ARCHIV für katholisches Kirchenrecht mit besonderer Rücksicht auf das Vaticanische Concil, sowie auf Deutschland, Oesterreich und die Schweiz, herausgegeben von Dr. Friedrich H. Vering, Professor der Rechte an der Universität zu Heidelberg. Acht und zwanzigster Band. 395196-B Mainz, Verlag von Franz Kirchheim. 1872. Erste Abtheilung. Der Papst, das Vaticanische Concil und ihre Gegner. I. Decretum Congregationis SS. Indulgentiarum d. 17. Dec. 1870. URBIS ET ORBIS. Declaratio formulae: »corde contrito« in indulgentiarum partialium concessione. Juxta Apostolicae Sedis praxim in plenariae Indulgentiae concessionibus apponitur clausula: »Christifidelibus, qui vere poenitentes, confessi, sacraque Communione refecti« etc. Haec clausula juxta declarationem alias datam exprimit conditionem, ita ut confessio inter opera injuncta recensenda sit, et nemo Indulgentiam plenariam, etsi in statu gratiae reperiatur, lucrari possit, nisi sacramentalem confessionem faciat et cetera injuncta opera adimpleat. Jam vero in indultis, quibus partiales Indulgentiae conceduntur, nulla mentio fit de sacramentali Confessione, sed adhibetur clausula: »corde saltem contrito.< Hinc apud nonnullos quaestio orta est, an praescripta contritio requiratur dumtaxat uti mera dispositio, nempe ut, quatenus aliquis in statu peccati mortalis reperiatur, ac propterea incapax lucrandae cujusvis Indulgentiae, per perfectam contritionem cum proposito Confessionis ad statum gratiae restituatur, et capax fiat Indulgentias assequendi; vel potius clausula illa: »corde saltem contrito« inducat veram conditionem, scilicet tamquam pars operis injuncti contritio ipsa habenda sit, ita ut ad Indulgentiam lucrandam etiam ab iis actus contritionis emittendus sit, qui in statu gratiae et caritatis reperiantur. Ut hac in re Christifideles tutam regulam habeant, Sacra Congregatio suprascriptum dubium solvere non dedignetur. S. Congregatio Indulgentiis sacrisque Reliquiis praeposita, re |