Page images
PDF
EPUB

PARENETICA

A D

EOS DE M.

Non una mihi ratio fuit, ut præsens Opusculum de fublimi in Evangelio Christi iuxta Verbi incarnati œconomiam, quod MARTINI II. Abbatis nostri nuperrime defuncti posthumum est, Vestro potissimum Nomini dicarem. Inprimis enim

immortalis memoriæ præsul ftatim, ut manus operi admovit, id consilii ceperat, anno proxime imminente facerdotii fui iubilæo, expleturus, Pietatis ergo officium erat, ut, qui vestris fuffragiis in dignitatem fuccedere compulsus fum, ultimæ Eius voluntati, quasi testamento relictæ ac consignatæ obtemperem: gratitudinis vero, ut Antistitis de congregatione nostra innumeris nominibus quam optime meriti, memoriam in animis vestris nunquam delendam perennemque reddere fatagam; id haud facilius, ut mihi quidem videbatur, effecturus, quam si ultima Patris optimi ad cœlum properantis verba oculis vestris obiicerem, vulnere nondum obducto, quod transitus omnium cordibus inflixit. Deinde ipsum gravissimum munus, quod in humeros meos devolvistis, eiusmodi est, ut digne a me administrari non posse existimaverim, nisi primas curas eo converterem, ut quantum vos diligam, quantumve fingulos vestrum Christo lucrifacere cupiam, publico ex testimonio intelligeretis. Eum enim in fcopum fublimem fingula libri dogmata collineare, instituta fedula lectione facile percipietis, quamquam piissimus Author, ut erat modestissimus atque ab omni ostentatione

alienus, ftylo plumbeo in scheda feparata fcripserit, se animo potius aliorum, qui in ftudio magis versati funt, diligentiam ftimulandi, præsens opus elucubrasse, quod ego tandem fenex, modeste pergit, cum iam Deus figna mortis appropinquantis apoplectico insultu leviori quidem mihi dedisset, excolere cœpi, cæteris ftudiis et occupationibus fe positis, quibus per totam fere vitam fum dis

tractus.

Piissimus itaque Pater noster, quum deinceps filiorum animos se verbis excitare ad facratiora ftudia haud posse prævideret, fcriptis id agere atque adeo monitis perennibus constituit; probe gnarus, non aliud æque litterarum genus repurgandis, excolendis ac elevandis hominum mentibus magis esse aptum, atque continuam facræ fcripturæ lectionem meditationem- ' que: quam unam fere veterum monachofum, ascetarumque fuisse occupationem perbene nostis, qui dum pura fimplicique mente ad eam accesserunt, tantum inde tulere fructum, ut non modo cum morum fanctitate tum fcientiæ laude in Ecclesia Dei tanquam luminaria magna inclaruerint, fed plurimi etiam in hierarcharum adlecti ordinem hæresum confutatione ac

1

morum reformatione vineam Domini egregie colere atque ampliare quiverint. Quod dum ftudium medio præsertim ævo languescere cœpit, mirum non est, fcolasticas tricas, fpinosas quæstiones, vanasque altercationes unacum disciplinæ relaxatione fuisse invectas, iis fimillimas, a quibus ut fibi caveat Titus, gentium Apostolus monuit. Tit. III. 9.

Id vero ad nos propius, hoc præsertim tempore attinet, utpote in partem folicitudinis pastoralis vocatos, atque ad curam animarum gerendam destinatos: A quo gravissimo officio quum pauci nostrum eximantur, necessum prorsus est, ut finguli in facrarum litterarum ftudio dies noctesque fese exerceant, atque ita falvatoris nostri, non propria dogmata, non se ipsos, fed Jesum Christum et hunc crucifixum ovibus fibi commissis prædicare discant, quas tamdiu, ut cum Paulo loquamur, parturire tenentur, donec Christus formetur in eis: Nam omnis fcriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus fit homo Dei, ad omne opus II. Timoth. III. 16. 17.

bonum instructus. Quod præsertim

de Evangelio paucis enuntiat S. Paulus: Non erubesco, inquiens, Evangelium. Virtus enim Dei est ad falutem omni credenti. Rom. I. 16.

Jam vero Confratres Venerandissimi! oculos animosque vestros in præsentium temporum communem calamitatem atque fumma pericula convertite, e quibus non folum Ecclesiæ, fed reipublicæ etiam extrema quævis imminent. Ea namque pro dolor! vivimus tempora, de quibus Princeps Apostolorum, venient, inquit, in novissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes dicentes, ubi est promissio aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia fic perseverant ab initio creaturæ, II. Pet. III. 3. 4. Quæ in coetum pseudophilosophorum aperte quadrant, quos inde a duobus iam fæculis, iusto irati Numinis iudicio, orcus evomuit, lue fua pestifera omnem ætatem ac fexum utrumque inficientes; a qua D. Paulum Colossenses his præmonuisse arbitror: Videte, ne quis vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam. Coloss. II. 8.

Parum fibi præstitisse viderentur huius furfuris homines, si hæresim tantum

« PreviousContinue »