Page images
PDF
EPUB

mani esse iubentur. (§ 30.) Ideo autem in ipsorum filio adiecimus "si et ipse eiusdem condicionis sit," quia si uxor Latini civis Romana est, qui ex ea nascitur ex novo senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, civis Romanus nascitur. (§ 31.) Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione Consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. (§ 32.) Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probarit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet civis Romana [desunt 39 lin. (§ 33. 34)]. (§ 35.) si quis alicuius et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus, ab eodem scilicet, et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

1 cf. Gai. I. § 12-24.

est tit. C. de dediticia libert. toll.

§ 3. Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat. nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur, et fiebant cives Romani; modo minorem, et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant; modo inferiorem, et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero.' Sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit; Latinorum vero nomen non frequentabatur [al. frequentatur]: ideoque nostra pietas omnia augere et in meliorem statum reducere [al. deducere] desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem nostram expulimus quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso,

1 est tit. C. de latina libertate toll.

Quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus; Latinos autem Iunianos, et omnem, quae circa eos fuerat observantiam, alia constitutione per eiusdem Quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones. et omnes libertos nullo, nec aetatis manumissi, nec dominii [al. domini] manumissoris, nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus; multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

§ 36. Non tamen cuicumque volenti manumitlere licet. (§ 37) nam is qui in fraudem creditorum vel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit liber

tatem.

2 cf. Gai. I. 21.

3 est c. 5. C. de necess, serv. her.

Tit. VI. QUI, QUIBUS EX CAU-
SIS, MANUMITTERE NON POS-
SUNT.

Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. nam is qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit; quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. (§ 1.) Licet autem domino qui solvendo non est testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus est qualibet ex causa heres non extiterit. idque cadem lege Aelia Sentia provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines quibus alius heres extiturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant qui satisfacturus esset creditoribus, aut hoc eo non faciente creditores res hereditarias servi nomine vendant, ne iniuria defunctus afficiatur. (§ 2.) Idemque iuris est, etsi sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio3 non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione-ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei

e. Gai fr. 10. D. qui et a quib. manumissi.

competere videatur-cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse, et neminem sibi heredem fore. (§ 3.) 'In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines. itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.

[blocks in formation]

§ 4. Eadem lege Aelia Sentia domino minori viginti annis non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit [al. fuerint manumissi]. (§ 5.) Iustae autem manumissionis causae sunt: veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum aut nutricem educatoremve aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat ; et qui manumittitur procuratoris habendi gratia ne minor septem et decem [al. XVIII] annis manumittatur. (§ 6.) Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur.

(§ 7.) Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legem Aeliam

Sentiam constitutus sit, evenit, ut
qui XIIII annos aetatis expleverit,
licet testamentum facere possit, et
in eo heredem sibi instituere lega-
taque relinquere possit, tamen, si
adhuc minor sit annorum xx, li-
bertatem servo dare non
potest. § 41. Et quam-
vis Latinum facere ve-
lit minor xx annorum
dominus, tamen nihilo-
minus debet aput con-
silium causam probare,
et ita postea inter ami-
cos manumittere.

Sentiam constitutus sit, eveniebat, ut qui quatuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit, et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si [enim] is cui totorum bonorum in testamento dispositio data erat uni servo libertatem dare non permittebatur. quare nos [non] similiter ei, quemadmodum alias res, ita et servos suos in ultima voluntate disponere quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit praestare. sed cum libertas inaestimabilis est, et propter hoc ante vicensimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dare prohi bebat: ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint provenire [al. pervenire]?

§ 42. Praeterea lege Furia Caninia certus modus constitutus est in servis testamento manumittendis. (§ 43.) nam ei qui plures quam duos neque plures quam decem servos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur. ei vero qui plures quam x neque plures quam xxx servos habebit, usque ad tertiam partem eius numeri manumittere permittitur. at ei qui plures quam xxx, neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam manumittere permittitur, nec latior licentia datur. novissime ei qui plures quam c habebit, nec plures quam

Tit. VII. DE LEGE FURIA

CANINIA SUBLATA.

Lege Furia [al Fusia] Caninia certus modus constitutus erat in servis testamento manumittendis. quam, quasi libertatibus [al. libertatis] impedientem et quodammodo invidam, tollendam esse censuimus,1 cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem

1 est tit. Cod. de Lege Fur. Canin, tollenda.

D, amplius non permittitur, quam ut quintam partem, neque plures manumittat. sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam c. igitur si quis unum servum omnino aut duos habet, de eo hac lege nihil cautum est; et ideo liberam habet potestatem manumittendi. (§ 44.) Ac nec ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt. itaque licet iis, qui vindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem. (§ 45.) Sed quod de numero servorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ut ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, utique tot manumittere liceat, quot ex antecedenti numero licuit. et hoc ipsa lege provisum est. erat enim sane absurdum, ut x servorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem ex eo numero manumittere ei conceditur, ·ulterius autem XII servos habenti non plures liceret manumittere quam IIII. at eis qui plures quam x neque [desunt lin. 24]. (§ 46.) Nam et si testamento scriptis in orbem servis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis invenitur, nulli liberi erunt; quia lex Furia Caninia quae in fraudem eius facta sint rescindit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata sunt.

§ 47. In summa sciendum est, cum lege Aelia Sentia cautum sit, ut qui creditorum fraudandorum causa manumissi sint liberi non fiant [§ 37.], etiam hoc ad peregrinos pertinere (senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani); cetera vero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.

§ 48. Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam per

licentiam habere totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati [al. libertatem], morientibus autem huiusmodi licentiam adimere.

T. VIII. DE HIS QUI SUI VEL
ALIENI IURIS SUNT.

Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam per

« PreviousContinue »