Page images
PDF
EPUB

"est et operatur, effecitque ut, superabundante malitia, supera"bundaret gratia fidei, caritatis et confessionis. 'Quæ est ergo spes Nostra et gaudium Nostrum et corona gloriæ? Nonne vos "ante Deum? Filius sapiens gloria est Patris. Benefaciat itaque "vobis Deus et meminerit fidelis servitii et piæ compassionis et "consolationis et honoris, quæ sponsæ Filii eius in tempore malo "et in diebus afflictionis suæ exhibuistis et exhibetis' (ƒ).

"Interea vero subalpinum Gubernium dum ex una parte Urbem 66 properat Orbi facere fabulam (g), ex altera ad fucum catholicis "faciendum et ad eorum anxietates sedandas, in conflandis ac "struendis futilibus quibusdam immunitatibus et privilegiis quæ "vulgo guarentigie dicuntur, elaboravit eo consilio ut hæc Nobis "sint in locum civilis principatus, quo Nos longa machinationum "serie et armis parricidialibus exuit. De hisce immunitatibus et "cautionibus, Venerabiles Fratres, iam Nos iudicium Nostrum protulimus, earum absurditatem, versutiam ac ludibrium notantes "in Litteris die 2 Martii pr. pr. datis ad Venerabilem Fratrem "Nostrum Constantinum Patrizi Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardi"nalem, sacri Collegii decanum ac Vicaria Nostra potestate in "Urbe fungentem, quæ typis impressa protinus in lucem pro"dierunt.

"Sed quoniam subalpini Gubernii est perpetuam turpemque "simulationem cum impudenti contemptu adversus Pontificiam "Nostram dignitatem et auctoritatem coniungere, fatisque ostendit "Nostras protestationes, expostulationes, censuras pro nihilo habere; "hinc minime obstante iudicio de prædictis cautionibus a Nobis illarum discussionem et examen apud supremos Regni expresso, "Ordines urgere et promovere non destitit, veluti de re seria agere"tur. Qua in discussione cum veritas iudicii Nostri super illarum "cautionum natura et indole, tum irritus hostium in velanda ea"rumdem malitia et fraude conatus luculenter apparuit. Certe, "Venerabiles Fratres, incredibile est, tot errores catholicæ fidet ipsisque adeo iuris naturalis fundamentis palam repugnantes, ei "tot blasphemias, quot ea occasione prolata sunt, proferri potuisse "in media hac Italia, quæ semper catholicæ Religionis cultu et Apostolica Romani Pontificis Sede potissimum gloriata est et gloriatur; et revera, Deo Ecclesiam suam protegente, omnino alii "sunt sensus, quos reipsa fovet longe maxima Italorum pars, quæ novam hanc et inauditam sacrilegii formam Nobiscum ingemit ac "deplorat et insignibus ac in dies maioribus suæ pietatis argumentis officiisque Nos docuit uno se esse spiritu et sensu cum ceteris Orbis "Fidelibus consociatam.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

Quapropter Nos iterum hodie ad Voces Nostras convertimus, "Venerabiles Fratres, et quamquam Fideles vobis commissi sive

(f) S. Bern. ep. 238 et 130.

(g) S. Bern. ep. 243.

66

"litteris suis sive gravissimis protestationum documentis aperte significaverint quam acerbe ferant eam qua premimur conditionem "et quam longe absint ut iis eludantur fallaciis quæ cautionum "nomine teguntur; tamen Apostolici Nostri Officii munus esse "ducimus ut per Vos toti Orbi solemniter declaremus, non modo eas quæ cautiones appellantur quæque Gubernii Subalpini curis perperam cusæ sunt, sed, quicumque tandem sint, titulos, honores, "immunitates et privilegia et quidquid cautionum seu guarentigie “nomine veniat, nullo modo valere posse ad adserendum expeditum liberumque usum divinitus Nobis traditæ potestatis et ad tuendam "necessariam Ecclesiæ libertatem.

