Page images
PDF
EPUB

88. [88] Pœnitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei, naturæ aut Ecclesiæ, etsi emendationis spes nulla appareat, nec est deneganda, nec differenda absolutio, dummodo ore proferat se dolere et proponere emendationem.

89. [89] Potest aliquando absolvi, qui in primâ occasione peccandi versatur, quam potest et non vult omittere, quinimo directe et ex proposito quærit aut ei se ingerit.

90. [90] Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis aut honesta non fugiendi occurrit.

91. [91] Licitum est quærere directè occasionem proximam peccandi, pro bono spirituali vel temporali nostro, vel proximi. 92. Nemo tenetur vitare occasionem proximam cum magno suo detrimento.

XVII. Circa jejunium.

93. [92] Frangens jejunium Ecclesiæ ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu vel inobedientiâ hoc faciat, puta quia non vult se subjicere præcepto.

94. [93] In die jejunii qui sæpius modicum quid comedit, etsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit jejunium.

95. [94] Omnes officiales qui in republicâ corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificare an labor sit compatibilis cum jejunio.

96. [95] Excusantur absolutè à præcepto jejunii omnes illi qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiam si iter necessarium non sit, et etiam si iter unius diei conficiant.

97. Non est evidens quòd consuetudo non comedendi ova et laeticinia in quadragesimâ obliget.

XVIII. De intemperantiâ et matrimonii usu.

98. [96] Comedere et bibere usquè ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modò non obsit valetudini; quia licitè potest appetitus naturalis suis actibus frui.

99. Opus conjugii ob solam voluptatem exercitum omni penitus caret culpâ ac defectu veniali.

XIX. De horis canonicis.

100. [97] Restitutio à Pio V imposita beneficiariis non recitantibus, non debetur in conscientiâ ante sententiam declaratoriam judicis, eo quòd sit pœna.

101. Habens capellaniam collativam, aut quodvis aliud beneficium ecclesiasticum, si studio litterarum vacet, satisfacit suæ obligationi, si officium per alium recitet.

102. Restitutio fructuum op omissionem horarum suppleri potest per quascumque eleemosynas, quas antea beneficiarius de fructibus beneficii sui fecerit.

103. In die Palmarum recitans officium Paschale satisfacit præcepto. 104. Unico officio potest quis satisfacere duplici præcepto pro die præsenti et crastino.

105. [98] Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas horas, ad nihil tenetur, quia major pars trahit ad se minorem.

106. [99] Præcepto satisfacit, qui voluntariè labiis tantùm, non autem mente orat.

XX. De regularibus.

107. [101] Mendicantes possunt absolvere à casibus reservatis, non obtentâ ad id episcoporum facultate.

108. [102] Satisfacit præcepto annuæ confessionis qui confitetur regulari episcopo præsentato, sed ab eo injustè reprobato.

109. [103] Regulares possunt in foro conscientiæ uti privilegiis quæ sunt expressè revocata per concilium Tridentinum.

XXI. De legibus principum.

110. [109] Populus non peccat, etiam si absque ullà causâ non recipiat legem à principe promulgatam.

111. [110] Subditi possunt justè tributa non solvere.

XXII. De censuris Ecclesiæ.

112. Quoad forum conscientiæ, reo correcto, ejusque contumacia cessante, cessant censuræ.

XXIII. De eleemosyna.

113. [111] Vix in sæcularibus invenies, etiam in regibus, superflua statui, et ita vix aliquis tenetur ad eleemosynam, quando tenetur tantùm ex superfluis statui.

XXIV. De regulâ morum et probabilitate.

114. [117, unâ cum 115 et 116] Doctrina fidei à veteribus, doctrina morum magis à junioribus petenda.

115. Puto omnia esse hodie melius examinata, et hanc ob rem in omni materia et præcipuè in morali libentius juniores quam antiquiores lego et sequor.

