Page images
PDF
EPUB

fonte, suum ad singulos manare rivulum, et in singulis quibusque ipsam fraternitatem communemque naturam, Deum denique ipsum et Christum diligi, cujus omnes membra sumus.

Quare nullo cujusquam odio, nullâque injuriâ extingui debere christianam charitatem, neque christianum esse qui non ita sit animo comparatus, ut injuriam perferre quàm inferre, imò referre malit, et eos qui per cædes et infanda facinora famam asseri posse vel speculativè doceant, nec philosophos esse, nedum Christum audiant.

V. De oratione et eleemosyna.

Fidei, spei et charitatis præcepto adjungendum illud quod cætera Dei dona custodiat1. Vigilate et orate; ut non intretis in tentationem, quod orandi studium, non tantùm in tentatione necessarium, cùm Christus non dixerit : orate in tentatione, sed, orate ne intretis in tentationem ; et quotidie rogare Deum doceamur, ne nos in tentationem inducat. Quædam enim non oranti esse impossibilia, probat illud celebre dictum sancti Augustini, à sacrà oecumenicà Tridentina synodo consecratam : et facere quod possis, et petere quod non possis. Ne ergo vigilandi et orandi negligentia ulla subrepat, ex quâ meritò deseramur variis tentationibus subvertendi ; quoniam adversarius noster assiduè vigilat 5, et dies tentationum dies isti, et omnes creaturæ sunt in tentationem et in muscipulam : quod qui non attenderint, gravis lapsus docebit quàm et antea graviter, occultiùs licet, negligendo vel superbiendo peccaverint.

Nec minore periculo negligitur orationis adjutrix eleemosyna*: Judicium enim sine misericordiâ illi qui non fecit misericordiam1: et ex neglectâ eleemosynâ damnari homines clamat Evangelium. Quare omnino eleemosyna spectat ad præceptum fraternæ charitatis, suo tamen loco, suoque tempore pro pauperum necessitatibus, et largientium facultate, aliisque opportunitatibus facienda. Quod cùm pertineat ad eas res, quæ certâ regulâ, certâque ratione determinari non possint, rectè committitur prudentiæ et fidei dispensantis; adhibito, ubi necesse fuerit, prudente earum arbitro et conciliario. Sic agendum sub Dei ut quisque actum Domino judici sed misericordi probare se posse confi dat. Quòd verò nonnulli tamfautores cupiditatis quàm fraternæ charitatis impii contemptores, in amplissimâ fortuna vix superfluum inveniri posse docent, quod pauperibus erogetur, meritò detestandum; et è contra statuendum, quemadmodum, in amplissimâ quoque ac lautissimâ re, nihil supersit, si cupiditabus omnia permittantur, ita in exiguâ quamvis ac

1 Advers. prop. 71, 72, 73, 77, 106, 113.-2 Matth., XXVI. 41.—3 Ibid., VI. 13. — 4 Conc. Trid., sess. vi. cap. 1v.-5 1 Petr., v. 8.6 Advers. prop. 113. — 7 Jac., II. 13.

tenui, facilè inveniri quo fraterna inopia sublevetur, si adhibeatur, cupiditati modus. Est enim quasi dives cùm nihil habeat, et est quasi pauper cum in multis divitiis sit ; et iterum: Mutuabitur peccator et non solvet, justus autem miseretur et tribuet 2. Talem pauperibus proventum parat magis magisque in dies crescente charitate circumcisa cupiditas et compressa superbia, et in rebus administrandis diligentia et modus.

VI. De pœnitentiæ sacramento.

Jam quid à peccatoribus requirendum ex ante dictis patet, et synodus Tridentina apertè prædicat; nempe ut credant, ut timeant, ut sperent, ut diligere incipiant *. Hæc sacerdos admoneat, quæ nec ipse impune omittere, nec verè poenitentes recusare aut negligere possint. Nec minorem arbitrentur in reparandâ gratiâ quàm in comparandâ dilectionis sensum esse oportere, aut plura donaturum Dominum minùs diligendum, cùm ipse dixerit Dominus: Cui minùs dimittitur minùs diligit 5. An ergo minùs diligatur optimus Dominus, qui et prioris gratiæ objectæ et contemptæ dimittat injuriam, aut amorem non eliciat ac postulet tam impetrati beneficii sensus quàm spes impetrandi? Qui ergo est sanctificatus ac spiritu plenus, purè jam ac perfectè Deum diligat : qui sanctificandus et à spiritu motus, saltem diligere incipiat.

Quibus verò etiam confessis absolutionem dare non liceat, hos commemoramus ".

Qui, proximas quamvis, peccandi occasiones, hoc est, eas quibus in peccatum induci soleant, non statim dimittant, neque attendere velint, quàm temerè et contumeliosè Deo supplicantes dicant: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos à malo, qui se in maximam tentationem immittant, seque ipsi, inducant in Satanæ laqueos.