[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

66

"His ita se habentibus, quemadmodum pluries declaravimus et "professi sumus, Nos absque culpa violatæ fidei iuramento ob"strictæ nulli adhærere conciliationi posse quæ quolibet modo "iura Nostra destruat aut imminuat quæ sunt Dei et Aposto"licae Sedis iura; sic nunc ex debito officii Nostri declaramus nunquam Nos admissuros aut accepturos esse nec ullo modo posse, excogitatas illas a Gubernio Subalpino cautiones seu guarentigie quæcumque sit earum ratio, neque alia quæcumque "sint eius generis et quocumque modo sancita, quæ specie mu"niendæ Nostræ sacræ potestatis et libertatis Nobis oblata fuerint "in locum et subrogationem civilis eius Principatus, quo divina "Providentia Sanctam Sedem Apostolicam munitam et auctam "voluit, quemque Nobis confirmant tum legitimi inconcussique tituli, tum undecim et amplius sæculorum possessio. Plane "enim cuique manifesto pateat necesse est quod, ubi Romanus "Pontifex alterius Principis ditioni subiectus foret, neque ipse "revera amplius in politico ordine suprema potestate præditus แ esset, neque posset, sive persona eius sive actus Apostolici "ministerii spectentur, sese eximere ab arbitrio illius, cui subesset, imperantis, qui etiam vel hæreticus vel Ecclesiæ persecutor eva"dere posset aut in bello adversus alios Principes vel in belli statu "versari. Et sane, ipsa hæc concessio cautionum, de quibus loquimur, nonne per se ipsa luculentissimo documento est, Nobis "quibus data divinitus auctoritas est leges ferendi ordinem moralem "et religiosum spectantes, Nobis, qui naturalis ac divini iuris interpretes in toto orbe constituti sumus, leges imponi, easque leges, quæ ad regimen universæ Ecclesiæ referuntur, et quarum conser"vationis ac exequutionis non aliud est ius quam quod voluntas "laicarum potestatum præscribat ac statuat? Quod autem ad habi"tudinem pertinet inter Ecclesiam et Societatem civilem, optime nostis, Venerabiles Fratres, prærogativas omnes et omnia auctori"tatis iura ad regendam universam Ecclesiam necessaria Nos in persona Beatissimi Petri ab ipso Deo directe accepisse, immo "prærogativas illas ac iura, æque ac ipsam Ecclesiæ libertatem, แ sanguine Iesu Christi parta fuisse et quæsita, atque ex hoc infinito "divini sanguinis eius pretio esse æstimanda. Nos itaque male

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

"

[blocks in formation]

"admodum, quod absit, de divino Redemptoris Nostri sanguine mereแ remur, si hæc iura Nostra, qualia præsertim nunc tradi vellent "adeo deminuta ac turpata, mutuaremur a Principibus terræ. "Filii enim, non domini Ecclesiæ sunt Christiani Principes; quibus "apposite inquiebat ingens illud sanctitatis et doctrinæ lumen "Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus: ne putetis vobis Eccle"siam Dei quasi domino ad serviendum esse datam, sed sicut advo"cato et defensori esse commendatam; nihil magis diligit Deus in "hoc mundo quam libertatem Ecclesiæ suæ' (h). Atque incita"menta eis addens alio loco scribebat: nunquam æstimetis "vestræ celsitudinis minui dignitatem, si Sponsæ Dei et Matris "vestræ Ecclesiæ amatis et defenditis libertatem, ne putetis vos "humiliari si eam exaltatis, ne credatis vos debilitari si eam robo"ratis. Videte, circumspicite; exempla sunt in promptu, conside"rate Principes qui illam impugnant et conculcant, ad quid proficiunt, "ad quid deveniunt? satis patet, non eget dictu. Certe qui illam glorificant, cum illa et in illa glorificabuntur' (i).