116. Non ergo opinio improbanda, eò quòd ab antiquioribus non fuerit tradita.

117. De sententiâ doctorum antiquorum verum sciri non poterit, nisi ipse Thomas aut Augustinus, aut alii excitentur à mortuis. Præstat

igitur adire vivos quàm recurrere ad mortuos qui nequeunt mentem suam explicare.

118. Hæc objectio, Opinio nova videtur, doctum urgere nequit. Nam tota moralis theologia nova est. Quis enim negare audebit esse hodie in Dianâ centenas opiniones probabiles quæ Augustino et antiquis Patribus ignotæ erant.

119. Licet ex solo rationis lumine dijudicare quando quis privatus possit pro tuendâ vitâ, vel bonis, vel honore aliquem occidere.

120. Omnem probabilitatem, sive extrinsecam, sive intrinsecam, in conscientiâ satisfacere putamus, nec exemplis urgebimur. Ubique enim eadem omnino modo philosophamur.

121. Auctoritas unius probi et docti reddit opinionem probabilem. 122. [119, unà cum 123] Hæc positio, sexdecim ad probabilitatem requiruntur non est probabilis. Si sufficiunt sexdecim, sufficiunt quatuor; si sufficiunt quatuor, sufficit unus.

123. Ad probabilitatem sufficiunt quatuor: sed quatuor, imò viginti et supra testantur unum sufficere: ergo sufficit unus.

124. [118] Ex auctoritate unius tantùm potest quis opinionem amplecti, licet à principiis falsam et improbabilem existimet.

125. [120] Si liber sit alicujus junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet rejectum esse à Sede apostolicâ tanquam improbabilem.

126. [121] Non sunt scandalosæ aut erroneæ opiniones quas Ecclesia non rejicit.

127. [122] Generatim dum probabilitate, sive intrinsecâ, sive extrinsecâ, quamtumvis tenui, modo à probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus.

128. In quæstionibus de bono vel malo, licito vel illicito, jure divino vel humano, judicium fundatum in opinione tantùm probabili, semper est prudens, et in praxi tutum.

129. In iisdem quæstionibus de bono vel malo, licito vel illicito, jure divino vel humano, potest quis sequi opinionem minùs probabi lem minùsque tutam, relictâ probabiliore et magis tutâ, etiamsi notà ut tali.

130. Licet consultori consilium dare secundum eam opinionem que ipsi minus probabilis minusque tuta videatur.

131. [123] Si quis vult sibi consuli secundùm eam opinionem qua sit faventíssima, peccat qui non secundùm eam consulit.

132. Hæc regula, in dubiis tutius, eligendum, perfectionis est. non obligationis, seu consilii, non præcepti.

133. In dubiis de bono vel malo, licito vel illicito, jure divino va humano, nullo præponderante argumento quo dubitare cessemus,

licet utramlibet partem amplecti, nec tenemur anteferre eam in quâ constet nullum esse peccatum.

134. Omnes opiniones probabiles sunt per se æquè tutæ et securæ. Benigniores etsi aliquando sint minùs probabiles, per accidens sunt semper utiliores et securiores.

135. Homo non est suarum opinionum mancipium, ideoque probabiles quasvis sententias potest ad libitum mutare.

136. Potest etiam ad libitum consulere, modò secundùm unam, modò secundùm aliam sententiam, dummodo caveat ne incurrat levitatis notam.

137. [124] Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti relictâ tutiore, nisi id vetet lex, conventio, aut periculum gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantùm utendum non est in collatione baptismi, ordinis sacerdotalis, aut episcopalis.

138. [125] Probabiliter existirao judicem posse judicare juxta opiEnionem etiam minùs probabilem.

139. [126] Ab infidelitate excusabitur infidelis non credens ductus opinione minùs probabili.

140. [127] In morte mortaliter non peccas, si cum attritione tantùm sacramentum suscipias, quamvis actum contritionis tunc omittas liberè. Licet enim unicuique sequi opinionem minùs probabilem, relictà probabiliori.

