulatis.

Nunc cùm muneris vestri et regiæ æquitatis quodam modo obliti, in tanti momenti negotio silentium tenueritis, non videmus quo probabili fundamento significetis, vos ad ita agendum adductos, quòd in controversia victi sitis, quòd causà cecideritis. Quomodo cecidit qui non stetit? quomodo victus est qui non pugnavit? et quis vestrùm tam gravem, tam justam causam, tam sacrosanctam oravit apud regem? Cùm tamen prædecessores vestri eam in simili periculo constitutam, non semel apud superiores Galliæ reges, imò apud hunc ipsum liberâ voce defenderint, victoresque à regio conspectu liscesserint, relatis etiam ab æquissimo rege præmiis pastoralis offiii strenuè impleti. Quis vestrum in arenam descendit, ut opponeret nurum pro domo Israel?? quis ausus est invidiæ se offerre? quis vel vocem unam emisit, memorem pristinæ libertatis? Clamarunt inteim, sicuti scribitis, et quidem in malâ causâ, pro regio jure clamaunt regis administri cum vos in optima pro Christi honore silueritis. Neque illa solidiora quòd reddituri nobis rationem, seu veriùs ex-^ 1 Ps. CXVIII. 46. — 2 Ezech., XIII. 5.

VIII.

19*

cusationem allaturi rerum in hujusmodi comitiis per vos actarum, exaggeratis periculum ne sacerdotium et imperium inter se collidantur, et mala quæ exinde in Ecclesiam et rempublicam consequi possent proinde existimasse vos ad officium vestrum pertinere aliquam inire rationem tollendi de medio gliscentis dissidii, nullam verò commodiorem apparuisse remedio ab Ecclesiæ Patribus indicato, utili condescensione canones temperandi pro temporum necessitate, ubi neque fidei veritas, neque morum honestas periclitentur; deberi ab ordine vestro, deberi à Gallicanâ ; imò ab universa Ecclesia plurimùm regi tam præclarè de catholicâ religione merito, et in dies magis mereri cupienti; propterea vos jure vestro decedentes, illud in regem contulisse.

Mittimus hic commemorare quæ significatis de appellato à vobis sæculari magistratu, à quo victi discesseritis: cupimus enim hujus facti memoriam aboleri; volumus ea vos verba è litteris vestris expungere, ne in actis cleri Gallicani resideant ad dedecus vestri nominis sempiternum.

Quæ de Innocentio III, Benedicto XII, Bonifacio VIII, in vestram defensionem adducitis, non defuere qui doctis lucubrationibus ostenderint quàm frivola atque extranea sint huic causæ ; et magis notum est, quàm ut opus sit commemorare quo zelo, quà constantia eximii illi pontifices Ecclesiæ libertatem defenderint adversùs sæculares potestates; tantùm abest ut eorum exempla possint errori vestro suffragari.

Cæterùm ultro admittimus et laudamus consilium relaxandi canonum disciplinam pro temporum necessitate, ubi fieri id possit sine fidei et morum dispendio : imò addimus cum Augustino', toleranda aliquando pro bono unitatis, quæ pro bono æquitatis odio habenda sunt; neque eradicanda zizania, ubi periculum sit ne simul etiam triticum eradicetur. Id ita tamen accipi oportet, ut in aliquo tantùm peculiari casu, et ad tempus, et ubi necessitas urget, licitum sit, sicuti factum est ab Ecclesià, cùm arianos et donatistas episcopos ejurato errore suis ecclesiis restituit, ut populos qui secuti eos fuerant in officio contineret.

Aliud est ubi disciplina Ecclesiæ per universum amplissimi regni ambitum, sine temporis termino, et cum manifesto periculo ne exem plum latiùs manet, labefactatur; imò evertitur ipsius disciplinæ et hierarchiæ ecclesiasticæ fundamentum, sicuti evenire necesse est, si quæ à rege christianissimo in negotio regalia nuper acta sunt, conniventibus, imò etiam consentientibus vobis, contra sacrorum canonum, et præsertim generalis concilii Lugdunensis auctoritatem, 1 Epist. XLIII.

1

contra notam jampridem vobis in eâ re mentem nostram, et contra ipsam jurisjurandi religionem, quà vos Deo, Romanæ, vestrisque ecclesiis obligatis, cùm episcopali charactere imbueremini.

Hæc sancta sedes executioni mandari, et malum invalescere diutius differendo permitteret; si non ea nos pro tradita divinitus humilitati nostræ supremâ in Ecclesiam universam potestate, solemni more, prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, improbaremus: cùm præsertim per abusum regaliæ, non solùm everti disciplinam Ecclesiæ, res ipsa doceat ; sed etiam fidei ipsius integritatem in discrimen vocari, facilè intelligatur ex ipsis regiorum decretorum verbis, quæ jus conferendi beneficiâ regi vindicant, non tanquam profluens ex aliquâ Ecclesiæ concessione, sed tanquàm ingenitum et coævum regiæ coronæ.

Illam verò partem litterarum vestrarum, non sine animi horrore legere potuimus, in quâ dicitis, vos jure vestro decedentes, illud in regem contulisse; quasi ecclesiarum, que curæ vestræ creditæ fuere, essetis arbitri, non custodes; et quasi Ecclesiæ ipsæ et spiritualia earum jura possent sub potestatis sæcularis jugum mitti ab episcopis, qui se pro earum libertate in servitutem dare deberent. Vos sanè ipsi hane veritatem agnovistis et confessi estis, dum alibi pronuntiastis jus regaliæ servitutem quamdam esse, quæ, in eo præsertim quod. spectat beneficiorum collationem, imponi non potest, nisi Ecclesià concedente, vel saltem consentiente. Quo jure vos ergo jus illud in regem contulistis? Cùmque sacri canones distrahi vetent jura ecclesiarum, quomodo ea vos distrahere in animum induxistis, quasi eorumdem canonum auctoritati derogari liceat vobis?

Revocate in memoriam quæ inclytus ille conterraneus vester Clarevallensis abbas, non Gallicanæ modò, sed etiam universalis Ecclesiæ lumen à nobis meritò nuncupatus, Eugenium pontificem officii sui admonens, reliquit scripta præclarè : meminisset se esse cui claves traditæ, cui oves creditæ sunt: esse quidem et alios cœli janitores et gregum pastores; sed cùm habeant illi assignatos greges, singuli singulos, ipsi universos creditos, uni unum ; non modò ovium, sed et pastorum Eugenium esse pastorem ; adeoque juxta canonum statuta alios episcopos vocatos fuisse in partem sollicitudinis, ipsum in plenitudinem potestatis 1.

Ex quibus verbis, quantùm vos admoneri par est, de obsequio et obedientiâ quam debetis huic sanctæ Sedi, cui nos, Deo auctore, quamquam immeriti præsidemus; tantumdem pastoralis nostra sollicitudo excitatur ad inchoandam tandem aliquando in hoc negotio, quam nimia fortasse longanimitas, vestræ dum pœnitentiæ 1 De Considerat., lib. 11. c. VIII.

« PreviousContinue »