Quærens mortem per clivum, Quis frangeret ejus duram-armaturam in littore? Carminis III. Argumentum. Cucullin, cui Carulis narratio placuerat, alia carmina vatem poscit. Ille Fingalis res in Lochline gestas, et Agandeccæ pulchræ Suarani sororis mortem, describit. Vix hæc finierat, quum Calmar Mathæ filius, qui primi prælii fuerat auctor, vulneratus ex acie rediit, nuntiatque Suarani in animo esse reliquas Hiberniæ copias opprimere inopinantes; se verò totum hostium impetum in faucibus angustis velle sustinere, dum se in tutum reciperent copiæ. Præclaro Calmaris proposito motus Cucullin, illi se socium adjungit, et Caruli paucas Hiberniæ copias reliquas abducere imperat. Luce exortâ, Calmar vulneribus in prælio receptis moritur. Navibus intereà Fingalis conspectis, Suaranus Hiberniæ exercitum insequi desistit, et Fingali, quo minus milites in terram exponat, obsistit. Cucullin, quum, post cladem acceptam, in Fingalis conspectum venire nollet, ad Turam antrum se contulit. Hostes oppugnat Fingal, fugatque; nox verò interjecta victoriam diremit. Rex, qui res a nepote Oscare fortitèr gestas conspexerat, eidem vitæ tum civilis tum militaris præcepta tradit; atque admonet ut sibi famam proavorum, utilissimum vitæ exemplar, ante oculos proponat. Fillan Oscarque, quid hostes noctu molirentur observatum præmittuntur. Gallus Morni filius ut summum exercitus imperium in proximâ pugnâ sibi committatur rogat; quod illi Fingal pollicetur. Tertii diei actiones, quibusdam ex re ipsâ ortis sententiis, poeta concludit. |