Qui consuetudine peccati victi, nullo vel penè nullo pœnitentiæ fructu sacramenta perceperint, nec sibi caverint, neque operam dederint, ut à peccato peccandique periculo quàm longissimè absint, quo experimento nullam spem probabilem emendationis præbeant, Nemo verò illis temeranda sacramenta commiserit, ne de dominica communione ludant contingatque eis, vetante apostolorum principe, illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum ; et, Sus lota in volutabro luti: Nolite enim, ait ipse Dominus, dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos 1o.

8

10

Qui gravissimorum scelerum conscii congruam satisfactionem à

A Prov., XIII. 7. — 2 Ps. XXVI. 21. — 3 Advers. prop. 1, 2, 3, 8, 10, 11, 12, 14, 73, 74, 87, 107, 108, 109.4 Conc. Trid. sess. VI. c. 6. — 5 Luc., v11, 47. — 6 Advers, prop. 81, 85, 86, 88, 89, 90, 91, 92.—7 Matth., VI. 13. — 8 Conc, Illib., c. 2.— 9 2 Petr., 11. 22. — 10 Matth., VII. 6.

sacerdote injunctam non accipiant. Neque enim sanari velit qui remedia respuat.

De injuriis dimittendis et restitutione sive honoris sive fortunarum 1, aliisque hujusmodi omittimus; quia pervulgatum et vix etiam à corruptissimis in dubium revocantur.

Audiant sanè Domini sacerdotes ipsique pœnitentes sanctam cecumenicam synodum Tridentinam graviter admonentem 2: Debent sacerdotes Domini, quantùm spiritus et prudentia suggesserit, pro qua·litate criminum et pænitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne si fortè peccatis conniveant et indulgentiùs cum pœnitentibus agant, levissima quædam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Habeant autem præ oculis, ut satisfactio quam imponunt, non sit tantùm ad novæ vitæ custodiam, et infirmitatis medicamentum sed etiam ad præteritorum peccatorum vindictam et castigationem. Nam claves sacerdotum non ad solvendum duntaxat, sed et ad ligandum concessas, etiam antiqui Patres et credunt et docent. Quare ad contemptum clavium pertinere, si vel à sacerdotibus vel à pœnitentibus necessaria illa et congrua delictorum vindicta negligatur; neque adeo prudentiam à synodo commendatam, humanam esse prudentiam, sed à spiritu gubernatam, quæque omnino non carnis, sed spiritûs prudentiâ sit; et ita consulet infirmitati ne desidiam foveat, ac negligat regulam.

Hæc ergo nec Dei sacerdotes omittant, nec ex eâ regulâ agentibus succensere audeant pœnitentes. Etsi enim refrigescente charitate pridem canonum est emollitus vigor, non propterea evangelica disciplina, aut ecclesiastica penitus soluta censura est.

Hæc autem sacerdotes non affectatione severioris instituti aut atrocioris ingenii acerbitate, sex ex verâ charitate, et certâ medicinæ administrandæ ratione faciant; et quos necessitate, dolentes illi quidem et gementes, sine absolutione; non eos certè sine paternà consolatione dimittant, aut eorum curam abjiciant. Quibus enim graviora ex artis præscripto adhibenda remedia sint, his major diligentia magisque sollicita curatio impendatur, ne peccatum desperatione cumulent, et absorbeantur à Satand"!

Quæ hic desint, facilè addiscent pœnitentiæ ministri, ex sancţi Caroli Borromæi admonitionibus, quas ipso tanti viri nomine commendatas, et clerus gallicanus et vigilantissimi quique episcopi per universam Ecclesiam suis presbyteris commendaverint, et nos majorem in modum in Christi nomine commendamus.

▲ Advers. prop. 44, 45, 46, 49, 63, 64. — 2 Conc. Trid. sess. xiv. de Pœnit., c. 8.-32 Cor., 11. 7, 4.4 Conv. Cler. Gall. 1655, de quo in præf.

VII. De cultu Dei et festis observandis.

Meminerint sanè fideles festos dies institutos ut divina beneficia recolamus, Christi mysteriis et sanctorum exemplis provocati. Eos dies credendo, sperando, amando, orando sanctificent, non ut his finibus hos coerceant actus, sed ut ad eos promptiores exercitatioresque facti, secutis quoque diebus, totoque vitæ tempore his se dedant.

Hos omnes actus sacrosancto Missæ sacrificio potissimum contineri cogitent. Ibi enim et fidei mysterium, et spes consequendæ per novum et æternum Christi testamentum hæreditatis et ex memoriâ dominicæ passionis amoris incentivum; atque ex his omnibus et preces et obsecrationes et gratiarum actiones Christi corpore et sanguine consecratæ ; quæ si quis omiserit nulloque religionis sensu in Deum se erexerit, et animum ultro ad prava, vel etiam ad vana detorserit, is nec sacro verè interfuisse, aut ullam partem christiani sacrificii attigisse, nec Ecclesiam audisse, cùm Christum contemnat, et præcepto satisfecisse putandus est.