PARS SECUNDA DECRETI,

CONTINENS DOCTRINAM OPPOSITAM DAMNANDIS PROPOSITIONIBUS.

Quæ condemnandis propositionibus recta dogmata opponamuş hæc maximè sunt. Ac de negativis mandatis, cùm ea in censuris non obscurè explicata videantur, pauca subjungimus. In affirmativis, quorum executio à novis doctoribus involuta magis fuit, diligentiùs versari nos oportet, tum ipsam morum regulam accuratiùs pertractari, ut non tantùm sciant à quibus abstinere, sed etiam quæ amplecti ac docere debeant.

I. De affirmativis præceptis, ac primùm de fide, spe, et charitate generatim. Doceantur fideles affirmativis præceptis vitæ christianæ partem maximam contineri, dicente Psalmistâ : Declina à malo, et fac bonum, atque apostolo attestante, aperuisse Dominum, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum2, ipsoque

1 Psal. XXXIII. 14. — 2 Tit., II. 14.

Domino pronuntiante: Inutilem servum ejicite in tenebras exteriores; et: Ut quid etiam terram occupat?? toto denique Evengelio proclamante non esse regnum cœlorum, nisi eorum qui justitiæ fructibus abundarint.

Inter infirmativa præcepta, præcipua esse, de fide, spe, et charitate, quibus Deo adhærescimus, et novi Testamenti cultum exhibemus in spiritu et veritate; quas proinde virtutes non tantùm haberi, sed etiam excoli atque exerceri necesse sit ne nostræ negligentiæ pertæsus, ab ingratis abscedat spiritus, ac desidi servo commissum talentum auferat, eo solo nomine quòd sit infrugiferum.

Harum virtutum actus, quò magis sunt ad pietatem christianam necessarii, éò minus certis præcisa temporibus ac circumstantiis alligari, sed in universam vitam christianum diffundi oportebat, dicente Psalmistà: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte . Non ergo propterea negligendos illos actus, quòd certò præcisè tempore fortè non obligent; sed è contra tanto studio frequentando, ne ullum negligentiæ vel etiam contemptùs periculum subeat. Neque sibi blandiantur, quòd hujus negligentiæ peccatum, quo præcisè tempore, quâve occasione commissum sit, definiri vix possit: hæc enim occulta et tamen gravissima esse peccata, propter quæ maximè inclamandum: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me: et: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me Dominus est 8.

Quare vanas esse plerumque, imò et noxias ejusmodi quæstiones, quo præcisè tempore, quâ circumstantiâ, ad fidei, spei, charitatis actus, aut ad vigilandum, aut ad orandum obligemur; cùm verẻ christianus, tales tantosque actus magis ingemiscat vitæ necessitatibus intermissos, quàm eorum studium relaxandum putet, quòd certo tempori addicti non sint.

Sic ergo omnino non ex contentione, sed bonâ fide agendum, quemadmodum in rebus humanis fit. Cùm enim quis uxorem, liberos, familiam, rem denique suam curare, ipsâ rectâ ratione, ac naturali lege jubetur; non id sanè jubetur ut huic curæ certum præcisè tempus adscribat, vel si non certum, nullum; sed omnino, sic agat, sic tempore utatur, sic universam vitæ rationem instituat, ut hæc ei curæ sint, utque quàm optimè se habeant. Quantò magis christianus quocumque modo ac tempore sic agat, ut in ipso fides, spes, et charitas quàm maximè vigeant; idque ab ipso fiat, quod toto corde, toto intellectu, totisque viribus facere jubeatur.

1 Matt., xxv. 30.2 Luc., XIII. 7. — 3 Part. I. cap. 1. 11. et II. - 4 Matth., xxv. 26, 28. — 5 Part. 1. loc. citat, et speciatim advers, prop. 1, 2, 3, 12, 13, 14, 139. — 6 Psal. 1. 2.— 7 Psal. XVIII. 3. -81 Cor., IV. 4.

« PreviousContinue »