Page images
PDF
EPUB

pore nihil minus cogitavit aut desideravit aut quaesivit, quam Deum, qui solus mihi est omnia?

CAPUT II.

Deus auctor noster.

Sed paulo diligentius singula consideremus! Rogo te, anima mea, quis tibi dedit, ut esses, cum ante non multum tempus nihil esses? Certe non te parentes carnis tuae genuerunt; quia quod natum est ex carne, caro est,') tu autem spiritus es: neque te coelum, aut terra, aut sol, vel sidera produxerunt; illa enim corporea sunt, tu incorporea es: neque vero angeli, aut archangeli, aut creatura alia spiritualis tibi, ut esses, auctores esse potuerunt; quia tu non ex materia aliqua, sed plane ex nihilo creata es: non potest autem, nisi Deus omnipotens, ex nihilo aliquid facere. Ille ergo solus sine socio, sine administro, manibus propriis, quae sunt ejus intelligentia et voluntas, te quando

1) Joan. III, 6.

voluit procreavit. Sed fortasse corpus tuum non ipse Deus, sed res creatae produxerunt, ita ut anima Deum, corpus vero parentes auctores agnoscere debeat? Non ita est; sed Deus ipse, quamvis parentes homines ad carnem gignendam, ut infimos administros ad domum fabricandam, adhibeat: tamen ipse architectus, ipse auctor, ipse verus pater non solum animae, sed etiam corporis, atque adeo totius hominis esse et dici voluit. Nam si genitores carnis tuae veri auctores et quasi architecti corporis tui essent, scirent utique, quot sint in corpore humano musculi, quot venae, quot nervi, quot ossa majora, quot minora, quot humores, quot sinus, et alia id genus multa, quae omnino ignorant, nisi forte ex anatomica arte didicerint. Praeterea cum corpus aegrotat, vel membrum arescit, aut praeciditur, certe possent illa ipsa arte, qua primum condiderunt, iterum instaurare, si veri auctores essent: quomodo qui horologia componunt, aut domos aedificant, norunt etiam temperare, vel instaurare. At parentes nihil horum valent aut sciunt. Adde quod con

junctio animae cum corpore, quae praecipua pars est effectionis humanae naturae, a nullo fieri potuit, nisi ab artifice potentiae infinitae; qua enim arte conjungi potuit spiritus cum carne tam arcto vinculo, ut una substantia efficerentur, nisi divina? corpus enim cum spiritu nullam similitutinem, vel proportionem habet. Ergo ille fecit, qui facit mirabilia magna solus.')

Vere igitur Spiritus Domini per Moysen loquitur in Deuteronomio: Nonne ipse est Pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te?2) et per S. Job: Pelle et carnibus vestisti me,3) et per Prophetam regium: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me,*) et rursus: Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam,) et per sapientissimam feminam puerorum Machabaeorum matrem: Nescio quomodo in utero meo apparuistis: neque enim spiritum et animam donavi vobis et vitam: et singulorum membra non ego ipsa compegi:

[blocks in formation]

sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem.') Hinc videlicet Sapientia Dei, Christus Dominus dicebat: Patrem nolite vocare vobis super terram; unus est enim Pater vester, qui est in coelis.2) Cuius admonitione S. Augustinus de filio suo Adeodato, quem ex fornicatione genuerat, dicebat Deo: Tu bene feceras eum; nam ego in illo puero praeter delictum nihil habebam.3)

Age nunc, anima mea, si Deus auctor tibi corporis et animae est; si ille tibi pater, si bajulus, si nutritius; si quicquid es, illius es; si quicquid habes, ab illo habes, quicquid speras, ab illo speras: cur de tanto parente non gloriaris? cur illum non toto corde diligis? cur propter illum non omnia terrena contemnis? cur sinis tibi dominari cupiditates vanas? Leva oculos tuos ad eum; noli timere, quid faciat tibi hostis tuus super terram, cum patrem habeas omnipotentem in coelis!

1) 2 Mach. VII, 22. 23. - 2) Matth. XXIII, 9. 3) Aug. Conf. IX. c. 6. No. 14.

[ocr errors]

Quanta, putas, fiducia, et quanto affectu dicebat David: Tuus sum ego, salvum me fac?1) O si cogirares anima, quid sit, quod omnipotens et sempiternus Deus, qui bonorum tuorum non eget, et si tu pereas nihil ipse perdit, tamen oculos suos non avertit a te, et sic amat, sic protegit, sic dirigit, sic fovet, ac si tu esses magnus thesaurus ejus: certe fiduciam totam in illo poneres, timeres ut Dominum, amares ut patrem, neque ullum esset tam ingens temporale bonum aut malum, quod te posset ab ejus charitate divellere.

CAPUT III.

Deus hominem ex nihilo creavit.

Veniamus ad materiam, ex qua homo formatus est. Illa quidem vilissima est, sed quo est vilior, eo nobis materiam aptiorem tribuit formandi in nobis virtutem humilitatis, qua virtute nulla est in hac vita magis utilis et magis rara, ac per

1) Psalm. CXVIH, 94.

« PreviousContinue »