[ocr errors]

"Iamvero ex iis quæ alias ad vos, Venerabiles Fratres, et modo a "Nobis exposita sunt, nemini profecto obscurum esse potest, iniuriam "huic S. Sedi hisce acerbis temporibus inlatam in omnem Christianam Rempublicam redundare. Ad omnem enim, uti aiebat S. Ber"nardus, spectat Christianum iniuria Apostolorum, gloriosorum "scilicet Principum terræ; et cum pro Ecclesiis omnibus, uti "inquiebat prædictus S. Anselmus, Romana laboret Ecclesia, quisquis ei sua aufert, non ipsi soli sed Ecclesiis omnibus sacrilegii reus esse dignoscitur (k). Nec profecto ulli dubium esse potest "quin conservatio iurium huius Apostolicæ Sedis cum supremis "rationibus et utilitatibus Ecclesiæ universæ et cum libertate Epis"copalis ministerii vestri arctissime coniuncta sit et illigata.

[ocr errors]

[ocr errors]

"Hæc omnia Nos, ut debemus, reputantes et cogitantes, iterum "confirmare constanterque profiteri cogimur, quod pluries Vobis "Nobiscum unanimiter consentientibus declaravimus, scilicet civilem "S. Sedis Principatum Romano Pontifici fuisse singulari divinæ "Providentiæ consilio datum illumque necessarium esse ut idem "Romanus Pontifex nulli unquam Principi aut civili Potestati "subiectus supremam universi Dominici gregis pascendi regendique potestatem auctoritatemque ab ipso Christo Domino divinitus acceptam per universam Ecclesiam plenissima libertate exercere แ ac maiori eiusdem Ecclesiæ bono utilitati et indigentii consulere "possit. Id vos, Venerabiles Fratres, ac vobiscum Fideles vobis "crediti probe intelligentes, merito omnes ob causam Religionis, "iustitiæ et tranquillitatis, quæ fundamenta sunt bonorum omnium, "commoti estis, et digno spectaculo fidei, caritatis, constantiæ, "virtutis illustrantes Ecclesiam Dei ac in eius defensionem fideliter "intenti, novum et admirandum in annalibus eius exemplur

[ocr errors]

in

(h) Ep. 8, 1. 4.

(i) Ep. 12, 1. 4.

(k) Ep. 42, 1. 3.

66

66

futurarum generationum memoriam propagatis. Quoniam vero "misericordiarum Deus istorum bonorum est auctor, ad ipsum ele"vantes oculos, corda et spem Nostram Eum sine intermissione obsecramus, ut præclaros vestros et fidelium sensus, et communem "pietatem, dilectionem, zelum confirmet, roboret, augeat; Vosque "item et commissos vigilantiæ vestræ populos enixe hortamur ut in "dies firmius et uberius quo gravius dimicatio fervet, Nobiscum "clametis ad Dominum, quo ipse propitiationis suæ dies maturare "dignetur. Efficiat Deus ut Principes terræ quorum maxime interest, ne tale usurpationis quam Nos patimur exemplum in perni"ciem omnis potestatis et ordinis statuatur et vigeat, una omnes "animorum et voluntatum consensione iungantur, ac sublatis dis"cordiis, sedatis rebellionum perturbationibus, disiectis exitialibus "sectarum consiliis, coniunctam operam navent ut restituantur huic "S. Sedi sua iura et cum iis visibili Ecclesiæ Capiti sua plena "libertas, et civili societati optata tranquillitas. Nec minus, Vene"rabiles Fratres, deprecatione vestra et Fidelium apud divinam "clementiam exposcite, ut corda impiorum, cæcitate mentium "depulsa, ad pœnitentiam convertat antequam veniat dies Domini 66 magnus et horribilis, aut reprimendo eorum nefanda consilia "ostendat quam insipientes et stulti sunt qui petram a Christo “fundatam evertere et divina privilegia violare conantur (1). In "his precibus spes Nostræ firmius in Deo consistant. Puta"tisne avertere poterit Deus aurem a carissima Sponsa sua, cum clamaverit stans adversus eos qui se angustiaverunt? Quo" modo non recognoscet os de ossibus suis et carnem de carne sua, "imo vero iam quodammodo spiritum de spiritu suo? Est quidem "nunc hora malitiæ et potestas tenebrarum. Ceterum hora novis"sima est et potestas cito transit. Dei virtus et Dei sapientia "Christus Nobiscum est qui et in causa est. Confidite, ipse vicit "mundum' (m). Interim vocem æternæ veritatis magno animo et "certa fide sequamur quæ dicit: pro iustitia agonizare pro anima "tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro "te inimicos tuos (n).

