Page images
PDF
EPUB

TEMOR A.

CARMEN SEXTUM,

[ocr errors]

Carminis VI. Argumentum.

Hic liber a Fingalis oratione initium sumit, qui Cathmorem suis subsi

dium ferentem descendere videt. Ossianum ad opem Folano ferendam rex præmittit. Ipse ne prælium inter filium et Cathmorem spectet, se pone rupem Cormulem condit. Ossianus progreditur. Cathmoris descensus describitur. Ordines suorum turbatas restituit, prælium instaurat, et priùs ad manus cum Folano ipse venit, quam Ossianus adesse potuit. Ossiani adventu, heroes isti pugnà absistunt. Ossiano et Cathmore duellum meditantibus nox intervenit. Ad locum quo Cathmor et Folanus conflixerant Ossianus revertitur. Folanum vulnere lethali afflictum, saxo innixum observat, Sermonem conferunt. Moritur Folanus. Ab Ossiano in antro vicino corpus deponitur. Ad Fingalem revertitur exercitus Caledoniorum. Illi suos interroganti, filium esse occisum dicitur. Se ad rupem Cormulem tacitus abstrahit, Ut Fingalis exercitus recedit, Belgæ progrediuntur. Branum e Fingalis canibus unum in Folani clypeo, auti ostium cavernæ quâ jacebat heros ille, cubantem Cathmor repperit. Quid super hac re cogitat. Exercitum tristis petit. Illum patris Borbar-duthulis exemplo solari Malthos conatur. Cathmor quietem petit. Hunc librum, qui circiter mediam noctem ab incepto poemate tertiam finitur, Sul-mallæ carmen concludit.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

v. 1-17 “Tha Cathmor ag éirigh sa' charn, 'N glac Fionnghal an lann o Luno? Ciod a thigeadh do'd chliu-sa san àm, Mhic Chlatho ’n uchd bhàin 's nan sùil gorm? Na tionndaidh do rosgan uam féin, A nighean nan treun Innisthorc: Cha chaisg mi do dhearrsa, dhed-gréine, Tha dealradh air m'anam an nochd. Eireadh coille chearbach o Mhòra, Eireadh eadar comhrag 's mi féin. C’uim a chitheam an strì so air chòmhnard, Eagal tuiteam do 'n dubh-chiabhach threun. Am measg nam fonn, a Charuill, taom Ard fhuaim nach 'eil faoin o chlàrsaich. An so tha guth carraig tha caoin, Liath shiubhal shruth baoth o fhàsach. Athar Oscair, tog-sa do shleagh;

TE MORA.

CARMEN VI.

v. 1-17. « Est Cathmor surgens in saxeto; An prehendet Fingalis gladium à Lunone? Quid accideret tuæ famæ eo tempore, [rum? Fili Clathus pectoris candidi et oculorum cæruleoNe averte tua lumina à me ipso, O filia strenuæ Inistorcæ : Non reprimam ego tuam coruscationem, jubar solis, Quod resplendet super meam animam hac nocte. Surgat sylva fimbriata à Mora, Surgat inter certamen et me ipsum. Quare cernam certationem hanc super planitie, Præ metu ne cadat nigro-capillatus strenuus. Inter modos, o Carrul, funde Arduum sonum qui non est vanus è citharâ. In hoc (loco) est vox rupis, quæ est blanda, Canus cursus fluminis insani e desertis. Pater Oscaris, tolle tu tuam hastam;

« PreviousContinue »