Carminis IV. Argumentum. Poematis actione noctis interventu dilatâ, hanc nactus occasionem Ossianus suas res apud Legam lacum gestas recenset, et quibus modis Everallinis amorem sollicitaverat, quæ Oscaris mater erat, et paulo ante mortua erat quam militarem in Hiberniam expeditionem duxerat Fingal. Hujus illi umbra visa est, quæ indicat Oscarem, qui noctu speculatum fuerat missus, cum manu hostium præmissâ esse congressum, et tantum non superatum. Ossianus filio succurrit; rumor de Suarani adventu ad Fingalis aures pervenit. Rex è somno excitatus, exercitum convocat, atque ut nocte superiore promiserat, Gallum Morni filium ductorem designat: ipse filios ut fortiter se gererent, suosque defenderent, hortatus, in collem ex quo pugnam observare posset concessit. Prælium committitur; fortia Oscaris facta celebrantur. Ut verò Oscar, cum patre socio altero agmine victor esset, altero quidem Gallus, in quem Suaranus ipse impetum fecerat, vix stare poterat. Ullinem, bardum, qui animum martio cantu accenderet, ad illum Fingal mittit; vincit tamen Suaranus, et Gallus recedere cogitur. Fingal, colle relicto, aciem instaurat; Suaranus insequi desistit, et clivoso loco occupato, agmen turbatum restituit, Fingalisque adventum exspectat. Rex, milites hortatus, quæ res postulat ritè imperat, et prælium redintegrat. Cucullin, qui se unà cum Conale amico et Carule vate in Turam antrum receperat, fragore audito, collis supercilium conscendit, quod aciei supereminebat, unde cum hostibus conflictantem Fingalem conspexit. Ille, quem ne se Fingali qui in ipso victoriæ articulo erat adjungeret prohibuit Conal, Carulem mittit, ut heroi de felici eventu gratularetur. FIONNGHAL. DUAN IV. v. 1-17. Co thigeadh le fonn do n' bheinn, FINGAL. CARMEN IV. v. 1-17. Quis venit cum cantu a monte, UIS Instar arcus Lenæ [iridis] imbrium lentorum? Filia Toscaris cujus est candidissima manus. Sæpe reddidisti tu lacrymas pulchritudinis. An venis tu ad certamen strenuorum, Ad facinora Oscaris cærularum loricarum? Quando abibit caligo a Conâ Torrentium magnorum quorum altissimus est sonitus? Præterierunt mei dies in certamine; Est mea senectus sub dolore et obscuritate, O filia manuum instar nivis, Non fui ego ita lugubris et ita cœcus, Non fui ego ita obscuratus sine visu, Quando reddidit Evirallin suum amorem, Nighean Bhrano a bhroillich bhàin. Do mhìle sonn dhiult is' a làmh : Chaidh mise dh' iarruidh na h-òigh Siol Mhòirbheinn nan sruth's nan cruach. Brano na màil' an robh fuaim. "Co as," thuirt ceannard an àigh, "Na h-òig-fhir fo airm's fo chruaidh? Is sona 'n òigh a ghéilleas dhuit féin, Dh'fhosgail e talla na h-òigh, Eimhir-àluinn nan ciabh donn. Dh'éirich aoibhneas an anam an t-slòigh Bha Cormac, e féin 's a shluagh, |