[ocr errors]

"Uberrima demum cælestium gratiarum munera Vobis, Venera"biles Fratres, cunctisque Clericis Laicisque fidelibus cuiusque "Vestrum curæ concreditis a Deo ex animo adprecantes, præcipuæ "Nostræ erga Vos atque Ipsos intimæque caritatis pignus Aposto"licam Benedictionem Vobis iisdemque dilectis Filiis peramanter "impertimus.

"Datum Romæ apud S. Petrum die decimaquinta Maii anno "Domini MDCCCLXXI.

"Pontificatus Nostri Anno vicesimoquinto.
"PIVS PP. IX."

(1) S. Greg. VII. ep. 6, 1. 3.

(m) S. Bern. ep. 126, n. 6, et 14.

(n) Eccl. 4, 33.

[ocr errors]

No. 11.

New Laws as to the Italian Clergy, June 6, 1871 (0).

"ATTI UFFICIALI.

VITTORIO EMANUELE II., PER GRAZIA DI DIO E PER VOLONTÀ DELLA

NAZIONE RE D'ITALIA.

"Il Senato e la Camera dei Deputati hanno approvato.

"Noi abbiamo sanzionato e promulghiamo quanto segue:

"Art. 1.-Sono abrogati gli articoli 268, 269 e 270 del Codice "penale del 20 Novembre 1859, e surrogati i seguenti:

[ocr errors]

"Art. 268.-Il ministro di un culto, che nell' esercizio del suo ministerio, con discorso profferito o letto in pubblica riunione, o con scritti altrimenti pubblicati, abbia espressamente censurato, o con altro pubblico fatto abbia oltraggiato le istituzioni, le leggi "dello Stato, un decreto reale, o qualunque altro atto della pubblica autorità, sarà punito col carcere fino a sei mesi e colla multa sino "lire mille.

"Art. 269.-Se il discorso, lo scritto o il fatto pubblico, di cui "nell' articolo precedente, sono diretti a provocare la disobbe"dienza alle leggi dello Stato o ad atti della pubblica autorità la

pena sarà del carcere da sei mesi a due anni e della multa da mille 6. a due mila lire. Ove la provocazione sia seguita da sedizione o "rivolta, l'autore della provocazione, quando non sia complice, sarà punito col carcere da due a cinque anni e colla multa da due mila a tre mila lire.

[ocr errors]
[ocr errors]

"Art. 270.-Ogni altro fatto che costituisca reato secondo le "leggi penali o secondo la legge della stampa, commesso dal ministro "del culto nell' esercizio del suo ministero, sarà punito con le pene quivi stabilite, non applicate nel minimo a norma delle leggi "medesime.

"Art. 2.-E abrogato l'articolo 3 del R. decreto 27 Novembre "L 1870, n. 6030, ecc.

"VITTORIO EMANUELE. "G. DE PALCO."

No. 12.

Extract from "Journal Officiel de la République Française." (Dimanche, 23 Juillet 1871.)

DEBATE IN THE ASSEMBLÉE NATIONALE ON THE PRESENTATION OF PETITIONS RELATIVE TO THE PRESENT CONDITION OF THE POPE AT ROME.

[ocr errors]

"L'ordre du jour appelle le rapport de la commission des pétitions.

(0) From the Gazzetta Ufficiale of June 6, 1871.

« PreviousContinue »