Quantò minus iis qui aperti contemptores tremendo sacrificio interesse videantur, ut tanti mysterii sanctitatem, et testes angelos et christianæ plebis conscientiam, et Christum præsentem ac vindicem videant.

De parochiali Missà, et conventu totius christianæ fraternitatis dominicis maximè diebus frequentando, quid episcopi ex apostolicis canonicisque institutis et ex sacræ synodi Tridentinæ decretis moneant, diligenter audiendum faciendumque est. Omnino enim ad episcopalem providentiam, et christianæ plebis officium ac disciplinæ observantiam pertinere, ut sacer ille cœtus et christianorum collecta, et unâ voce dictum AMEN, et communibus votis oblatio celebrata, et prædicatio pastoralis, et doctrinæ panis cum eucharistico pane conjunctus, et communione cœlestium sacramentorum sancita fraternitas quàm decentissimè à clero, à populo verò quàm religiosissimè frequentetur.

De confessione item præsertim annuali et paschali sacramento, et feriis observandis diligenter advertant et opere præstent, quid divina mandata præscripserint, quid episcopalis cura per synodica constituta, sive diocesana, et rituales libros ad salutem animarum et disciplinæ ordinem sanciendum tuendumque decreverit. Scriptum est enim: Obedite præpositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri: et: Omnia honestè et secundùm ordinem fiant: et: Spiritu vobiscum sum, gau▲ Advers. prop. 1, 2, 3, 8, 11, 12, 13 et seq., 23, 71, 72, 73, 74, 77, 106, 107, 108, 140. — 2 Con. gen. Later.3 Hebr., XIII. 17.4 1 Cor., XIV. 41.

dens et videns ordinem vestrum et firmamentum ejus quæ in Christo

1

est fidei vestræ1: et: Cætera cùm venero disponam 2.

Hæc fere de affirmativis præceptis. Summa est, idque iterum iterumque inculcandum, eorum præceptorum non modò contemptum, sed etiam negligentiam periculosissimam et exitiosissimam esse, et, si diuturna et gravis, præsentem animæ pestem inferre, et omnino mortiferum, licet fortè occultum, esse peccatum. Nec levius esse periculum minoremque culpam in iis omittendis præceptis, quod eorum exercendorum locus et tempus christianæ prudentiæ relinquatur. Imò inde graviter conscientiam onerari, si ea, quòd hoc fortè tempore potiùs quàm alio non obligent, in universum omittantur, aut quod in idem recidit, differantur; idque ad manifestum divini nominis contemptum et injuriam pertinere. Neque verò singularem esse difficultatem de præcepto charitatis, cùm nihilo magis certum adscribatur tempus, quo credere, sperare, orare, vigilare, curare familiam et enutrire liberos in timore Domini, de Deo denique ipso cogitare aut divinorum etiam judiciorum metu cupiditates coercere jubeamur. Ac si infandæ excusationi detur locus, id necesse sit consequatur, ut vita christiana, non vita, sed stupor et sopor lethalis esse videatur. Quin et per eam negligentiam negativa præcepta pessumdari, cùm non eò verè observentur, quòd quis fortè non occidat, nec adulteretur, nec furetur; sed quòd obfirmato animo et constanti voluntate ab his abhorreat. Cùm ergo nec singulare tempus addicatur quo sit animus adversùs illa obfirmandus, atque id omnino ad affirmativa præcepta pertineat, eum quoque actum pari excusatione in longum duci aut etiam omitti consectaneum est; quæ non quæstionibus theologicis, sed diabolicis commentis accensenda nemo pius non videat.

VIII. De præceptis negativis, præsertim secundæ tabulæ.

In præceptis negativis secundæ præsertim tabulæ, haud minùs quàm in affirmativis relaxandis, prava recentiorum se industria exeruit; quo fit, ut alia multis casibus eluserint, ut cædes, furta, mendacia, quamvis nocentissima, imò et perjuria; aliis verò, quæ excusare nullo casu licuit apud christianos, quales sunt impudicitiæ aut fornicationes, et ipsa etiam libidinum monstra, vel aperuerint januam, permissis occasionibus etiam proximis, vel reliquerint illecebras, vel detraxerint odium, hoc est, eam, quæ metum incuteret animis, fædam et horridam faciem, imminutâ scilicet flagitii gravitate et sublatis præsidiis quæ adversùs blanda et insidiosa vitia ex naturali quoque ratione ducantur; tanta corruptela incessit! Quo magis

1 Coloss., 11, 5.21 Cor., XI. 34.

« PreviousContinue »